poniedziałek, 14 października 2013

De araneis mirabilia

Aranei (i.e. araneae-mares) sunt re vera artis amatoriae peritissimi, licet plerique copulent... semel tantum in spatio totius sui vitae - asseverat Robert Rozwałka, scientista Insituti Zoologiae Universitatis Mariae Curie-Skłodowskae (Lublini Polonorum). Ut ait hic, non esse verum feminam aranei marem suum saepe (ut creditur) post coitum devorare – id evenire tantum, cum femina fame maxima laboret. Insuper adesse e.gr. araneas familiae Xysticorum, quarum mares ante coitum feminam palpando mulcendoque quasi sopiunt ac deinde, semi ita paralysatam, filo ligant, ne tempore fututionis libidinem ista amittat et/aut (multo peius!) amatorem devorare conetur.
Ceterum apud multa genera aranearum mos valet ut mas feminae, quam futuere vult, donum primum apportat, quod araena aestimet, antequam ei aut sinat secum coire (cum donum sit verbi gratia musca pinguis) aut non sinat (culice macro donum dato; sed etiam tunc femina minime fututa donum apud se retinet!).  Ita facit e.gr. Pisaura mirabilis - huius generis araneus muscam a se captam primum fila (sc. a se ad telam texendam producta) circumvolvit, sicut nos dona amicis danda imponimus papyro taenia circumvoluto. Apud nonnullas Araneidas mos quoque valet fututricis sibi speratae "ostium occantare", id est modos musicos efficere filos telae (quasi citharae chordas) pedibus pulsando. Agitur hic non de fortuito, sed a maioribus tradito rhytmo, cui femina, amasione a se probato, cantilena invitatoria respondet, dum amatoribus spretis alteram cantilenam canit, sc. recusationis.
Qui modi musici nonnullis araneis (feminis) tamen finem horribilem adportant. Sunt enim aliae araneae – generis Ero aut Mimetus – qui araneas canentes libenter devorent. Illae didicerunt ita harum modos amatorios imitari, ut femina, cantilena sibi suavissima omnino obstupefacta, ianuam amatori (ut putat) late aperit at... videt ante se stantem hostem sui atque occisorem.

Ut diximus, multi aranei (mares) semel tantum in vita futuunt. Ad coitum maturi saepe nulli rei praeter feminam inveniendam student, ne quidem de esca sibi necessaria curant, ita ut fame ac defatigatione moriantur.

niedziela, 13 października 2013

De nuntiis lugubribus astrorum

Aesculapiam (tale sibi nomen indiderat), astrologiae peritam, quae apud nos heri cenavit, rogavi utrum esset mihi modus quidam cognoscendi in antecessum tempus moriendi. Respondit mortem uniuscuiusque hominis (praeter hos, qui ob infortunia sint morituri) penedere de horoscopio sui liberorum. Ita astra tuorum filiorum filiarumque monstrent, quando iis ad vitam sustinendam porro non tam magni momenti fueris - tunc (plus minusve) morieris. Horribile dictu cogitatuque horribilius! Oblitus sum rogare Aesculapiam de nepotibus: nonne iis quoque utiles essent avus aviaque?
Lesbia autem dixit, cenam hesternam coquendo, carotam, quam in pantopolio emimus – omnino aliam esse quam in horto eductam: videtur magis "inflata" esse, ob nimiam (ita Lesbia putat) copiam nitrogenii. Quam differentiam dicit se carotam digitis palpando sentire.
Ego ipse similem differentiam comperi sucum parando, primum pomis (malis) utendo in horto nostro carptis, deinde pomis in pantopolio emptis: sucus pomorum nostrorum multo melius sapiebat, licet nostri horti mala sint aut mala sancti Antonii ( Polonice antonówki) aut papyracea (papierówki), genera ergo satis plebeia, dum poma in taberna empta essent generis reginalis (reneta, nota quoque nomine 'regina pomorum').

Questui nostrum mox aderat quoque Iacobus, venator avidissimus, dicens se ante nonnullos dies singuli ictu sclopeti necasse aprum pondere 200 chiliogrammatum. Tanti – dixit - apri antea rarissime in silvis inveniebantur, hodie autem saepius, propter maiorem maioremque copiam maizii ubique ab agricolis culti, propter – ut multi credunt – coniurationem negotiationis Monsanto (quae genetice a se mutata semina praebeat vilissimo pretio agricolis).     

czwartek, 3 października 2013

De pituita Lesbiae ac ludo Frisbee

Cum Lesbia in ora Maris Baltici spatio trium dierum versati sumus, visitantes Paeninsulam Helensem ipsamque urbem Helam. Mirati sumus, conspectis tot scriptis locorum publicorum (ut nomina viarum) lingua Cassubiana exaratis, quam longe iam mortuam putabamus.
Undas haud parvas ac "bene iubatas" intuendo libenter auram salinatam hauriebamus. Lesbia dixit se in plaga maritima pituitam (mucum nasalem) purissimam producere, dum Varsoviae ista res paululum sordida nasum reliquit. Maxime autem sordidam pituitam producat mea Lesbia Londinio, ubi ob res suas negotiatorias saepe manet.  
Ceterum librum "Enchiridion temporis" Stephani Klein legi, qui docet unum diem cum nocte sequente secundum "horologium internum" hominis non 24 sed potius 25 horas habere. Hoc sit enim tempus saepissime ab hominibus ut spatium unius diei noctisque indicatum, qui experimenti causa in loco sine fenestris diu manebant, horologiis sibi non datis.
Insuper de disciplinis athleticis "fortuitis" (forte inventis) aliqua scripta perlegi, de ludo harpasti (rugby) scilicet, globis Provincialibus stativis (petanque) ac disco volante (Frisbee). Harpastum enim sive follis ovalis initium habuisse creditur anno 1823 cum, tempore certaminis pedifollici in oppido Anglico Rugby habiti, unus lusorum, William Webb Ellis, cupiens se citius in portam oppositae catervae follem ponere, eum (i.e. follem) manibus in cursu prehendit et, legibus a se violatis, in portam hostilem adportavit (tunc in ludo pedifolii in Anglia lege adhibitum fuisse manibus follem in loco quodam tenere, sed minime cum folle manu capto currere). Globi autem Provinciales stativi inventi sunt forte fortuna a Jules Lenoir, qui tantopere globos Provinicales (normales, ubi lusores currunt) amabat ut iis ludere conatus sit, licet rheumate correptus minime corpus movere valuerit: rebus ita stantibus globum currentem a se interceptum in sella continuo sedens eiecit. Frisbee autem esse inventionem negotiatoris US-Americani Walter Frederick "Fred" Morrison, qui una cum sui sponsa anno 1937 ludere conati sunt ad se invicem iacere varias res planas per aera facilius difficiliusve volitantes, ut e. gr. rotundae operculae pyxidis maizii fricti inflati (pop-corn).
Ceterum James Naismith, qui regulas ludi bascaudarum invenit, quoque hic laudandus est, imprimis ob consilium bascaudam contra morem alte sub tecto ponere (nam aliter bascaudas humilioribus in locis cotidiano usu tenemus).