niedziela, 30 lipca 2017

Nox domi suburbana

Tantopere placet mihi edormiscere apud Annam, domi eius suburbana, cum machina lavatoria iucunde murmurat... Aut, saepe, duae machinae "lavatoriae", nam una vestes lavat, altera patinas purgat. Mirum in modum hac domi unius matris duorumque filiorum - adest quoque magnus canis Labradorianus - vestes patinaeque celerrime maculentur. Aut fortasse ipsa Anna nimis fanatica est in themate puritatis. Utcumque res sese habent, iucundius mihi est ibi potius quam in ipsa urbe quietem nocturnam sequi, auribus murmuratione duarum machinarum, quasi naeniis, mulsis ac Favonio levibus in genis basiolis impressis somnum capere adiuvante.

piątek, 28 lipca 2017

Sententia Michaelis de discrimine inter viros ac feminas

- Discrimen maximum inter nos et illas in eo est, quod mulieres omnes suas res volunt arculis positas tenere, nos autem, viri, malimus omnia humi iacere - docuit Michael ante nonnullos abhinc annos*.
Certe, rebus "humi" (i.e. in promptu) iacentibus facilius, aut sine dubio citius, uti possumus, sed ita iacentes pulverem maculasve citius sibi attrahant; est hic ergo pugna inter utilitatem et pulchritudinem (quam pugnam alioquin invenimus in fere omnibus vitae humanae sphaeris).
Sed, cum vir sis, qui - ut nunc ego - ova fricta [Anglice: scrambled eggs] sibi comparare vult hora quinta matutina in habitaculo cuiusdam mulieris [possestrice habitaculi absente, at etiam si adesset, non auderem eam e somno ob tam parvam rem excitare], scrutans frustra sescentes arculas culinae, ut omnes res necessarias ad ova fricta tibi comparanda invenias [quae non sunt tam multa: ova, butyrum, sal, piper, sartago, panis], veritatem sententiae Michaelis dolose experiris.      
* Addi hic debet, tunc Michaelem habitaculum suum numquam purgare solere, omnibus rebus sibi utilibus "humi" vero iacentibus. Nuper tamen mulier quaedam hos mores barbaricos superavit, ordinem in habitaculo Michaelis, post pausam circiter viginti annorum, restituens.

De variis modis... (II)

Certe, "circumicere" (sensu verbi proprio) genoma praesertim viri possunt, hic et illic spermate eiaculando; feminarum est saepius curare de (iam) disiecti genomatis qualitate, i.e. pueris prope educandis. Sed, per rationem statisticam, ambo, ni fallor, "disiciunt" genoma aeque: mulieres natura non possunt saepius quam semel per annum concipere, sed viris - nisi sunt Gengis Khan aut ei similes - quoque non saepe contigit plus quam unam prolem per annum producere; saepissime "producunt" multo rarius. Fortasse non satis bibunt?

De variis modis suum genoma quam effusissime disiciendi

Supra- (aut potius: infra-, si ad ipsam paginam *blogi* spectemus) -dictus amicus meus M., comminius emminiusve investigabat nonnulla, puto, dena fata suorum amicorum vel schizophrenicorum, vel cyclophrenicorum, vel "vulgarium" alcoholicorum - hos olim multo iucundiore nomine 'bibulorum' nuncupare solebamus. Putat ita M. et ambos supradictos morbos Psyches et alcoholismum - qui quoque aegrotatio imprimis animae est - esse "accomodationem evolutionalem" (sensu Darwiniano) ad... genoma sui quam effusissime propagandum. Nam insanientes atque ebrii multo facilius - sobriis comparati - copulantur, neque saepe tunc satis caute de contraceptione curent.  

środa, 26 lipca 2017

Decem pueros...

Locutione usus sum "de omnibus rebus ac nonnullis aliis", auctore fortasse Iohanne Pico della Mirandola, nam placet mihi valde.
Sed similia sunt in aliis linguis, ut Anglicum "everybody and his mother" (quisque materque sua) aut persona aviae ipsius Satanas, quae in fabulis Slavorum orientalium saepe multo callidiorem esse ipso sui nepote, principe maximo diabolorum (quem ex. gr. coram publico ludibrio habeat).

