poniedziałek, 4 listopada 2013

Vistula viscio plena?

Etymologi plerumque credunt nomen longissimi fluminis Polonorum – Vistulae, ipsorum lingua Wisła – originem habere in radice praeindoeuropaea *ueis-, quae significaret plus minusve 'fluere'. Nomina fluviorum sunt – ut scimus – maxime omnium conservativa, id est melius quam alia toponima servant formam priscam, iis ante milennia datam a gentibus, quae saepissime hodie iam non exstant.
Maxima cum probabilitate Vistula accepit suum nomen a Celtis, qui saeculo tertio ante Christum per regiones hodiernae Poloniae migrabant, occasum Solis petentes. Hi servant usque hodie radicem *ueis-, exempli gratia in Hibernico (Irlandico) nomine uisce 'aqua'. Mirum in modum in orbe terrarum nomen id maxime notum est hodie in locutione uisce bethu, id est 'aqua vitae', id est (hoc in casu) viscium (whiskey, ita saeculo XVIII Angli nomen Irlandicum inscripserunt).

Primae mentiones uisce bethu spectant ad saeculum XV, licet fabula doceat eam primum paratam esse a sancto Patrico. Verisimiliter primae Celticae 'aquae vitae' omnino aliae fuerant quam whiskey hodierna – loco hordei fructi tunc adhiberentur. Ceterum, in Vistulae ripa whiskey rarissime bibitur, nam hauriunt Poloni vodkam albam, a secali factam, mea sententia multo peiorem. Sed de gustibus non est disputandum.