wtorek, 27 czerwca 2017

Lenin Stalinque... (2)

Modo locutus de praenominibus Stalin Leninque, quibus homines hodie viventes utuntur, in actis diurnis lego de demoscopia novissima inter Russos facta a studiosis Instituti Levada (quod independens - atque etiam interdum persecutus - a regimine Muscoviensi manet). Rogatio demoscopii fuit: Quis homo Russus omnium temporum videtur tibi maximi momenti fuisse?
Demoscopiam vicit... Iosephus Stalin - 38% indagatorum putant eum Russum in tota historia maximi momenti fuisse. 34% elegerunt hodiernum praesidem Vladimirum Putin; idem numerus poetam Alexandrum Pushkin. 32% suffragiorum cepit Vladimirus Lenin, 29% - imperator Petrus I. Posteri in hoc indice sunt: cosmonauta Iuri Gagarin, scriptor Leo Tolstoi, mareschallus temporis alterius belli mundani Georgi Zhukov, imperatrix Catharina II, deinde poeta Michael Lermontov.

Lenin Stalinque semper vivi

Ex pueritia memini phrasis a regimine communistico interdum divulgatae: Lenin semper-vivens!, i.e. corpore mortuus, sed ideas eius semper esse victuras ac deinde totum mundum devincturas. Phrasis tam stupida omnibus videbatur, ne ipsi communistae (in Polonia saltem) nisi rarissime ea uterentur.
Sed nunc habemus Lenin(um) vivum in corpore! Ecce novus praeses Aequatoriae nominatur Lenin Moreno (natus AD 1953). Ego autem memini praenominis iam mortuae matris amicae meae: Lenina Pustuła - nata erat Kieviae Ucrainensium, deinde Polono nupsit (unde nomen ei a marito gentile Pustuła, quod falconem parvam, secundum Linnaeum Falco tinnunculus, Polonice significat). Inter hodiernos Russos at praecipue Russo-Iudaeo-Americanos bene notus cantator Vilen "Willi" Tokarev, AD 1953 in Russia natus, nomen Vilen habet a contractione: V. I. Lenin = V(ladimir) I(lyich) Len(in).
Non satis tamen horum. Ecce in Vicipaedia inveni nomina (diceres) Christiana, i.e. pronomina a parentibus filiis filiabusve (praesertim in terris Latinoamericanis) data, quae a stirpe... Stalin proveniant! Ut sunt: Stalin Colinet (natus AD 1974), US-Americanus pedifolista; Stalin Motta (n. 1974), pedilusor Columbianus; Stalin Ortiz (n. 1981), Columbianus bascaudarius; Stalin Rivas (n. 1971), pedifoliae peritus Venetiolanus; Stalina Demidova-Korzukhina (n. 1938), quae mulier-athleta Sovietica arte nartarum more Alpino utendi peritissima erat; Muthuvel Karunanidhi Stalin (n. 1953), vir politicus Indus.
Si adesse praenomini fatum (nomen-omen), patet hominibus Stalin a parentibus nominatis maximam probabilitatem esse lusores pedifolii Latinoamericanos fieri.

poniedziałek, 26 czerwca 2017

De problemate solutioneque eius

Cum scripsissem heri de dicto iocoso "ubi nulla salus, ibi nullum problema", in mentem venit id Hellingerianum: "Sicut saepe evenit, hoc in casu quoque problema illecebrosius se patienti esse praebuit quam problematis solutio".
Re vera, aliquid in nobis malit nos - nonnullos saltem nostrum - morbis etiam gravissimis laborare, quam sane vivere. Quasi sanitas molestior animae esset quam morbus. Infernum illecebrosius quam paradisus, quam vita praeferenda mors.
Sed... nonne vivere amamus? Praesertim nos, atheistae atque omne genus dubitantium, qui pro certo id tantum habemus nos semel victuros?    
Mirum...