Decem pueros habere

Cum M. in taberna caffearia prope domum eius optimum sermonem hodie habuimus quattuor horarum de "rebus omnibus ac nonnullis aliis". In mensa posita in ipsa fere via sedebamus; nonnulli praetereuntes salutabant M., nam scriptor aliquantulum clarus est (quod cum "invidia amicosa" scribo). Inter salutantes etiam virem vidi, diceres 35 annorum, forma athletica, facie serena.
- Decem liberos habet - dixit M., postquam vir evanuit.
Obstupui.
- Cum... eadem muliere? - rogavi, murmurans.
- Ita. Cum uxore sua. Catholici pii sunt.
Sed, ut dixit porro M., se ex ipsa muliere scire/coniectare eam vita sui non 100% satisfactam esse.
- Artifex est professionalis - explanat M. - Picturas sperabat pingere, gloriam in artium disciplina petere. At examen pullorum, ut gallina, ducit.

poniedziałek, 24 lipca 2017

De ordine manducandi (Anglice: pecking order)

Ordo manducandi non semper talis est, ut prima facie videatur.
Maritus meae puellae piscator est sive hamiota. Pisces, quos capit, optime frigit. Diu amat de piscibus narrare.
Amator officialis meae puellae venator est intrepidus, per silvam uliginosam bestias sequitur ac necat, deinde perbelle de venationibus narrat. Carnem ferinam (botulos etc.) ipse comparat.
Ego, amator puellae inofficialis, solus - praeter certe ipsam puellam - et pisces et ferinam manduco. Atque amborum virorum fabulas libenter ausculto, a puella renarratas.

piątek, 21 lipca 2017

De caseo (porro)

Ergo fieri potest ut vetustissimum caseum mundi in hodierna Polonia (regione Cuiavia) factum est - ibi enim vetustissimum cribrum ad caseum faciendum inventum esse creditur:
Familia mea tyrophagi sumus maximi: caseus et farina satis nobis esset, interdum paululum carnis.

wtorek, 18 lipca 2017

Non omnes ut adulti lac bibere valemus

Ut Sole clarius patet ex charta geographica in pagina interretiali Scientia Popularis (Popular Science) monstrata:
Ita puto ex. gr. Puellulam Nostram Singapuranam lac non bibere. At nostrates mei bibunt tantas fere copias lactis ut aquae vitae; nisi fortasse (id saltem spero) plus.
Certe omnes ut infantes bibimus lac matris. Aut nutricis. Aut, pessimo in casu, lac vaccae, caprae ovisve in taberna a parentibus emptum. Sed postea multi nostrum - maior pars, in summa intermedia per orbem terrarum - lac harum animalium non bibunt, nam geno carent necessario ad lac absumendum.
De his rebus plura legam deinde denuo scribam; fortasse etiam hodie.

sobota, 15 lipca 2017

Chirurgiam pati? Numquam die Veneris aut Sabbati!

(Ignoscite, sodales - sine usu dictionarii haec scribo, nam domi raro his diebus maneo, matre a nosocoma custodita. Menda ergo fieri possunt - non est lingua Latina mea tam bona.)
Modo legi patientes (qui scilicet morbis gravibus laborant) nullo modo velle chirurgiam (operationem chirurgicam?) pati die Veneris aut Sabbati (Saturni); est haec quasi superstitio. Haud iniuste, nam, ut patet ex indagatione peritorum Collegii Imperialis Londinensis (Imperial College London), probabilitatem statisticam utroque horum dierum mori - aut in ipsa mensa chirugica aut modo post - esse multo maiorem quam quolibet alio die septimanae. Rectius: die Veneris probabiltas moriendi crescit passu 44%; maxime autem mortiferum esse diem Sabbati, cum moriuntur patientes 82% saepius quam aliis diebus (in summa intermedia)!
Quae sit huius rei causa? Primum culpandi putabantur esse ipsi medici, qui sc. die Veneris Saturnive mente maneant non in labore suo chirurgico in nosocomiis, sed "ambulant" cum amicis vel familia in litore lacus, silva, horto aut alio loco amoeno, ubi solent finem septimanae celebrare. Esse quoque verum his duobus diebus generaliter medicos minus peritos in nosocomiis manere, peritioribus tunc maxima e parte ferias agentibus lege senioritatis. Sed hanc hypothesin (lingua Anglica notam ut "weekend effect") minime esse veram, nam maxima pars patientium moriuntur non eodem, sed altero aut tertio post chirurgiam die. Mortem ergo e.g. die Veneris "fructum" esse saepissime chirurgiae peractae die Iovis aut Mercurii.
Deest videlicet huic phaenomeno causa logica. Fortasse ita evenit quia... Deus aut Natura ita volunt.
Maxime autem salubrem diem aegrotis a medicis secandis esse diem Lunae.  
Studiosi Collegii Imperialis Londinensis scrutati sunt plus quam 27 milia mortium postchirurgicarum, quae eveniebant in nosocomiis Britannicis annos 2008-2011.

Maxime volo/amo/praefero solus domi manere...

... cum sciam aliquem post 3/4/5 horas venturum. Aut potius: venturam.

De superbia in me partim saltem victa

Duos circiter menses iam, sodales, non quaero quot lectores scripta mea legant - nam, ut moderator paginae, certe id cito discere possim. Memini me olim cotidie mane cupiditate cum maxima partem paginae adeuntem, ut discerem, quot homines fabulis meis - sint verae, sint ficticiae - delectentur.
Sed quodam die decrevi me minime porro de numero legentium curaturum: scribo, quod mihi in mentem veniat (aut, ut apud nos dicitur, ut onus de pectore pellam), narro ab hoc et ab hac, de variis rebus cotidianis aut saepius: hesternis. Qui vult, legat, quo nolit, nullo modo ad legendum coactus arcessitusve est.  

piątek, 14 lipca 2017

De mente captis in lingua Polonorum

Ad mente captos denotandos utimur vocabulis 'sambucus' (arbor) ac 'viola' (flos), nam utriusque firmus, facile sensibilis odor valde in mentem ire putatur. Dicimus ita: "sambucum <violam> habere" (vulgo: "mieć bzika <fioła>"), i.e. mente captum esse, morbo psychico laborare.
Ipsos mente captos sermone vulgari nuncupamus 'culmina', seu potius 'fastigia' (Polonice 'czubki'), a fuscicoloribus cucullis "bonorum fratrum", i.e. fratrum misericordiae beati Iohanni de Deo, qui monachi primum Varsoviense nosocomium mente captis medendis tenebant. Aliter de usu herbarum fratres boni florent; num helleboro lunaticos curare conabantur?

czwartek, 13 lipca 2017

Pileus Villanoviensis

Ruri in Polonia mos valebat, puto etiam usque alterum bellum mundanum, agricolas salutare nobiles capite nudato, id est pileo vel petaso de capite manu statim detracto. Sed non ita omnibus in locis, praesertim non in vicis iuxta flumina magna, ut Vistula, conditis a gente Batavica aut Frisica, fide Christiana mennonitorum, qui patriam relinquere coacti, novam sibi domum in Polonia (et aliis fortasse terris) invenerunt. Dixi, praesertim iuxta flumina, nam in Batavia Frisiave bene artem terram contra aquae inundationem protegere didicerant. Qui venisse in Poloniam incipere putantur saeculo, ni fallor, XVI. Deinde cum Polonis mixti et sermonem priscum suorum et, plerumque, fidem mennoniticam amiserunt, sed usque hodie incolae vicorum (ut dicuntur) Olendrorum, creduntur proceritate vicinos superare (nam Batavi putantur homines statura in Europa fortasse altissimi esse).
Haec gents mores suos nonnullos servare diu solebat, unus quorum fides omnes homines aequi iuris esse. Ob hanc rem numquam petasum de capite in salutatione movebant.
Batavicae Germanicaeve originis sunt quoque ruricolae habitantes circum palatium praeclarum sub-Varsoviense nomine Villa Nova (vulgo Wilanów). Palatium cum latifundio nuperrime (1892-1945) pertinebat ad familiam Branicki. Uno die de improviso - sine sc. nuntio prius misso - principem Branicki visitare decrevit consanguineus eius quidam, aut fortasse amicus prinicpis ex alia familia nobili. Qui usu ferroviae usque fere ad ipsum palatium adductus est, sed ultima viae ca. 500 metra pedibus ambulare coactus, vidit agricolas sibi praetereuntes salutationes quasi ore murmurare, capitibus tamen petaso coopertis! Quod sibi dedecus maximum esse putavit, nam in ipsius fundo res talis nullo modo fieret. Manu, aut potius baculo, unum praetereuntium stitit.
- Unde es, rustice? - rogavit, non vero urbanissime.
- De Villa Nova - respondit, secundum veritatem, agricola.
- Quid tamen... - rogavit porro nobilis, baculo monstrando caput - ...de pileo, rusticissime?! [I.e.: Cur pileum, me salutando, non detrahas?]
- Pileus quoque de Villa Nova.  

środa, 12 lipca 2017

De "auaricia" (sive furore) Godzambarum


Godzamba esse signum nobile 245 hodie nominum gentilicium Polonorum. Monstrat pinum, qua arbore - cum aliis armis in pugna iam privatus esset - cum effectu usus est quidam Godzamba eques contra copias Moravianorum pugnans tempore expeditionis in terras eorum palatini Cracoviensi Sieciech AD 1094. Dicitur Godzamba arboratus unum Moravianorum bene armatum humi prostrasse atque in captivitatem duxisse. Quod factum annalium scriptor Ioannes Dlugossius commentatus est verbis: "Genus Polonicum, in quo viri sensati, sed ad auariciam procliui".
Fieri tamen potest, ut Godzamba noster primum decocto usus est de fungis halucinogenis, ut Amanita muscaria, postea se invictum ut leo sensit. Ut fungorum perita domina Martha Wrzosek (hic nuper a me cicita) narrat, ante nonnullos annos habuimus in Polonia iuvenem, qui post cenam amanitarum conatus est manu cohibere/sistare tramen ferriviarium maxima cum celeritate currens. Certe mortuus statim iuvenis est.

poniedziałek, 10 lipca 2017

Tempus fugit irreparabiliter

Olim per "vias ac devia" urbis meae solebam vagari, cotidie alio in loco dormiens, vestibus (imprimis camisiis T-formibus, vulgo T-shirt) indutus, quas furabar ex armariis amatricum mearum maritorum. Nunc filiorum.
Una res tamen manet intacta: mulieres me in furando adiuvant, immo ad furtum instigant! "Noli curare - aiunt. - Filius meus tam distractae mentis est, ne meminerit quae camisiae sui sint, quae aliorum". Et videntur mihi recte putare.
Ita pergit vita mea misera. Misera vero?

Drama matrimoniale

Uxor: Tam calidi dies...
Maritus: Nimirum. Mensis Iulius adest.
Uxor: Tantopere vellem in litus maris ire...
Maritus: Nunc? Cum omnes illuc eunt? "Odi profanum vulgus et arceo".
Uxor: Nihilominus.
Maritus: Ibimus...
Uxor: Re vera? Corculum meum!
Maritus: Ibimus in litus maris proxima...
Uxor: Septimana?
Maritus: ... proxima hieme.
Uxor: Hieme?
Maritus: Ita. Cum turba ibi deerit.
Uxor: Sed quoque tabernae clausae!
Maritus: Una aut duae semper apertae manebunt.
Uxor: Frigora tunc erunt...
Maritus: Et bene, sudore non laborabimus. Ceterum... quid te maxime in ipso litore maris alliciat?
Uxor: Me? Susurratio undarum.
Maritus: Optime, susurrationem undarum habebis et hieme, haud parvam quidem.
Uxor: Susurrationem? Potius rugitum horiibilem procellarum!
Maritus: Di boni, quam difficilest feminam satisfacere!

Dux Apassiorum redivivus

Moderatore Herimanno Novocomiensi (Ermano Pizzotti) iam duobus annis mortuo, varia Latinitas apparet in "Ephemeride" at multi lectores queruntur linguam nonnullorum scriptorum non esse optimam. Certe non est hic casus scriptorum Leonis Latini sive Nicolai Gross (Theodisco), qui modo Latine reddere coepit opus magnum Caroli May "Winnetou" inscriptum, quod tam cordi est multis Europaeis, et propter librum, et - fortasse saepius - ob seriem pellicularum de duce intrepido Apassiorum. Habemus ergo nunc eum ducem Latine - nostra lingua Vinnituus nominatur. Ipse nondum in tribus primis particulis adhuc in "Ephemeride" divulgatis apparuit, sed alteri protagonistae - Vetus Catabolochir (Old Shatterhand) et Vetus Pyrochir (Old Firehand) - iam adsunt.
Qui legere vult, adeat paginam:
http://ephemeris.alcuinus.net/leonina.php
ubi tres partes novissimae sunt ei adeundae: CXXXIV, CXXXV, CXXXVI.

niedziela, 9 lipca 2017

Rarissime nunc hic scribo...

... nam nimis cito vivo. (Deo gratia, habemus multos novos cotidianos scriptores Latinos, ut imprimis puellula Singapurana. Ante decem autem abhinc annos res se omnino aliter habebant: praeter Pastricem Galllum et me nemo cotidie scripta sua divulgabat; deinde Nemo Oudeis mirabiliter apparuit, Pastrix tamen evanuit.)
Imprimis his diebus curo de: 1) morbo meo alcoholico - non bibo iam 23 aut 24 dies, cotidie mane pastillas antialcoholicas sumo: 2) matre mea curanda - nosocoma nostra ut ita dicam domestica, nomne Evelina, matri nunc adest; mihi tantum uno-duobus per septimanam diebus mater est curanda, cum Evelina familiam suam ruri visitat; 3) daemonibus Varsoviae, quorum lexicon scribo. Cum his (=daemonibus) difficultas mihi est nimis multum numerum eorum adesse; miror neminem ante me conatum esse hos deamones in indicem ordinemve quendam dirigere.
Multos novos homines convenio, rumoresque ex iis varissimos haurio, quae res aut verae sunt, aut, ut est rumoris natura, non semper verae. Ex. gr. diu nuper cum A., pharmacopoeiae perita, locutus sum de medicinis soporiferis. Quae mulier, ceterum, medicamentum mihi dedit, cuius usu re vera noctu dormire denuo possum - nam praeterito mense capere somnum ante quintam matutinam vix valui; nunc, duobus ultimis noctibus, hora nocturna altera iam obdormivi.
Quod iam antea psychiater meus dixerat, illa confirmat: unicuique homini necesse est cotidie somno paradoxali (REM) plus minusve spatio 1,5 horae uti, sed, ut hanc phasim capias, interdum est tibi quattuor, interdum duodecim horas dormiendum. Multa medicamina soporifera dicuntur phasin REM (somnum "altum") non evocare, at solum "somnum leve" dormienibus praebere. Quod autem nunc sumo - nolo nomen medicinae hic dare - creditur somno paradoxali non nocere. Utcumque res sese habent, post duas ultimas noctes sentio me plus minusve bene, melius ergo quam antea.
Narravit quoque A. sese certam esse morbum Parkinsonianum papae (hodie sancti) Iohannis Pauli II evocatum esse ascetico huius more maxime quattuor horas per noctem dormire. Nam, docet A., morbus Parkinsonianus saepissime efficitur cum somnum hominis phasi REM careat.
Rogavi quoque "amicam meam Colchicam" de optimo medicamine mortifero, si finem vitae sine molestiis ponere velim. Dixit nomen talis medicinae, quam autem homo simplex (sicut ego) obtinere facile non potest. Ipsa negavit se mihi in hac re auxilia dare.
Pilulam ergo ut non bibo mane sumo. Alteram, noctu, ut dormiam. Quasi histrio quidam Hollywoodianus!
Doleo me nihil prorsus legere his diebus Latine (ex. veteribus scilicet auctoribus), sed... nimis cito vivo.  

wtorek, 4 lipca 2017

Horrores fututorum (2)

Alterum genus timorum fututoris esse "penem captivum", id est penem captum subita contractione musculorum vaginae tempore coitus, ita quidem firme, ne penis "captus" evadere vaginam possit. Quod quasi eveniat rarissime - medici confirmant pro certo per totum saeclum XX unum casum, quod AD 1947 locum habebat.
Ego, ut adulescens, a collegis maiores natu me terrere conantibus, "doctus" sum penem captivum effici satis saepe, praesertim cum mulier subito aliqua re exterrita sit. Ex. gr. cum in adulterio se putat deprehensam, cum scilicet audit crepitum quoddam, quod putat esse clavem aperientem ianuam a marito citius solito e munere domum repetentem. Rumores de talibus phaenomenis sunt sescentes sicut de duratione longissima - nonnullarum horarum spatio - musculorum vaginae contractionis, quae nisi medicinis sedativis adhibitis a nonnullis creditur numquam cessaturam.
Ego ipse conveni virum Israelianum qui dixit se olim ut miles tunc exercitus Israeliani vidisse - tempore ingressus AD 1982 huius exercitus in Libanum - ducem generalem suorum cum milite-muliere (sui quasi secretaria) in coitu pene captivo deprehensos. At, dixit amicus meus, cum disuingi ambo nullo modo a commilitonibus potuissent, de helicoptero fune pendentes in nosocomium per aera adportati sunt, permultis testibus oculatis e terra rei inopinatae intuentibus.      
Saepe nomine "penis captivus" per errorem nuncupamus condicionem notam vocabulo scientifico "vaginismus" - hic tamen contractio musculorum ante coitum ipsum penis penetrationem prohibet.  

niedziela, 2 lipca 2017

Dentes purgavi...

Post longam huius ritus cessationem dentes purgavi, carissimi sodales, heri verspero. Deinde undecim horas contino dormivi (mater e conclavi proximo clamabat sibi auxilium dandum in desurgendum, sed frustra: dormivi sicut, ut nos, Poloni, dicimus, lapis in puteum proiectus). Somnia horribilia mane habui: vidi (eminus) navim transatlanticam "Titanic" lente undis se dedentem, in fine nihil fere plus quam soli navis quattuor camini superficie maris eminebant. At ipsa glacies, i.e. mons glaciei fluitans, "Titanici" scilicet necatrix, videbatur formam esse alicuius... diagrammatis mathematici vel potius statistici, fortasse cum numero victimarum calamitatum marinarum annorum praeteritorum (et prognosi futura monstrante?).
Deinde in somnis vidi involucrum libri a me scripti (nomine meo in summa pagina dato), cui titulus: "Quomodo moritur turba?". Nescio, utrum liber ad calamitatem "Titanici" spectaret; fortasse non.
Conclusio inde simplex: Nolite dentes vespero purgare! Mane autem eos purgare idem inutile est, nam mox postea ientaculum habere solemus, cum nolentes volentes maculantur.

sobota, 1 lipca 2017

Timores fututorum

Maximum timorem virorum rebus Venereis nimie deditorum esse... Quid? Fetus contra sui voluntatem conceptus? Morbi Venerei (ut syphilis) aut syndrome disimmunitatis (HIV/AIDS)? Fortasse. Sed esse quoque aliud genus terroris...
Unum horum esse "vaginam dentatam", i.e. mythum de vagina dentibus intus instructa, quibus desecare penem valeat, si fututrix - ex. gr. stupro violata, sed non solum tunc - ita vellet. Mythus hic narratur inter multas gentes Indianorum ambarum Americarum, sed etiam apud alios populos; aliquotiens renovatus est a nonnullis psychanaliticis saeculorum XIX/XX, licet, secundum peritos, Freudianus ille bene notus "complexus castrationis" ad hunc mythum non pertineat.
In multis autem linguis dialectisve ipsa vagina nominatur vocabulis ad os vel potius buccam spectantibus, ut Germanorum "Fotze", i.e. bucca. Apud autem gentem Brasilianorum Mundurucu vaginam aliter nominant vocabulis significantibus "malae crocodili".  Aliae gentes credunt vaginas domum esse serpentium, anguillarum aut draconum, quae bestiae interdum ipsae coitum cum muliere haberi putantur, nimirum ergo ob ipsam invidiam aemulatores sibi omnes mordere studeant. Musulmani credebant vaginam posse luce privare virum, qui ausus esset eam recte intueri - rumor fert unum sultanorum visum eo modo amisisse.
Secundum librum "Vagina. Sexualitas muliebris in historia cultu civilis" auctrice Catharina Blackledge (in capitulo "Apertura pyxidis Pandorae"), gentem Indianorum Apache credidisse vaginam dentetam solere quoque - cum ex. gr. femina-possesstrix eius dormit - ambulationes extra corpus dormientis facere eodemque tempore viros omnino insontes obviam sibi euntes mordere conari.
In mundo reali solam vaginam dentatam esse cummem praeservativam anti-stupralem Rape-aXe inventam a Sonnet Ehlers, quae non dentibus, sed hamis parvulis (mulieri omnino non nocentibus) instruitur. Sed minime commoda dicitur Rape-aXe a mulieribus ea utentium ad diutius portandum.