Etymologi plerumque credunt nomen longissimi fluminis
Polonorum – Vistulae, ipsorum lingua Wisła
– originem habere in radice praeindoeuropaea *ueis-, quae significaret plus minusve 'fluere'. Nomina fluviorum
sunt – ut scimus – maxime omnium conservativa, id est melius quam alia toponima
servant formam priscam, iis ante milennia datam a gentibus, quae saepissime
hodie iam non exstant.
Maxima cum probabilitate Vistula accepit suum nomen a
Celtis, qui saeculo tertio ante Christum per regiones hodiernae Poloniae
migrabant, occasum Solis petentes. Hi servant usque hodie radicem *ueis-, exempli gratia in Hibernico
(Irlandico) nomine uisce 'aqua'. Mirum
in modum in orbe terrarum nomen id maxime notum est hodie in locutione uisce bethu, id est 'aqua vitae', id est (hoc in casu) viscium (whiskey, ita saeculo XVIII Angli nomen
Irlandicum inscripserunt).
Primae mentiones uisce
bethu spectant ad saeculum XV, licet fabula doceat eam primum paratam esse
a sancto Patrico. Verisimiliter primae Celticae 'aquae vitae' omnino aliae
fuerant quam whiskey hodierna – loco
hordei fructi tunc adhiberentur. Ceterum, in Vistulae ripa whiskey rarissime bibitur, nam hauriunt Poloni vodkam albam, a secali
factam, mea sententia multo peiorem. Sed de gustibus non est disputandum.