niedziela, 25 czerwca 2017

Salus de fundo lagoenae

Die ultimae meae vinolentiae nigerrimo, cum nullam iam mihi salutem ab aliquo spectabam, in lectulo iacens ad meipsum loquendo iteravi dictum iocosum aliquando in aliquo loco auditum: "Ubi nulla est solutio, nullum quoque esse problema [nam problema ex definitione solutionem esse debet]". Risum movebat haec sententia pervicax, sed... non ad longum tempus.
Tunc decrevi me porro bibiturum, credens... in ipsa lagoena, prope fundum, solutionem inventum iri. Quod re vera evenit: post nonnulla nova pocula in mentem venit enim nomen amicae, quae salutem mihi afferre, putavi, posset. Telephonavi. Advenit statim et me ad ipsius domum adportavit, in cuius domus magnae partem separatam (in summo sub tecto tabulato) quasi-clam (ne familia sciret) me mulier per totam septimanam tenebat, nosocoma multoties adveniente ad mihi iniectionem dandam cum liquido vitali, corporis reanimandi causa. Pro qua re de pecunia sua (aut mariti) solvit, neque dicere mihi vult, quot. At non fuerat mihi umquam proxima amica, ergo nisi maxime ebrius, numquam de salute ab ea petenda certe cogitarem.
Non primum iam in rebus angustissimis non hi me adiuvant, quos primos cum salute adveniendos exspectarem. Semper tamen aliquis venit. Adhuc.    

sobota, 24 czerwca 2017

Quid re vera sumpserint bacchantes

Modo percontatus sum, ut diurnarius de re culinaria interdum scribens, dominam Martham (Marta) Wrzosek - mycologiae peritam ac conditricem Societatis Polonae Mycologorum. Volui generaliter de usu fungorum in culina cum ea disputare, audivi autem et talia, quae auribus cultorum antiquitatis grata esse quoque possunt. Exempli gratia, putat domina Wrzosek mulieres bacchantes se intoxicasse non solo mero, sed sine dubio quoque fungis halucinogenis, nam effectus etiam maximae vinolentiae numquam esse "suum ab alieno non discernere" (ut Pentheus a matre ipsius dilaceratus). At hic immo effectus est intoxicationis muscimolina, muscazonio atque acido ibotenico - quae tres materias adesse fungis amanitaceis, quorum saepissimam in Europa esse amanitam muscariam ("petaso" rubro, albis maculis sparso).
In scriptis Euripidis, aut aliis, qui de bacchantibus scripserint, nihil certe invenimus de usu fungorum, sed - monet domina Wrzosek - servatam esse caelaturam antiquam, ubi Ceres et Proserpina manibus, loco pomorum granati, fungos teneant. Ceterum, Bacchi thyrsus in parte suprema habet nucamentum pini; pinum autem esse arborem, in praesentia cuius amanitae nasci amant.
Insuper, tres supradictas substantias chimicas: i.e. muscimolinam, muscazonium et acidum ibotenicum - efficere quoque maximam libidinem, possunt ergo causam esse effrenatae promiscuitatis bacchantium necnon priapismi satyrorum.
Talia docet mycologa Martha Wrzosek, quacum colloqui per plus quam duas horas maximum mihi erat gaudium.

niedziela, 18 czerwca 2017

Octavo die Creationis...

... requievit Deus ex otio diei septimi atque invenit... crapulam, ne nimis ignavi homines remanerent. Et respexit et vidit id sibi bonum esse, licet hominibus horribile.
Octavus hodie dies est mihi non bibendi at caput adhuc paululum dolet, corpus debilissimum manet. Ne masturbari quidem valeam, aliter quam puellula nostra Singapurana, spes Latinitatis, quae de his rebus tam aperte narrat.

sobota, 17 czerwca 2017

Miraculum septimi diei

Septimo iam mane ieiuno (=sine temeto), post scilicet potationem continuam trium septimanarum, manibus adhuc trementibus Iconoclastae contigit ova in lardo fricta (Anglice: scrambled eggs with bacon) sibi comparare. Deinde ungues digitorum et manuum et pedum desecavit, ac cogitat de dentibus purgandis tertia iam hoc ultimo mense vice.

piątek, 16 czerwca 2017

Conventus fortuitus(?) in caupona Turcica

Casu(?) in caupona Turcica huius partis urbis nostrae, ubi kebabia sapidissima venum dantur, incidi in Iohannem K., sat clarum linguae philosophiaeque Graecorum peritum. Non puto eum audisse de meis difficultatibus nuperrimis, sed... verisimiliter vultus meus "veritatem loquitur ipsam".
Rogavit, utrum aliquid nunc scriberem. Negavi, mentiendo, nam "Lexicon daemonum Varsoviae" cotidie paululum saltem augere conor, praeter dies nigerrimos. Hodie quoque, die mihi difficillimo, aliquid novi de apparitionibus post mortem sancti Andreae Bobola inveni.
Nutu capitis, voce minime hilari, Iohannes commentatus est: "Antequam quid novi creemus, necesse est primum nos dirumpi".
Uter nostrum tristior?

czwartek, 15 czerwca 2017

Uno die Sabbati...

Quodam die Sabbati Stanislaus decrevit se nihil facturum. Et id immo fecit: nihil.

De vi precum

Interdum puto mundum a calamitate servari precibus nonnullorum sanctorum.
Certe nunc sentio vitam meam sustinere sola fere vi precum nonnullorum amicorum amicarumve.

środa, 14 czerwca 2017

Praeter sanctum Antonium...

Heri visitavi ecclesiam Varsoviensem, sat nuper structam, dedicatam beato Ladislao Gielnovensi (AD 1440-1505). Qui, frater ordinis sancti Bernardi, esset tam acritus contra Diabolum praedicator, ut dicatur tempore sermonis habiti ad populum in ecclesia quadam (verisimiliter sanctae Annae, Varsoviae in parte media) congregatum ipso ardore animi in aera raptum esse. Quod picturae nonnullae monstrant, ut haec (animadvertite sandalia, quibus usus esse dicitur etiam tempore hiemis per nivem ambulans):

 

wtorek, 13 czerwca 2017

Preces ad Antonium Patavinum, in diem eius modo confectum

Sancte Antoni, adiuva me, quaeso - ut patronus rerum amissarum inveniendarum - invenire rem maximi momenti, quam umquam amisi: meipsum.

Apud tonstricem (2)

Denuo tonstricem visitavi, nunc aliam aliter, sed... omnes tonstrices mundi similes sunt: fontes uberrimae rumoris omnis. Secundum meam novam tonstricem inter clarissimos histiones Hollywoodianos veros dentes habet tantum Ben Affleck; Brad Pitt autem et George Clooney aut falsos aut "multa pecunia" reparatos. Cuius rei est tonstrix mea certa, nam photographemata trium horum histrionum et antiqua et hodierna caute inspexit, dentesque comparavit. Mirum in modum tonstrix est, non stomatologa!
Ceterum, res risu digna mihi apud eam evenit. Barbam diu novacula non tractaveram, rogavi ergo ut machina electrica ad capillos radendos barbam quam maxime fieri potest, secaret. Sed respondit tonstrix, capillos barbae nimis duros esse, non idoneos ad "radendum mechanicum". Ceterum, dixit, se esse imprimis tonstricem feminarum at mares rarissime apud se accipit. Iocose dixit quoque se posse barbam meam radere machina ad... canes radendos.Mihi tamen iocus placuit ac mandavi radendum usu machinae caninae.
Quod optime evenit! Sed nunc denuo nimis longam barbam ad novaculae usum teneo. Est mihi ergo tonstrix canina redeunda.  

De anathymiasi ac Metternicho

Anathymiasim esse "ventos" intestinales, qui, secundum antiquos (at fortasse recte) si diu corpus relinquere nequeant, in cerebrum eunt ibique res malas efficiant. De quo anathymiasi multum cogitavi modo praeteritos septem dies, cum ipse laxare parum onerata - propter malam diaetam - intestina nullo modo possem.
Tunc in mentem mihi venit memoria praeclari cancellarii Austriaci, Clementis Lothari de Metternich, qui tempore negotiationum Tractatus Vindobonensis (AD 1814-15) speculatores tenebat in deversoriis, ubi alii negotiationibus participantes habitarent, ea tantum causa, ut sciret, utrum hic aut ille legatus, quocum sermones sibi eodem die essent, eodem die mane bene cacasset.
Rumor certe est, verisimiliter nulla veritate nitens. Sed pulcher. Et... valde me adiuvit in anathymiasim meam cessandam.