niedziela, 12 lutego 2017

Felix natio Garamantum

Garamantes [i.e. proavi hodiernorum Tuaregorum] matrimoniorum exsortes passim cum feminis degunt. (Plinii Nat. hist. 5, 45)
Ego autem iam spatio quinque mensium nullum femininum corpus tetigi - tango vero solum meipsum (cuius corpus mihi ceterum placet).
Segnitia maxima corporis mentisque laboro - dormio 8 horas, vellem plus, sed mater canisque mihi sunt curandae ac multae res pergendae. Potionibus alcoholicis iam plus quam per mensem non utor, sed nullo modo me renatum vivacioremve invenio, verisimiliter ob aetatem senescentem.
Ceterum, segnitia haec non dolet, est etiam, ut ita dicam, iucunda.
Cur ergo queror? Nescio.
Bonam tibi diem, lector care, super caffeam pulveraticiam sedens, exopto.
PS: Psychiater praeclarus Varsoviensis est mihi die m. Martis altero adeundus. Id compulsus uxoris precibus decrevi, sed puto eam recte iusteque me hac in re premere. Nam morbus alcoholicus sine dubio tegit quandam "difficultatem priscam". Quam scilicet apud solos Alcoholicos Anonymos verisimiliter non curabo.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz