niedziela, 24 lutego 2013

Alterum interrete

Cum in Instituto Studiorum Orientalium munere analytici rerum Balcanicarum fungebar, visitare solebat nos sat clarus in Polonia sociologus, professor Z., semper narrans mirabiles fabulas de rebus per totum mundum evenientibus. Nobis vix his miraculis credentibus solebat dicere: - Crederetis, si aditum in alterum interrete possideretis, ubi scilicet omnia, ut re vera sint, describuntur. Eo dicendo quasi certores nos fecit se aditum in tale secretum interrete possidere...
Casu tempore harum visitationum professor Z. (cui tunc computatrum domi deerat, unde et causa visitationum) meo computatro usus est. Facile potui ergo persequi itinera interretialia, quae faciebat. Aliquantulum miratus repperi professorem Z. tantum (sed obstinate) acta diurna "South China Morning Post" apud nos legisse. Num SCMP adesse numero fontium alterius interretis???
Post nonnullos annos audivi hominem, cui professor Z. mentor academicus atque quasi ductor spiritualis fuerat, nominatum a ministro primario esse ministrum rebus speculatoriis curandis. Suspicor ita speculatores Polonos, solos fortasse in mundo, aditum habere in scientiam secretam, quae tantum per alterum interrete mystis praebeatur. Fortasse ergo recte putant multi mei nostrates Polonos gentem a Deo electam esse ad alias gentes per vias et avia historiae ducendas?

piątek, 22 lutego 2013

De Aka Manto, daemone incredibili

Aka Manto est nomen daemonis Iaponum, qui in latrinis publicis hominibus sella stercoraria utentibus praebet chartam hygienicam aut rubram aut caeruleam. Qui rubram eligit, secatur statim a daemone cultro in frusta, donec vestes hominis infelicis sanguine rubrae fiant. Qui autem caerulei coloris chartam eligit, a daemone suffocatur, donec facies eius omnino in caeruleam mutetur. Si autem alio colore chartam posceris, ab Aka Manto in orcum duceris. Solam responsionem, qua vitam servabis, fore poscere nullam chartam.

czwartek, 21 lutego 2013

Copernicus currus Hitlerianos numerat!

Praeter theoriam heliocentricam, Nicolaus Copernicus fundamenta posuit "regulae Copernicanae", quae re vera demum quadringentos annos post mortem astronomi a Herimanno Bondi ad finem ultimatim perducta ac verbis expressa est. Breviter, docet regula quantitatem materiae simili compositione chimica similique temperatura in universo ubique - permagnis scilicet tractibus coeli consideratis - in summa intermedia eandem esse.
Hac ratione ad alias, non-astronomicas sphaeras adhibita, e.g. studiosi mathematici Angli correctam computationem curruum loricatorum Germanorum perfecisse putantur tempore alterius belli mundani. Nam, secundum usitatos mores talia aestimandi (ope scilicet imprimis speculatorum), putabant Angli Germanos a Iunio 1940 usque Septembrem 1942 anni unoquoque mense fabricare in summa intermedia quinquaginta currus loricatos (verisimiliter agitur hic de genere PzKpfw IV). Regula Copernicana (tunc nondum ad finem perfecta) adhibita, numeris fabricationis inter se comparatis nonnullorum curruum, quos Anglis a Germanis capere contigit (imprimis in Africa septentrionali anno 1942), mathematici hunc numerum aestimaverunt esse 255, multo maiorem ergo quam aestimatio a speculatoribus data. Post finem autem belli demonstratum est eundem numerum re vera fuisse 255 (currus in summa intermedia unoquoque mense hoc spatio temporis a Germanis factos).

środa, 20 lutego 2013

Scaevae maiores natu quam homo sapiens

Nonnullae gorillae et cympanzia, item ut homines, scaevae sunt, id est manu sinistra libentius quam dextra utuntur – patet ex indagatione perfecta a studiosis primatologis Londinensibus. Sicut apud homines, apud simias amborum supradictorum generum similis sit proportio scaevarum per totam populationem: circiter 10%, dum ceterae novem partes dextra manu operentur.
Effectus investigationis ducunt studiosos in opinionem divisionem in scaevas et dexteritas factam esse multo prius quam adhuc putabatur. Nam secundum theoremata scientifica adhuc praevalentia divisionem hanc factam esse tempore inventionis ab hominibus sermonis (nam alia genera simiarum aliorumve mammalium habebantur adhuc pariter dextra et sinistra uti). Nunc autem talis divisio putatur multo veteriorem esse: lingua enim uti creduntur homines spatio novissimorum centum milia annorum, dum discidium primatum in gorillas, cympanzia (Linnaeanice: Panes troglodites et Panes paniscos) atque australopithecos (qui erant verisimiliter proavi hominis) factum esse ante circiter 2,5 miliones annorum.  

poniedziałek, 18 lutego 2013

De Caspare (porro)

Caspar noster anguem in adoptionem accepit, id est pecunia quadam menstrua (circiter 15 eurones) horto zoologico data honestatus est titulo "parentis anguis". Tempore caerimoniae sollemnis - cum tabella cum nomine Casparis terrario, ubi bestia vivat, addita sit – praeses (seu potius vicaria praesidis) horti zoologici Varsoviensis dixit ad Casparem aliosque simili modo honestatos "parentes" animalium talia:
- Pecunia, quam nobis donare assensi estis, non solum donum est, nam abhinc multis privilegiis praediti vero eritis. Exempli gratia, licebit vobis semel in unoquoque mense hortum nostrum gratis intrare ut filiolos filiolasve vestras conspiciatis.
Deinde, in fine caerimoniae, praeses (seu potius vicaria praesidis) horti zoologici Varsoviensis rogavit, utrum "parentes animalium" aliquid plus a se discere cupirent. Omnibus tacentibus, verba fecit Caspar, puer ingeniosus, cui tantum unum esse vitium, ut omnia, quae mens eius parit, statim dicat:
- Mentionem fecisti, domina cara, de multis privilegiis, quibus donaremur, at numerasti solum unum. Potesne de ceteris quoque loqui?
Tunc praeses (seu potius vicaria praesidis) horti zoologici Varsoviensis obstupefacta tacuit, nam alia privilegia, de quibus loqueretur, ei deerant.

niedziela, 17 lutego 2013

De ecclesia non omnibus placente

Caspar, filius Lesbiae et Tymonis, de quo hic iam semel aut bis locutus sum, aetate octo annorum decrevit – sibi tantum notis factis nitens – Deum adesse, se ergo ritu Christiano baptizmatum iri. Parentibus sui nolentibus volentibus, nam ambo agnostici essent, ablutus est uno die oleis sanctis in quadam ecclesia Varsoviensi, una cum septem aliis pueris, quorum Caspar erat maximus natu. Post caerimoniam in eum, ut puerum maximae aetatis, sacerdos direxit verba sermonis haec:
- Dic, mi puer, Christianus nunc factus, quomodo tibi Ecclesia placeat?
Cui Casparulus, ecclesiae huius interiora oculis cito intuitus:
- Ut ex animo tibi dicam, mi pater, aliquantulum videtur mihi esse molesta.
Ille enim de Ecclesia, id est communitate Christianorum, hic autem de structura aedium huius peculiaris ecclesiae cogitabat.

środa, 13 lutego 2013

De piscibus fungisque masculinis ac non-masculinis

Lingua mea patria habet tria genera nominum in numero singulari (masculinum, femininum et neutrum) et duo genera in plurali: genus masculino-personale (quod spectat ad viros, id est homines sexu virili) et genus non-masculino-personale (quod spectat ad mulieres, animalia et omnes alias res). Sed nonnullis in casibus, in dialectis rusticorum incolarum variarum regionum patriae meae, licet masculine appellare etiam nobiliora genera piscium (ut lucius aut silurus), omnino contra regulam linguae officialis.
Sed ego testis fui similis appellationis... fungorum! Vir enim quidam gentis Curpiorum (quae gens usque saeculum XIXum in silvis paludibusque inter Masoviam et Borussiam degebat) boletos nobilissimos aliter (i.e. "viriliter") appellare solebat, dum alios fungos, "humiliori loco natos", aliter ("muliebriter", seu potius non-masculino-personaliter).

wtorek, 12 lutego 2013

E Tymone semper aliquid novi

Cum Tymone [diurnario de rebus scientificis scribente] modo colloquium mihi erat, locuti sumus inter alia de quarta dimensione, praesertim de notione 'tesserac', quae est quasi quartae dimensionis redditio cubi tri-dimensionalis (nota quoque nominibus hypercubi aut tetracubi). Nomen autem 'tesserac' inventum esse anno 1888 a Carolo (Charles) Howard Hinton e Graecis vocibus 'quattuor radii' (τέσσερεις ακτίνες
), nam radii angulos maioris et minoris cubi 'tesserac' coniungentes (quorum, ceterum, radiorum esse, mea quidem sententia, octo, non quattuor) maximi hic momenti sint ad sensum quartae dimensionis imaginatione capiendum.
Adduxit quoque Tymo in sermonem exemplum libri fictionis mathematicae Edwinis Abbot c.t. "Terra plana" (Flatland). Cogitandi ratione Abbotiana nitens docet Tymo talia:
- si sphaeram per mundum bi-dimensionalem transgredi faciamus, haec ab huius mundi incolis conspiciatur ut, primum, punctum, quod deinde mutatur in semper crescentem in altitudine lineam, deinde lineam denuo decrescentem in punctum, ut in fine evanescat;
- eodem modo si sphaera tetra-dimensionalis per nostrum tri-dimensionalem mundum transeat, observetur a nobis ut punctum, quod deinde mutatur in sphaeram, primum crescentem deinde se contrahentem rursus in punctum (quod in fine evanescit).
Ceterum dixit Tymo pictorem Vincentium van Gogh – quorum picturae tam vivis coloribus sunt pictae - morbo Daltonismi verisimiliter laborasse.

poniedziałek, 11 lutego 2013

De meridiatione Winstonis Churchill

Diarium Winstonis Churchill dum legebam valde iucundum inveni primum consilium, quod cepit, cum die 10 Maii 1940 anni (tempore scilicet alterius belli mundani, cum Britannia in periculo manebat invasionis Germanorum) minister primarius Magnae Britanniae factus sit. Decrevit enim se abhinc... cotidie meridiatione (somno scilicet tempore diei habito) usurum, sicut mos ei fuerat facere primos duos annos primi belli mundani, cum munere praefecti classis (First Lord of the Admiralty) fungebatur (usque scilicet Anglorum et Gallorum calamitatem Callipolitanam annorum 1915/16, cum hoc officio abdicare coactus est).
Meridiatione enim fruebatur Churchill temporibus maximi laboris cotidiani, sicut casus erat in ambobus bellis, diem quemque scilicet quasi in duos dividendo: i.e. primo mane expergiscens, laborans usque circiter primam alteramve horam pomeridianam, deinde meridiatione unius horae utens, deinc iterum laborem pergens usque multam noctem.
Quod tamen non dixit Churchill in diario, esse eum se ad somnum tempore diurno capiendum coegisse potu potionum alcoholicarum, ut whiscium aut vinum Campaniense, quas potiones a prima hora matutina bibere solebat, nam – mea saltem sententia – morbo alcoholismi laborabat, licet id factum optime celare ei contingeret.
Nihilominus, licet temetum copiose hauriret ac sigaria multa fumaret, vixit Churchill usque nonagesimum primum vitae annum, annos scilicet 1874-1965. Adesse legendam, incerto tamen fonte, eum in fine vitae rogatum esse a quodam diurnario, qua arte usus esset, ut tantam aetatem attingeret. Responsum fuerit: "Numquam re athletica fruebar" (Anglice: No sports). Sed id verum non esse – ut iuvenis delectabatur Churchill arte battuendi, sclopetatione, equiriis necnon polone (alsulegia equestri).

środa, 6 lutego 2013

De hibernatione hominum (seu nonnuulla cetera Chmielowskiana)

Inter alia docet pater Benedictus Chmielowski, in sua encyclopaedia "Novae Athenae" subscripta, etiam haec (scribens linguā Polonā, multis elocutionibus Latinis sparsa):
In Samogedia provincia [sive Samoyedia, quae est pars occidentalis-et-borealis Sibiriae] ultra circulum arcticum posita, ergo intolerabiliter frigida, adesse provinciam minorem nomine Ludomoria sive Lucomoria, cuius incolae adinstar hirundinum circiter 27 diem Novembris (ut vulgo narratur) sub-mortuoso stupore ob nimium frigorem capti, usque circiter diem 24 Aprilis ita hibernanntes manent; tunc revivescunt. Hi sunt sola gens, quarum cutes setā naturali obteguntur.
Citat quoque pater Chmielowski Saxonem Grammaticum fabulam virginis Sueticae narrantem, quae rapta et impraegnata esset ab urso, deinde puerum peperit nomine Ulfo. [Haec fabula certe Latine primum scripta est, sed mihi difficillime nunc sit textum Saxonis quaerere – ruri maneo, procul a bibliothecis.]
In mentem venit simillima fabella phantastica nomine "Lokis. Manuscriptum professoris Wittembach", quam scripsit Prosper(us) Mérimée et anno 1869 Parisiis divulgavit, narrans historiam Michaelis, qui a plebe putatur esse filius comitissae Lituanicae et ursi (a quo comitissa rapta erat in silvis). Michael praebet formam viri communis, sed multis ursinis indolibus praediti. Die autem sui nuptiarum subito morsu dentium mulierem sibi modo nuptam necat, deinde in silvam fugam facit, vestigia pedum ursinorum solo luteoso infixa pone se relinquendo. Utrum fabellā quadam ethnographicā Lituanicae gentis Prosperus Mérimée hic usus sit, nescio; 'lokys' Lituanice ursum significat.

wtorek, 5 lutego 2013

De avunculo Thomae S. ipsoque Thoma necnon Gordone Wu, pecuniae collocatore Hongkongiensi

An vero ille vixit? Avunculus Thomae S., qui (Thomas scilicet, non avunculus) erat mihi amicus contubernalis tempore studiorum Pecchini (1987-88). Nam Thomas nonnulla tam phantastica narrare solebat, ne umquam scires utrum res verae an productus imaginationis essent.
Secundum Thomam, avunculus suus, vir multarum linguarum necnon scientiarum peritus, credebat se numerum quendam "amissum" inventurum. Putabat enim adesse numerum sat magnum (diceres e.g. 13.562.563.872.098.723), qui... omnino ordini numerorum deerat. Scribere ergo coepit hunc ordinem ab initio (id est: 1, 2, 3, 4, 5, 6 et porro), sperans miraculosum numerum "amissum" hoc modo a se inventum iri. Quoad scimus, numquam talem numerum invenit.
Mortuus sit avunculus Thomae sua sponte, tempore hiemali Mare Balticum intrans, dorso perā lapidum plena onerato.
At nunc ipse Thoma mortuus est, non sua sponte, voluntate tamen carcinomatis. Vixit inter annos 1957 et 2012. Sepultus est Varsoviae.
Sed nonnullae historiae a Thoma narratae, quas ab eo excogitatas putabam, praebent se verae esse. Verbi gratia, Thomas saepe narrare solebat de Gordone Wu, divitissimo negotiatore Hongkongiensi, qui se gereret sicut civis communis, e.g. aeronavi vectus sellam alterius classis (economy) sibi eligendo. Utrum re vera altera in classi itinera faceret, ego nescio, sed putabam Gordonem Wu omnino productum phantasiae Thomae esse. Valde erravi, nam vir locuples (tycoon) Gordon Wu re vera exstat (natus anno 1935, adhuc vivit), inter alia notus emptione tuberis terrae maximi post memoriam gentium pretii – 125 milibus euronum (pondus fungi erat 1,51 chiliogrammatis).
Talis mihi est memoria Thomae, amici mei nunc mortui.

niedziela, 3 lutego 2013

Vampyri temporis hodierni

Novissimam historiam vampyrismi – de qua saltem publice sciatur – esse casum Petri (Petre) Toma, qui mortuus est in vico Transsylvanico Marotinu de Sus nonnullis diebus ante Nativitatem Domini anni 2003. Dum vivus, putabatur esse pater familias bonus, licet interdum temetum nimis bibere ac madidus tunc rixare soleret.
Mortuus autem fratris filiam statim vexare coeperit: noctu scilicet eam – ut ipsa asseruit – visitabat ut cor eius secundum morem strigarum consumeret. Qua re effectum est, ut somniis horribilibus puella laboraret.
His auditis, frater Petri consilium cepit se de statu filiae curaturum. Nihil facere potuit statim, nam superstitio religiosa prohibet talia facere spatio duodecim dierum, qui festum Natalicium sequuntur. Postea tamen, die octavo Ianuarii 2004 anni, cadaver Petri e sepulchro evulsum est et a senioribus familiae aestimatum est strigam factum esse. Media ergo postera nocte sex viri falce pectus mortui aperuerunt, cor removerunt et perticae adfixum in trivium extra vicum extulerunt. Ibi cor in furno parvo assaverunt, deinde cinerem aquae mixtum potum puellae dederunt. Tali potione sumpta, visitationes filiae a larva mortui cessaverunt.
De hac re pro ephemeride Briannico "The Independent" scripsit anno 2007 Timothy Taylor, qui docet archaeologiam in Universitate Studiorum Bradfordensi.

sobota, 2 lutego 2013

Coitus cum Christo, sive de secretis tempore confessionis detectis

Sacerdos Benedictus Chmielowski, auctor primae encyclopaediae Polonorum ("Novae Athenae", annis 1745-46 in lucem editae) narrat se Cracoviae consilii participem esse in re cuiusdam piae aniculae, quae professa est se spatio nonnullorum annorum domi sua carnaliter visitatam esse a... Christo, qui his occasionibus de crucifixo descendere solebat, ut cum se coiret.
Secundum Chmielowski, formā Christi diabolus sive cacodaemon hoc doloso modo usus erat [absit cogitare, ut sanctus sanctorum talia faceret - dicit auctor].
Anicula nihil mali in his "visitationibus" esse putabat atque ipsam rem tempore confessionis peccatorum casu professa est.
Quod in mentem adducit historiam globi latronum in patria mea, qui ante nonnullos annos aniculos sive matronas veteriores divitiis domi servatis (ut e.g. pecunia, gemmata) spoliabant. Tempore autem furatrinae tales domūs possestrices etiam stuprare solebant, sperantes stupratas ob pudorem (propter aetetem sui provectiorem) nihil de furto biocolytis nuntiaturas. Et iuste sperabant homines isti scelerati, nam machinationes eorum numquam in lucem proditae essent, nisi tempore sacrae confessionis matrona quaedam rem sacerdoti narrasset, qui eam cohortatus est, ut vigiles publicos statim furti certiores faceret.

piątek, 1 lutego 2013

Paradisus hominum sine opere manentium

Rumor fert multos Polonos opere vacuos oppidum petere Siemianowice provinciae Silesiacae, nam ibi miraculose omnes fere laborem quaestumque cito inveniantur. De hac re diurnarii modo percontati sunt ibi et incolas et magistratus contra inopiam quaestūs pugnantes. Rogaverunt diurnarii: Quod secretum efficit coactam cessationem ab opere minimam in hoc oppido per totam Silesiam esse? Responso claro adhuc caremus, sed, exempli gratia, magistratus Siemianovicenses sua sponte consilia ceperunt omni in hac regione matri solitariae, quae sine opere esset, haud parvam pecuniam dare ad emendas vestes (quoque subligaria strophiaque), bulgam, calceos necnon pecuniam necessariam ad tonsorem cosmetologamque adeundos, deinde ad dentes apud stomatologum curandos. Haec omnia facta sunt, ut tempore opus quaerendi atque imprimis tempore colloquii cum ergodota (in spe) commodius se hae mulieres sentirent.
Eo experimento effectum est ut 25 per 36 mulieres opus quarentes statim laborem invenerint dum nonnullae aliae ad alterum colloqium invitatae sint.
Est tamen modus in rebus: cuidam mulieri sine opere, quae sibi publicā pecuniā gemmata emere cupiret, magistratus Siemianovicenses recusaverunt.