piątek, 24 lutego 2017

Evangelizatio cosmitarum

Septem stellis errantibus – terrae sororibus, ubi scilicet aqua nonnullaeque formae vitae nasci possint – modo a studiosis NASA repertis, cura nova actuosis catholicis apparet: sintne entia ratione instructa, si talia in his planetis degant, potentiales convertitae Christiani an non?
Thomas (Tomasz) P. Terlikowski, diurnarius Polonus, philosophus atque actuosus motus conservatistarum, docet: Si Christus homo factus est, non potuit simul cosmita* fieri, decernere se habitaturum in corpore alicuius alii entis intellegentis. Verbum caro factum est, caro scilicet sola in universo, caro hominis - non potest ergo apprehendere quoque formam carnis cosmitae. (...) Si tamen, contra meam hodiernam opinionem, eos [=cosmitas] umquam convenerimus, certiores eos faciemus veritatis de cruciatu salutari ac morte Christi, evangelizabimus iis, aperiemus oculis eorum veritatem de Deo et homine, si nondum hanc veritatem noscunt. (...) Haec theoretice dico, nam puto nos, homines, in universo extraordinarios esse.
* hanc formam elegi pro Anglico ‘alien’ Latine reddendo

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz