czwartek, 30 marca 2017

Mercurius adiuvat (2)

In sermonibus post acroasin doctoris Zarewicz habitis, Georgius (Jerzy) Prokopiuk, sat notus in Polonia anthroposophus, docebat Graecos saepe correxisse confitentes se amare, verbis:
- Non tu amas, sed Aphrodite/Eros per te amant.
Mihi autem in mentem venit fides Anonymorum Alcoholicorum omnia se a Deo accipere. In nonnullis ipsorum conventibus una voce, antequam dimissi sunt, dicunt:
- Sit voluntas tua, non mea.

Proverbium sexisticum Hungaricum

Foramina a nobis non obturata vexabunt nos etiam post mortem.
Formam originalem (Hungaricam) nescio, nam cum hoc amico commercium epistularum Latine habebam ob causam naturalem: ille Anglicam nescit, ego autem difficillime Theodisca (ei bene nota) lingua scribo.

Tempus mutat mulierem

Magda L., puella olim valde libidinosa, nunc mater trium puerorum (quisque ex alio marito; quod apud viros esset gloriae causa, apud mulieres adhuc, in patria mea saltem, pro dolor pudoris). Ut mihi nuper dixit – conventus nobis fuit inopinatus occasione cenae promotionalis libri ab amico nostro scripti – vitam felicem solitariam agit, filiorum curatione nissa. Volui rogare: Num vero nemo te futuit?, tanta enim olim (ante 26 annos) fuerat fama libidinis Magdae, sed... non rogavi. 
Ceterum noveram olim matrem quattuor puerorum, quisque ex alio viro; "noveram" pro dolor tantum sensu generali, nam corpus habebat haec mulier omni ex parte perbellum! Etiam amicus meus ac simul praefectus navis veliferae, qua tot vectus sum per maria Europae meridionalis, nomine Adam - de quo multoties hic scripsi - pater est quattuor puerorum, quisque ex alia femina. Ego ipse pater sum duorum filiorum, uterque (certe) ex alia muliere.

Nolite Susam petere!

Nam, ut monet Vitruvius (8, 3, 23): Susis... fonticulus est, ex quo qui biberint, amittunt dentes.

Duo proverbia Polonorum

Noli emere cattum follitum! I.e. inspicere primum debes res, antequam emas.
Aliter tamen cum donis, nam:
Equi (tibi) donati dentes non sunt inspiciendi.

poniedziałek, 27 marca 2017

Maledicta. Responsum Serbicum

Sunt Serbi poetae quoque in maledictis. Ecce horum fortasse gravissimum:
Jebem ti juhu od Isusovih kostiju! 'Futuo ius coctum ex ossibus Christi!'

niedziela, 26 marca 2017

Nova maledicta impia Hungarica

Ecco amica adportat nova maledicta gentis Hungaricae:
Hol az isten faszában van? Cui loco, pro pene Dei, adest hoc?
Azt a kurva istenit! Pro scorto Dei!
A teremburádat! Futuo Dominum Demiurgum!

De maledictis Serbicis Hispanicisque

Putabam tantum Serbas (Serbos) tam impiis maledictis uti, ut Jebao te Bog!, id est Futuat te Deus! At nunc amica Hispanice loquens mihi annuntiat talia:  Me cago en Dios (Caco di Deum), Me cago en la Virgen (Caco in [BeatamVirginem [Mariam]) Me cago en la leche que mamaste (Caco in lac, quod bibisti e mammis [matris tuae]). Altera amica, Hungara, adportavit: Az Isten bassza meg! - Futuat id Deus!
Deus ergo futuere ab hominibus variarum gentium putatur. Quod certe Iovis Pater libentissime facere solebat...  

piątek, 24 marca 2017

De philosophia et vita philosophorum

Aliquid confiteri debeo: sicut artem mathematicam, ita quoque dogmata philosophica capere mens mea minime est capax. Sed maxime cupidus sum scire quam multa facta de vita philosophorum. Ita ex. gr. parum doctrinam Kantianam intellego, sed valde gaudeo legens talia (magna e parte videlicet ficticia, sed hoc me non terret) ut narratio de visitatione ab hoc praeclaro incola Regiomontano huius urbis lupanaris. Quo ire Kant, partim ab amicis coactus, se decrevisse dicitur, ut voluptatem corporalem cum muliere copulandi cognosceret. Domum reductus dixisse nuntiatur ad amicos:
- Voluptas relativa, motus autem philosopho indigni.
Nuper fabulas nonnullas legi auctoris Gallici Marcel Schwob, qui, sicut ego, ad talia - i.e. vitae virorum clarorum singula - animam vertebat, non autem ad doctrinam ipsorum. Et monstrat Schwob praeclarum sui (et mei) in hoc faciendo praecursorem: Diogenem Laertium, cuius "Vita et opiniones in philosophia inclutorum" (Βίοι καὶ γνῶμαι τῶν ἐν φιλοσοφίᾳ εὐδοκιμησάντων) talibus singulis scatet (licet, addi debet, dogmata quoque explanentur).

Mercurius adiuvat

Heri novae acroasi adfui Danielis Zarewicz, docentis paenultimo alicuius mensis die Iovis de theatro Graeco. Post acroasin, sermonem inofficialem coram publico faciens, Daniel dixit se... asseclam deorum Graecorum esse.
- Ut exempli gratia - explanabat - nuper difficultatibus pecuniariis laborabam ac subito in media via inveni iacentem ibi chartulam 50 aureorum (valoris plus minusve 15$), bene scivi me pro hoc facto gratiae Mercurio erant dicendae.
Saepissime ita Daniel in contactu manet cum deis intermediariis (inter sc. deos et homines), ut sunt supradictus Mercurius atque Amor cum Venere, Bacchus et Apollo, quorum quisque sui arte adiuvat.
Volui rogare Zarewicz, quem deum Graecum obiurgaret, si non invenisset, sed amisisset in via 50 aureos, sed pro publico bono de consilio hoc destitui.
Ceterum, maiorem copiam adiuvatorum Christiani, puto, habent, id est sanctorum, quorum quisque certum dominium curat. De pecunia ex. gr. suppeditanda - Iuda Thaddaeus aut Expeditus, de securitate peregrinantium - Christophorus, de mendicantibus - Alexius, de bono usu interretis - Isidorus.
Nescio tamen quis sanctus mihi est colendus, nam... nescio, quis daemon me mordeat.

środa, 22 marca 2017

Canis omnino sicut maritus

Heri, primo die veris, cum Johanna, muliere et mente et forma pulcherrima, ambulabamus per mihi parum notam partem urbis, more scholae discipulorum, quibus eodem die (=primo d. veris) mos est scholam, aut saltem partem lectionum, vitare. Quis mos ceterum - Nicolaus Gross nominat hanc actionem 'apoculare (scholam)' - Polonice nuncupatur wagary, quod certe originem habet in Latino verbo vagari. Nam discipuli vagantur per vias urbium, cum debeant scholae manere.
Dum ergo una per vias Varsoviae (i.e. cum cane mea) vagabamur, narrabat mihi Johanna historiam vitae sui, praesertim ultimorum nonnullorum annorum. Ut brevis fiam, post 25 annos matrimonii relicta est a marito, qui iuveniorem sibi novam uxorem invenit. Dificillime ei primum erat solae subito tempus, die post diem, terere, sed solutionem solitudinis mox invenit: canem haud parvum sibi emit, cui sivit secum eodem in lectulo dormire (meae cani id non licet). Et dixit se tunc primum post divortium sensisse in animo melius, nam canis omnino idem in lectulo est ut maritus erat.
- Idem??? - rogavi stupefactus.
- Ita - respondit Johanna. - Stertit, pedit, me de lecto pulsare conatur. Quid? Non futuit me certo, sed maritus quoque iam diu id facere minime solebat.

wtorek, 21 marca 2017

Historia ridiculosa ex bibliotheca publica

Hodie bibliothecam publicam prope domum matris meae - quae domus nunc etiam mea est - intravi post pausam plus minusve quindecim annorum. Gavisus valde sum inspiciens eandem mulierem bibliothecariam, quae tunc munere eo fungebatur.
Memini unius historiae ridiculae, cuius testem fui ante hos "plus minusve quindecim annos", statim postquam bibliothecae publicae Varsovienses computatris instructae erant. Memini tunc viri cuiusdam iam annosi, qui valde stomachatus est, quod loco chartae papyraceae, quam antea possidebat cum titulis omnibus a se perlectis libris, obtinuit a bibliothecaria nostra tantum parvam chartulam plasticeam. Vir ira plenus conclamare coepit: Scandalum!, etc. Per quoddam temporis momentum et ego, et bibliothecaria nescivimus causam irae tam magnae progresso technologico excitatae. Tunc ipse vir senex rem explanavit:
- In veteri charta papyracea omnes titulos librorum, quos perlegeram, habui. Nunc autem non memini quos libros iam legi. Fieri potest ut denuo legam aliquid iam mihi notum!
Obstupuimus ambo: bibliothecaria et ego. Illa tacuit, verba apta colligere nesciens. Tunc ego dixi:
- Domine, si librorum a se perlectorum non meministi, fortasse oportet, ut denuo eos legas...?
Sed haec minime fuerunt verba, quae ille audire cuperet. Coepit mihi in os clamare me nullam senibus debitam reverentiam habere, etc. Deo gratias habeo quod vivus tunc bibliothecam reliqui.    

Lavatio vestium more Aegyptiorum

In omni - puto - orbe terrarum mulieres potius quam viri vestes lavant, praesertim tempore praeterito, antequam machinae lavatoriae in usu essent. Tunc ruri in ripa fluminis - si aderat - lavatio saepissime habebatur.
Solam autem terram, ubi viri, non mulieres, vestes - et suas, et familiae sui - lavare solebant, erat vetus Aegyptus. Tunc enim semper duo viri ad lavationes in ripa Nili habendas erant necessarii. Unus sc. vestes lavabat. Alter baculo aquam - more Xerxis - verberabat, sed - aliter quam rex Persarum - non ut castigaret flumen, sed propter crocodillos, qui aliter possent lavantem aggredi ac comedere.

poniedziałek, 20 marca 2017

Deus (an diabolus?) ex cannabi

In panoptico memoriae meae teneo nonnullos (duos tresve) amicos copiam haud parvam cannabis Indicae cotidie fumantes. Quorum maxime memoratu dignus est fortasse Tobias Berolinensis, quocum una linguae Sinicae Pecchini studebam ante...di boni!... triginta iam annos.
Tobias vir fuit paululum lente sed semper sapienter ac cum hilari spiritu loquens. Cum Anglica lingua imprimis inter nos communicabamus, solebat ex. gr. rogare: Quam mane est nunc? (How early it is?) pro solito: Quam sero est nunc? (How late it is?), scilicet: Quota est nunc hora? Simili modo: Quam iuvenis es? (How young are you?), pro: Quam senex es? (How old are you?), id est: Quot annos natus es?
Timebam tamen de eius more fumandi. Nescio, utrum inter vivos hodie maneat.

Notae Threiciae

Psychiater suasit mihi in manibus notas Threicias (Anglice: tattoo) compunctum iri, ut semper eas ante oculos habeam. In dextra manu: Nihilominus... Quod stat pro: [Vita concacata est] nihilominus [vivere pergo]. In laeva autem abbreviationem: MMMNM. Id est: Mater mea mores [suos] non mutabit. Si hanc saepius saepiusque inspiciam, sit (saltem) spes me matrem non necaturum.

Sapientia Shadokiana

Ubi deest solutio, deest quoque problemma.
Hanc sapientiam sapientissimam e serie nubeculata televisifica Gallica (Les Shadoks) adduxit heri in sermonem nostrum J., puella quacum dormire volui, ipsa autem et voluit et simul noluit. Rebus ita stantibus Venerem una non coluimus. Exspectabo tamen meliora.

Coelum nimbosum

Talem epistulam hodie mane sodalibus Gregis Latine Loquentium misi:
Stanislaus Victorio, Herborto ceterisque sodalibus
Varsoviae, sodales carissimi, coelum hodie est nimbosum – fortasse ver verum vero nondum venit. E somno sero experrectus caffeam bibo – cani cui nomen Mania cibum dedi et mox cum ea foris ambulabo. Lingua Latina mea melior fieri nequit; ob hanc rem beatus valde sum – non solus fortasse hoc in grege – quod habeo cotidie (aut fere) scripta “sex septemve” GLL sodalium, optima lingua Latina exarata. Etiam si nonnulli horum scriptorium interdum obiurgant me & alios propter silentiam.
Valete vos ambo, valeant ceteri sodales (valeam ego, valeat canis mea, ad quam interdum Latine loquor at ea me tunc intellegere mihi videtur)!

niedziela, 19 marca 2017

Memorabilia quaedam potatorum

Ante abhinc viginti annos, cum primum therapiam (anti)alcoholicam adire coepi, in grege eramus circiter triginta virorum cum duabus tantum mulieribus. Tunc puto mulieres alcoholismo tactae in Polonia saltem ob nimium pudorem therapiae rarissime adfuisse; hodie sat multae conventibus AA adsunt, etiam (Deo gratia!) nonnullae iuvenes. Sed hodie nolo de puellis...
Primo conventu quisque potator de seipso sodalibus narravit, sc. quis homo sit, quo munere fungatur, quam diu non bibat. Hic ultimus nuntius fuit plus minusve talis: uno mense, duobus mensibus, tribus septimanis etc. At subito unus nostrum dixit se septem iam annos potiones alcoholicas non gustasse. Omnes obstupefacti sumus, tunc ille explanavit:
- In carcere tempus degebam.
Postea numquam in therapia apparuit; videlicet ad morem bibendi revenit.
Aderat nobis quoque vir natura optimus, quocum mihi quasi amicitia erat, etiam hanc ob causam quod mihi semper vectionem sui autoraeda domum praebebat, nam ambo in eadem parte urbis habitabamus (at ego certe raedam non possidebam). Homo hilari spiritu fuit, facie tamen tristi. Cum rogassem de tristitiae fonte, respondit se ad bibendum damnatum esse, nam caupo erat atque possessor parvae cauponae nocturnae.
- Duos tresve menses - dixit - sine alcoholi pati fortasse possum, sed postea... nescio. Ubique circa me temetum habeo.
Et re vera post duos tresve menses evanuit.
Ego fere annum totum in hoc grege therapeutico mansi. Deinde ad bibendum reveni.    

sobota, 18 marca 2017

De cultoribus lagoenae vacuae

Amicus meus, potator iam diu "siccus", confessus est sui uxorem queri eum nimis saepe aditurum conventus Anonymorum Alcoholicorum; mallet certe maritum domi manere. In quadam rixa dixit mulier sui maritum iturum esse ad conventum, ubi "lagoena vacua colitur".
Aliquid rationis adesse huic opprobrio, nam disputando de potatione potionum alcoholicarum nonnulli nostrum plus temporis terunt quam terere solebant tempore bibendi. Certe nunc postero die mane crapula non laborant, sed... consumptionem temporis esse porro permagnam. Aliquem audivi dicentem: Solebam unoquoque vespere bibere, nunc unoquoque vespere conventus AA est mihi adeundus!
Ego bis in septimana conventibus AA adsum; tertio die (qui est semper dies Lunae) psychiatrum adeo, ubi etiam de alcoholismo multum colloquimur.

Sermo de coetu & solitudine

Ut docet psychiater meus, potes aut in coetu (cum muliere sc. aut viro), aut solitarie vivere. Et coetus, et solitudo possunt aut bona aut mala esse. Habemus ergo quattuor optiones: bonus coetus, malus coetus, bona solitudo, mala solitudo. Plane bonus coetus optima optio omnium est, pessima autem mala solitudo. Anceps tamen quaestio est, utrum duorum melius: malus coetus aut bona solitudo. Omnes fere, ut ait psychiater, respondent: Certe bona solitudo! Et omnes fere, addit, intrant deinde malum coetum.

piątek, 17 marca 2017

Linnaeana Hitleriana

Anophthalmus hitleri esse nomen officiale endemici scarabei famiiiae Carabidarum, quem anno 1937 repperit in quinque speluncis Sloveniae entomologus Germanus Oscar Scheibel (1881–1953), qui elegit nomen honorans Adolphum Hitler. Insectum hoc, in Germania „Hitlerkäfer” nuncupatum, esse hodie tropaeum satis pretiosum venatorum rerum memorialium temporis nazistici. In auctionibus pretium huius scarabei siccati interdum superat mille euronum.
Biologus Batavus Midas Dekkers asseverat tamen Scheibel eo modo voluisse dictatorem Tertii Imperii irridere, nam dedit nomen eius scarabeo caeco.
Nomen dictatoris Theodiscorum obtinuit quoque Roechlingia hitleri, i.e. libellula extincti ordinis palaeodictyopterorum, cuius fossile repperit (in USA, ni fallor) anno 1934 Paul Guthoerl.   

czwartek, 16 marca 2017

Taxonomia generaliter Latina, sed e parte Hispanica aut Polona

Nominibus Linnaeanis* studens inveni - gratia paginae interretialis Marci Isaac:
http://www.curioustaxonomy.net/
- nonnulla nomina animalium plantarumve vero insolita.
Ecce exempli gratia anguis cochliphagos Sibon noalamina, incola Panamae. Sibonem esse nomen generis anguium, noalamina tamen venit a Hispanico No a la mina, id est: "Fodina? Nullo modo!" Ita nomen anguis reclamat structurae fodinarum in montibus Serranía de Tabasará, ubi Sibon noalamina habitat.
Alterum insolitum nomen taxonomicum esse Allobates niputidea et spectat ad ranam fuscicolorem in Columbia viventem. Hic quoque allobaten esse nomen generis (ranarum), niputidea autem oritur ex Hispanico ni puta idea, id est, plus minusve: nescio, pestis mala, quid rei est. Videlicet herpetologi, qui hanc ranulam primum conspexissent, nesciverunt multum de identitate eius.
Simili ratione ducta domina Irena Dworakowska, insectologa Polona, quae annis septuagenariis praeteriti saeculi investigabat hemiptera Australiensia, donavit toti generi a se repertorum hemipterorum nomen Dziwneono, quod Polonice significat: Id mirum est. Maxima pars hemipterorum huius generis alterum nomen quoque Graeco-Latinum obtinuerunt, ut:
Maxime mirandum sine dubio esse Dziwneono etcetera.
* certe dico hic de nominibus et ab ipso Linnaeo, et postea a successoribus eius inventis



środa, 15 marca 2017

Daodejing - correctio etc.

Fortasse versus:
Id, cui nomen deest, initium esse caeli terraeque.
Id, quod nomen habet, matrem esse plenitudinis rerum.
meliorem sensum habent tempore perfecto enuntiationis principalis:
Id, cui nomen deest, initium fuisse caeli terraeque.
Id, quod nomen habet, matrem fuisse plenitudinis rerum.
Quorum versuum primus reddi quoque potest spiritu anti-Iohanniano: In principio non erat verbum. Quid vero esset in principio, difficillime est iudicare. Thomas Skowroński, psychologus, qui de natura linguae multum cogitabat, dixit mihi olim se apud aliquem virum sapientem (nominis certe iam memor non sum) legisse in principio fuisse enuntiationem (non unum ergo verbum sed totam seriem verborum). Si ita, tunc veterrimi sermones mundi esse debent linguae polysyntheticae (imprimis Esquimensium et Indianorum), ubi differentiam inter verbum et totam enuntiationiem esse obscura. Linguistae tamen usque nuper putabant vetustissimos in orbe terrarum esse sermones Australiae (utrum haec thesis usque hodie valeat, nescio).
Neque recte spectare mihi videtur ad vetustatem linguisticam numerus phonematum (sed haec questio cautius, mea sententia, investigari debet). Ita ex. gr. Australiani sermones habent saepe solum tres sonos vocales (a, i, u)*, sed tres quoque Arabica lingua habet. Minimum numerum omnium phonematum (11) possident linguae Rotokas (una permultarum linguarum Papuae Novae Guineae) et Amazonica Pirahã; maximum autem (141) !Xũ  Austro-Africanae familiae Khoisan**.
Mea humili sententia, in principio fuisse balbutationem necnon onomatopoeticos conatus sensus dare rebus.  
* Sermo Australianus Arrernte habet tantum duos sonos vocales: a et ə, sed eosdem duos quoque habet lingua Caucasiana Ubykh, quae econtra possidet maximum inter sermones mundi numerum consonantium (81).
** Imprimis propter numerum poppysmatum, de quibus tamen difficile est iudicare, utrum sui iuris consonantia sint, an potius consonantium ligationes.

wtorek, 14 marca 2017

Centaurium erythraea

Huius herbae nomen venisse dicitur a centauris, nam sapientissimus horum, Chiron, creditur eius ope vulnus sanasse postquam corpus suum sagitta venenata Herculis casu in se missa transfixum erat. In multis tamen linguis hodiernis nomen plantae aut de nomine ‘mille’ (Polonorum tysiącznik) oritur aut ‘centum’, saepe sensu mille/centum nummorum (Germanorum Tausendgueldenkraut, olim Hundertguldenkraut).
Verisimiliter scirbae mediaevales per errorem pro “centauro” conspexerunt “centum aurum”, id est centum aureorum (nummorum). Fama tamen attribuit tantam vim huic herbae, ut nomen explanetur hodie “digna pretii centi (aut mille) nummorum”. 

Donum ex Hibernia

Inopinate donum cursu publico mihi allatum est ex Hibernia, missum, ut patet ex epistula brevi dono addita, a vetere amica mea Polona, Magdalena, quae in Insula Viridi nunc habitat, docens ibi biologiam in quadam universitate. Donum esse librum "Silicernium Finneganorum" (Finnegans Wake) a James Joyce in fine vitae scriptum, miserabile - mea sententia - diarium insaniae.
Ceterum scribit Magdalena se, docendo oecologiam plantarum, conari paululum de nominibus Linnaeanis studentibus narrare, ut hodie ex. gr. de Marchantia polymorpha, Lunularia cruciata et Conocephalo conico, quas tamen plantas obstinate studentes Irlandi nuncupant MP, LC et CC, verbis Latinis sibi nimis difficilibus memoratu.

Thea ex imo corde parata

Non sum osor catenarum cauponariarum, ut McDonald’s aut Burger King, apud quos hospes haud raro sum, sed interdum praefero parvas cauponulas magnis „machinis coquinariis”. Ita exempli gratia theam hiemalem, i.e. cum cinnamone (variis generibus), pomaranciae putamine, caryophyllone, melle etc., multo melius faciunt in locis parvulis quam in ex. gr. cauponis catenae “Caffe Nero” (Italice: caffea nigra). Ceterum in his (=CaffeNerinis) locis, ubi quidem ipsa caffea bona praebetur, omnia faciunt recte, sed... sine corde. At “cor” adhiberi debet, cum potionem e septem aut octo elementis – partim siccis, partim recentibus – mixtam paras. Fabricationem automaticam hoc in casu non satis esse.

Tantae molis erat... philologiae Tibeticae condere institutum

Numquam universitatem absolvi at possum meipsum nominare... conditorem Instituti Linguae Tibeticae Departamenti Philologiae Orientalis Universitatis Varsoviensis! Quomodo id fieri potuit? Simpliciter. Anno 1985, ut studens alterius gradus (anni) philologiae Sericae, iam paululum fessus rerum Sinicarum, decrevi me alterae linguae orientali studere. Volui Tibeticae classicae studere, nam Buddhismi lamaistici aliquantulum fautor fui, nemo tamen tunc professorum hanc linguam Varsoviae docebat. Didici nihilominus doctorem Marcum (Marek) Mejor, sanscritologum buddologumque, quoque classicae Tibeticae peritum esse. Eum adortus sum, rogans, ut linguam hanc publice docere inciperet. Quod facere dr Mejor noluit, me tamen porro instante dixit:
- Si spatio unius septimanae mihi invenieris quattuor homines Tibeticae studere cupientes, docebo. Sed non invenies.
Inveni septem cupientes et doctor Mejor coepit nos in arcana Tibeticae classisae linguae introducere. Post sesquennium ego, ob errorem adulescentiae, linguae huic studere desii, sed alii studentes studia sua Tibetica pergebant. Post nonnullos annos grex hic in officiale semi-institutum, deinde institutum a magistratibus universitatis mutatus est.
---
Numquam postea doctorem Marcum Mejor personaliter conveni. Conveni tamen collegam eius bonum, hodie iam pro dolor cancro mortuum, Thomam (Tomasz) Skowroński. Qui mihi narravit doctorem Mejor (fortasse hodie professor iam est), cum Thomas eum de me, utrum sc. mei meminisset, rogaverat, dixisse:
- Certe eius memini! Studens iste molestissimus erat: numquam tempore lectionis ullas res sibi in libello scribere solebat.
Re vera, mos mihi tunc erat nihil inscribere libellis (quos ceterum mecum non portabam), omnia autem memoriae.  
Non fui tunc certe homo mente sanus. Nescio, utrum nunc sim.

Sint translationes „Daodejing” prohibendae?

Professor meus linguae Sinicae, hodie iam mortuus Mecislaus (Mieczysław) Kuenstler, dicere solebat organisationem UNESCO debere prohibere ullas translationes divulgari tractatus “Daodejing” (quod significat plus minusve “Liber viae et virtutis”, est maximi momenti tractatus Taoismi), nam, aiebat Kuenstler, minime translabilem tractatum istum esse. Ut primi versus iam monstrant:
道可道,非常道。名可名,非常名。
無名天地之始﹔有名萬物之母。
Phonetice:
Dao ke dao, fei chang dao. Ming ke ming, fei chang ming.
Wu ming tian di zhi shi. You ming wan wy zhi mu. 
Quos versus nihilominus Latine reddere hic conabor, sanctione professoris neglecta:
Iter, quo itinerari quis possit, non esse verum iter.
Nomen, quod nominari possit, non esse verum nomen.
Id, cui nomen deest, initium esse caeli terraeque.
Id, quod nomen habet, matrem esse plenitudinis rerum.
Haec videns modo scripta a me – in doloribus – verba, assentire debeo cum professore Kuenstler translationes “Daodejing” potius esse prohibendae.  Quis legere tractatum cupit, discat Sericam classicam linguam!

niedziela, 12 marca 2017

Georgica-Iberica (3)

Unus lectorum mihi privatim scripsit, querens me non satis clare dixisse de iunctionibus inter Georgianos Iberianosque. Dico ergo nunc quam simplicissime: secundum professorem Iohannem Braun partem gentis proto-Georgianorum (Carvelianorum) ob quandam nobis ignotam causam in remotam terram migravisse atque ei nomen sui veteris terrae dedisse: Iberia. Haec pars gentis priscae Cartvelianae in Vascones hodiernos deinde evoluit. Altera pars in Caucaso remansit - hi Gerogiani hodierni sunt, licet ipsum nomen terrae (Iberia) non porro in usu in Caucaso sit.

sobota, 11 marca 2017

Regiones mundi maximi momenti

Olim oliorum puella quaedam Americana, quacum dormire solebam, invenit se gravidam esse. Verbis mecum factis ad patrem, negotiatorem Texanum perdivitem, telephonavit. Qui nobis proposuit rem talem: tesseras aerias nobis emet necnon deversorium in quolibet nobis placeat loco mundi, ubi ferias duarum aut trium septimanarum agamus, sed deinde in USA revertendum nobis esset, ut familiam novam struamus etc.
- Quis est ergo locus tibi amatissimus mundi? - rogavit M.
- Papua Nova Guinea - sine haesitatione respondi.
---
Interdum cogito maximi momenti regiones in historia mundi sunt haec, ubi maxima est condensatio linguarum. Linguistis bene notum esse phanomenon Novae Guineae: insulae plus minusve novem milionum incolarum (una cum parte insulae Indonesiana), qui loquuntur plus quam 850 sermonibus. Per insulam hanc enim in praehistoria viae ducebantur pervariarum gentium Australiam, insulas parvas Oceaniae atque verisimiliter Americas petentium. Vestigia huius rei sunt nulla praeter fortasse... linguas. Sed aliquid allexisse debebat tot gentes varieloquentes ad Papuam visitandam - certe spes novas terras petendas.
Aliam talem regionem - licet multo minoris numeri linguarum: "tantum" plus quam 50 - esse montem Caucasum, quoque incolarum plus minusve novem miliones habentem. Conatus linguistarum "familiam Caucasiam" creare frustra sunt peracti - plane sunt multi harum linguarum "dona" gentium sibi invicem minime propinquarum, inter Europam et Asiam in tempore praehistorico meantium. Pars horum populorum decrevit, ob causas ignotas, se in Caucaso mansisse (sperantes fortasse hostes montes hos non facile ascensuros?). In numero harum etiam lingua incredibilis Georgica, ubi pater esse 'mama', mater autem 'deda'.
----
Ut historiam meam "US-familiarem" ad finem perducam... M. post nonnullos dies revertit in Texiam, ubi decrevit se nolle mecum infantem habere, ergo eum necavit. Numquam postea eam vidi aut epistolam ab ea accepi. Tempore nostrorum conventorum fuit diurnaria iuvenis Americana - ante nonnullos annos in quadam epehemeride valde inter viros politicos aestimata symbolam vidi ab M. scriptam. Biogramma breve nuntiavit eam maritum Anglum habere atque duos pueros.
De Papua autem... audivi narrationem vivam - in mei urbis Musaeo Asiae atque Oceaniae - peregrinatricis cuiusdam, quae ibi duorum mensium itinera fecerat. Permulta quoque photographemata monstravit. Terra videbatur mihi visu fortasse digna, sed fortasse non ad vitam meam ibi degendam iucundissima. Caucasus propior, sed bellis etc. afflictus.  

De bello hybrido quae didicerim

Praeter acroasin professoris Baram auscultavi quoque sermonem generalis cuiusdam (nominis iam immemor sum) exercitus aerii Polonorum. Qui de novissimis modis bellum gerendi narrabat, inter quorum modorum numeratur certe etiam bellum hybridum, ut hoc, quod a Russis contra Ucrainam gerebatur anno 2014 ("homunculi virides" in Chersoneso Taurica etc.) et posteo [nunc Lettoni timent, ne apud se uno die mane "Russos virides" conspiciant, praesertim in regione Latgalia, ubi Russi maxima sunt pars incolarum].
Varia narrabat generalis scitu digna, notavi tamen mihi (in telephono, chartas enim mecum non habui) duas res. Primum, bella hybrida iam a tempore antiquo gerebantur, licet pro impetis cyberneticis adhiberentur rumores, scandala, litterae falsificatae etc. - finis tamen harum actionum isdem erat: pressio psychologica hostis. Alteram rem, quae mihi inopinata omnino visa est, esse unam strategiarum belli hybridi, quae est eliminatio militum/hominum mediae nisi humilis in hierarchia positionis, qui nihilominus magni momenti sunt "memoriae institutionalis". Ut ex. gr. miles gradu serviens (Anglice sergeant), aut optionatus (petty officer), aut fortasse etiam quis tam humili positione ut decurio, qui nihilominus 25 annos in eodem agmine stipendia meretur et solus est, qui omnia aenigmata logistica huius agminis eiusque loci (contubernii militaris) memoria teneat; tempore "rerum subitarum", ut ex. gr. mobilisatio bellica, cum omnia ab omnibus chaotice agantur, tales viri maximi momenti esse possunt suis agminibus institutionibusve. Talem militem hostis hybridum bellum gerens conatur munere privare, ex. gr. inveniens eum praeter uxorem amatricem habere, ergo minitari eum hostis potest se huius rei scandalosae, nisi munere miles abdicaverit, omnes certiores facturum.  

piątek, 10 marca 2017

Milites valde insoliti

Hodie adfui totius diei conventui peritorum rerum... militarium. Nolite rogare, cur - res nimis complicata est ad breviter explanandum. Dicam tantum me maximo cum gaudio auscultasse acroasin Israeliani professoris Amatzia Baram, qui inter alia narravit de agmine militari iuvenum "insanorum rerum computatralium" (Anglice: computer geeks). Quibus "insanis" nihil esse in exercitu agendum praeter Israelianae civitatis systemata cybernetica protegere contra impetum "effractorum interretialium" (Anglice: hackers) necnon effringere conari systemata hostium. Militibus huius agminis licet vestes uniformes omnino infibulatas (apertas) corpore portare, sine bereta in capite, obstragulis crepidarum laxatis; non debent sclopetare scire, neque exercitationi cotidianae nec simulacris pugnae adsint.
Quos "insanos" psychologi militares in tota civitate quaerunt ac eligunt. Iidem psychologi deinde curant, ne "insani" in difficultatibus computatralibus solvendis dies noctesque sine cibo ac somno terentes animam casu efflent. Adportant iis ergo cibos potionesque ad mensam computatro additam, deinde sui arbitratu - cum sc. vident iuvenem maxime iam fessum esse - computatrum lampademque in eius cubiculo exstinguunt.
Uno quoque anno circiter quinquaginta novos "insanos" exercitus Israeliensis accipit. Maxime autem gratae ducibus huius agminis sint matres militum - primum enim in vita sua "insani" autistici in grege sunt aliorum hominum; adhuc solum amicitias virtuales habuerunt.  

Uruguaia idus Martias probat?

Ex "Libro sabulonis" Georgii Ludovici (Jorge Luis) Borges didici Uruguaios in sui hymno nationali habere, inter 108 strophas, etiam verba:  
Si enemigos, la lanza de Marte
Si tiranos, de Bruto el puñal!
id est, plus minusve:
Inimicis - hasta Martis,
Tyrannis - pugio Bruti.

czwartek, 9 marca 2017

Neandertalenses utebantur antibioticis

Examinato sedimine maxillae hominis Neandertalensis, qui ante 42-50 milia annorum vixit prope oppidum Spy in hodierna Belgica, studiosi Australiani et Britanni – ductrice Laura Weyrich – invenerunt eum scivisse uti medicamentis, quae ab Hominibus sapientibus reinventa sunt demum nuperrime, ut penicilina.
Item cum maxilla viri Neandertalensis, cuius ossa inventa in spelunca Hispanica El Sidrón (hic maxima e parte vegetarianus fuit, dum collega eius Belga – carnivorus) monstrant vestigia curationis, qua homo hic dolorem dentium expellere conabatur adhibito gingivis acido salicylico (verisimiliter corticem manducando arboris populi, qui cortex haud parvam huius acidi copiam continet) necnon mucore, qui producit antibioticum penicilinam.
Ex his inventis patet nostrum consanquineum mutum multo sapientiorem fuisse quam vulgo putaremus. 

Georgica-Iberica (2)

De Georgia scripsi occasione novi libri modo in lucem editi ab editoribus Posnaniensibus, auctore amico meo doctore nomen-omen Georgio (Jerzy) Rohoziński: "Georgia - initium civitatis". Heri acroasi ipsius adfui de his rebus disserentis.
Dominus Rohoziński, qui Tebili (Tbilisi) nuper duos annos cum familia degebat, non credit hodiernos Hispanos Lusitanosque e Caucaso oriundos, putatque similitudinem nomis ambarum Iberiarum casualem fuisse. Scimus tamen philologissimum professorem Iohannem (Jan) Braun, sumerologum atque cartvelologum, putasse linguam Vascicam in Caucaso stirpes habere. Ceterum iam mortuus (a. 2015) professor Braun - inter quorum discipulos etiam ego numeror, nam tempore studiorum sinologicorum adibam per unum annum eius acroases linguisticae generalis - notus est hypothesis audacissimis, ut illa de propinquitate linguae Sumericae sermonibus gregis Sino-Tibetici.
Iberiam Caucasiam potius putat dr Rohoziński originem trahere e nomine huius regionis incolarum Armeniaco Virk, nisi Medio-Persico Vyrszn; ut verum dicam, non sonant mihi haec nomina Ibero-similia, sed... non ego doctus hic sum.
Ipsum nomen sancti Georgii - patroni terrae Georgiae - non esse, secundum Rohoziński, ex Georgia oriundum; haec enim fontem habeat in Arabico kurdz vel Persico gurdż, quibus vocabulis monticolae Caucasi nuncupabantur.        

środa, 8 marca 2017

Etymologicum auxilium Iasoni duci argonautarum?

Multi fortasse iam meditabantur de similitudine nominum patris et filii Iolciacorum: Aisonis scilicet et Iasonis (mutatione ai- in ia- a se distantium). Ecce iis tertius nomine simili accedit: Aso. Secundum enim  Ruissi Leonti Mroveli, qui erat XI saeculi episcopus Georgicus necnon huius gentis chronicarius rerum gestarum, historia Iberiae (est orientalis pars hodiernae Georgiae, verisimiliter nihil commune habens cum Hispanis*) coepit cum Alexandro Magno, qui, postquam Iberiam occupaverat [quod re vera numquam esse factum] gubernationem huius terrae dedit sui propinquo nomine Aso(nis).
In hac fabella nonnulli historici Georgiani putant latere memoriam peregrinorum (Graecorum?) conantium sub dominationem sui subicere hanc regionem, praesertim ora Maris Euxini, id est Colchidem.
Ceterum ipse Aso dominus crudelis erat, ergo post tempus quoddam a populo Georgianorum cum suis expulsus est. Motui populari praeerat vir nomine Persico Parnavaz - fortasse est haec memoria pugnae inter Graecos et Persas de dominatione Georgiae (Iberiae?).
* Strabo, ni fallor, credidit Hispanos ex Iberia Caucasia esse oriundos, deinde in hodiernam Iberiam migravisse.    

Rationalismi fautor de divinatione Yijingiana

Psychiater meus „non credit fatis”, sola ratione observationes suas nititur. Exempli gratia non putat somnia significationem alicuius momenti homini somnianti portare, neque credit codicem interpretationum imaginum in somniis visarum creari posse. Putat quoque nullam esse iunctionem inter hexagramma Sinensis “Libri Metamorphoseon” (Yijing) quodam temporis momento electo et eiusdem momenti statum mentis (animae?) hominis qui eligit.
- Est ergo liber “Yijing” in purgamenta eiciendus? – rogavi.
- Non necessarie – respondit. – Nam omne hexagramma, aut potius eius commetarius, portat significationem alicui homini cogitatu dignum. Non refert tamen quod hexagramma – aut quam Taroti chartam – tibi eligas.

Aries et gorilla

Narrat Vergilius (Georg. 3, 446): udisque aries in gurgite villis mersatur.
At memini eadem sorte mortuum ante abhinc circiter viginti annos gorillam-marem in hortu zoologico quodam ni fallor Germanico (nulla vestigia huius historiae in interreti hodie invenio, sed memini me eam in actis diurnis tunc legisse). Gorilla adulescens hirsutus solebat corpus exercere de cancellato lacunari manibus pendens atque ita per spatium totius claustri (seu potius: aulae) pendendo "ambulans". Sed ob malam cancellorum prehensionem cadit subito in piscina, ubi pilis statim aqua madefactis ac ob hanc rem sui pondere gravissimo, in aqua gorilla mersus est. Nemo autem vigilorum ausus est in piscinam se proicere, ut vitam bestiae 200 chiliogrammatum (ipsius corporis, ne dicam de pilis madidis) servarent.
Ego autem rogare velim: Cur claustro/aulae gorillarum piscina altitudine duorum plus minusve metrorum?  

wtorek, 7 marca 2017

Evangelizatio cosmitarum (4)

Caput caninum in imaginibus sancti Christophori nonnulli explanare conantur errore scribarum: canineus pro cananeo (a terra Canaan). Si tamen ita sit, quomodo explicendum esse factum quod maximam copiam harum imaginarum invenimus in orbe Byzantino, ubi non Latina, sed Graeca lingua regnabat? Vix imaginabile videtur errorem cananeus->canineus tantum effectum apud cives Byzantinos habuisse.

Medicinis utor contra morbos quibus non laboro

Suasione psychiatri mei utor enim baclofeno, quod medicamen est contra sclerosin multiplicem, nam laxat intentos musculos sceleto adhaerentes. Casu inventum esse idem medicamentum aliquantulum minuere sitim temeti apud alcoholicos. Cum nullos effectus secundarios baclofenum efficiat, nonnulli medici therapeutaeque coeperunt hanc medicinam dare hominibus qui, ut ego, ad potiones alcoholicas sumendas nimis proni sunt. Puto re vera baclofenum mihi aliquatenus vires additivas suppeditare in pugna contra alcoholismum.
Hodie autem simili ratione ductus suasione eiusdem psychiatri coepi uti medicamento carbomazepino contra morbum comitialem sive epilepsiam. Minime epilepticus sum, sed... casu inventum esse carbomazepinum effectum (sine effectibus secundariis) habere in extremis commotionibus animi minuendis. His ergo, qui, ut ego, iram non semper cohibere queant, carbomazepinum usui esse speratur. Dicam vobis, lectores, post tempus quoddam, utrum in me medicina haec miracula faciat.
Ceterum, hodie duo menses elapsi sunt, cum alcoholia non bibo. 

Evangelizatio cosmitarum (3)

In mentem hac occasione - dilemmatis sc. utrum evangelizandi doctrina Christiana sint incolae aliorum planetarum an non evangelizandi - venit memoria amici mei Hiacynthi B., qui notus est in patria mea ut venator hominis nivosi sive yeti (Anglophoni, ni fallor, hanc "bestiam" describentes malunt uti nomine 'pedis magni' - big foot). Credit enim Hiacynthus hominidas quosdam adhuc locis in desertis vivere, speratque spatio sui vitae (est vir ca. 60 annos natus) praesentiam yeti sine ullo dubio probatum iri.
Diffucultas tamen Hiacynthi in eo est, quod ipse - catholicae fidei propugnator intrepidus - nescit, utrum homines illi nivosi digni sint an non digni, ut doctrina Christiana imbuantur. Si, ait Hiacynthus, post Adam stirpem evolutionis nostrae illi reliquerunt (ab auctoribus Bibliae fere omissi; fere, nam hic et illic de gigantibus, filiis angelorum etc. bibliographi loquuntur), plane digni sunt, ut fiant asseclae Salvatoris, Si autem ante Adam semitam sui propriam intraverunt... salvatio eorum aeterna res dubia amico meo esse videtur.
Felices Poloni, quibus talibus nugis mentes onerare licet.      

poniedziałek, 6 marca 2017

Error consulto systemati GPS inductus

Omnes fere vehicula cotidie gubernando utimur non porro charta geographica papyracea sed potius instrumento navigationis satellitaris, quod nititur systemate globali positioni inveniendae (GPS).
Systema ab exercitu US-Americano iam annos septuagenarios praeteriti saeculi evoluta erat, anno tamen 1983 - postquam Russi deiecerunt aeronavim vectoriam Austrocoreanam KAL 007, partim ob errorem navigatoris [si credere volumus Pentagonianis negantibus aeronavim hanc consulto in spatium Sovieticum ad usum speculatorium missum non esse] - systema ad usus civiles quoque aperta est.
Duces Americani nihilominus noluerunt cives - ergo quoque sui inimicos - nimis accurate novum systema adhibere. Scientes ita signale GPS errore gravaverunt, quo factum est, ut accuratio systematis esset non 20 metrorum (ut re vera erat), sed metrorum centum. Quam machinationem nuncupaverunt duces ac politici Vasintonienses 'aditum selectivum' (Selective Availability sive SA). Usque annum 2000 - cum praeses Bill Clinton decrevit errorem ex instrumentis civilibus esse deleturum, omnes - praeter milites etc. Americanos - utebantur quinquies minus accuratis instrumentis GPS quam uti possent. Ipsi Pentagoniani errorem consulto GPS inductum ad tempus excluderunt exeunte anno 1990. Tunc enim, tempore belli in Sinu Persico gesti, exercitus USA permagna copia etiam civilium instrumentorum navigatoriorum utebatur. Mense tamen Ianuario 1991 anni error denuo systemati introductus est.  

Evangelizatio cosmitarum (2)

Si incolae modo repertorum septem* planetarum systematis solaris Trappista-1 forma non satis similes hominibus sint, fortasse melius erit mittere iis evangelizandis sanctum Christophorum Cynocephalum, ut hic ex Musaeo Byzantino Athenis:
* quorum planetarum tres positi sunt in "zona vitae", id est tali intervallo a stella Trappistana, ut aquam forma liquida continere possint

niedziela, 5 marca 2017

Rogatio Cliffordiana

Si stirpem non habeo, cur haec stirps tantopere me dolet? 
James Clifford (sed in quo sui libro ita dixerit, ignoro)

Videntne lapides? (3)

Certe saltem audiunt, ut mythus docet  arbores lapidesque secutos esse canentem Orphea per silvas vagantem.
De lapidibus neque extemplo invenire locum, de arboribus autem Horatius (Carm. 1, 2, 11): auritas fidibus canoris ducere quercus.
Maurus Servius Honoratus commentatus est 'auritas' significare hic 'sensum audiendi habentes'.

sobota, 4 marca 2017

Archipirata - aut iustus, aut...?

Docet Cicero in sui libro "De officiis" (2, 40): Ille autem, qui archipirata dicitur, nisi aequabiliter praedam dispertiat, aut interficiatur a sociis, aut relinquatur.
Ego rogare velim, utrum relinquendus esset iniustus erga socios archipirata in locis (praesertim insulis) desertis - ut mos erat piratis saeculorum XVI-XVIII et qua sorte (=eiectione in insulam desertam) piratae mortem praetulisse dicuntur - an in quolibet alio loco. Certe, desunt in Mari Nostro tam multa loca re vera deserta, ubi relictis mors certa immineret, sed fortasse...
De hac poena inter piratos valente legimus inter alia in "Lege piratarum Bartholomei Roberts", quam legem capitaneus Charles Johnson divulgavit in sui libro "A General History of the Robberies and Murders of the Most Notorious Pyrates" in lucem dato AD 1724: Si aliquis furatus est aliquid ex re communi sociorum valoris plus quam dolarii - ut esculenta, gemmae aut nummi - relinquendus est in insula deserta... Si quis reliquit navim aut sui solitum locum tempore pugnae, morte morietur aut linquetur in insula deserta... Si quis alicui rem eius privatam furatus est, aures et nasum sibi sunt scindenda, ipse autem in litore relinquendus est tali in loco, ubi res sibi molestae eum exspectent...

piątek, 3 marca 2017

Locus Borgesianus

Oriundus sum ex urbe Sanctae Fidei (Santa Fe), unde adveni anno 1899. Numquam illuc remigravi; assuevi vivere Bonaeropoli, licet urbs haec me non alliciat. Sicut assuescimus vivere in nostris corporibus aut constantem dolorem pati.
Jorge Luis Borges, "Congressus"

De ceratonia parvum additamentum

In quodam dictionario botanico Polono inveni mentionem e cerationia gentes terrarum Proximi Orientis facere quasi caffeam, certe vera caffea et pretio et gustu viliorem. Quod tamen iucunde mihi videtur ob unum neo-Latinorum nominum caffeae, quod est 'faba Arabica'.
Haec faba et illa fabast.

Nummus binarius auro carior

Primum post memoriam gentium nummus binarius (bitcoin) plus valet quam uncia auri, quae die Iovis in foro Neoeboracensi venum dabatur 1.241,62 dolariis.  
Ab initio anni bitcoin crevit passu 32%, at spatio ultimorum 12 mensium – 203%. Tam rapidum incrementum esse effectum exspectationis negotiatorum regimen fiscale USA (SEC) mox (d. 11 m. Martii) permissurum peculio privatum Exchange Traded Fund, sive ETF, fundatoribus Cameron et Tyler Winklevoss, qui nummo binario negotiantur, in Americae foro argentario agere (vestigia fratrum Winklevoss sequuntur duo alia peculia, quae quoque permissionem in USA agendi apud SEC petunt). Si ita re vera factum erit, valorem cryptonomismatis electronici verisimiliter valde porro auctum iri; si aliter (i.d. si SEC petitioni fratrum Winklevoss recusaverit), magnopere bitcoin evilescet.
Ceterum rapidos casus incrementaque valoris esse rem nummo binario quasi innatam. Praeterito anno mutationes diurnae usque 10% eius valoris non erant phaenomena tam rara; anno autem 2013 mutationes has fuisse etiam 40 centesimarum pretii partium.   
Periti mercatus docent aurum multo stabiliorem “nummum” quam bitcoin esse, non solum quia hic ens est tantum virtuale. Valor globalis nummi electronici aestimatur esse aliquantulum plus quam 20 miliardis dolariorum. Omnia tamen in orbe terrarum copia auri – ca. 183,6 milia tonnarum – valere aestimatur octo bilionum dolariorum. Unoquoque anno e visceribus terrae extrahuntur circiter tres novae tonnae auri, quae efficiant „inflationem” annualem huius metalli pretiosi plus minusve 1,6 centesimarum partium.

Rumor politicus (aliquantulum iam vetus, sed adhuc sonans iucunde)

Anno 1972 US-Americanus minister rerum externarum Henry Kissinger rogavit ministrum primarium Sinarum Zhou Enlai, quomodo hic aestimaret effectus Revolutionis Gallicae (AD 1789 et porro).
Respondit Zhou Enlai:
- Nondum satis temporis elapsum est, ut hos effectus clare inspiciamus.

czwartek, 2 marca 2017

Populi suicidiariae

Duae arbores populi (Populus alba) adhuc intactae manent, licet in vicinitate nova via struatur. Memini harum arborum anno exeunte 1969 - tunc cum matre aviaque in hanc partem urbis migravimus - nascentium in compito parvae viae Coniunctionis (vulgo Łączna) atque itineris campestris in vicinum vicum Siekierki ducentis. (Ex via Coniunctionis una sola aedes hodie remanet, licet ipsa via porro non exstet.) Hoc in loco vaccae tunc ambulabant, interdum terrentes hos qui in gramine iacentes corpora sole appricare solebant.
Collegae me maiores natu narrabant de nonnullis hominibus qui se de his arboribus pependerint. Quorum unus modo in speciali, nam in... dolio populi ramo alligato. Fortasse nihil fuisse in his fabellis veritatis, sed fieri potest ut quisdam miserulus re vera se hic pependerit.

Enchiridium linguae Latinae ad usum hodiernum

Stanislaus vir iam non iuvenis est.
Mater Stanislai vetustissima ac debilissima est. Praeterita nocte fascias de corpore suo eripuit ac totum lectulum urina implevit.
Stanislaus vestimenta lectuaria matris lavat ac cogitat quomodo mater sibi sit necanda. Utrum venenum adhiberi debeat an aliqua alia res?
Ecce Stanislao dilemma.
Stanislaus dolet se non in Sardinia vivere. Sardoni enim senes suos necare solent, magna voce eo actu ridentes.
Sed in Polonia, non in Sardinia, Stanislaus vivit.
Poloni omnes amant, senibus non exceptis.
Iudaei non putant Polonos omnes amare. Sed Iudaei, ut Poloni bene sciunt, mendaces maximi sunt.
Iudaei magna ex parte occisi sunt. Senes Poloni porro vivunt.
Deus Polonos amat et amoris causa eos calamitatibus affligit. Calamitatibus enim Poloni robustiores atque humaniores fiunt.
Iudaeos Deus non amat, nam filium ei necaverunt.
Multi Poloni putant filium Dei non Iudaeum, sed re vera Polonum fuisse.

Siste pedem, cursor per angustias vitae feribunde...

... ac quiete fruere. Nam, ut docet Plinius (Nat. hist. 17, 210):
arbor quoque ipsa gaudet adsiduo levata
onere, similis respiranti, nihilque est in opere naturae,
quod non exemplo dierum noctiumque aliquas vices feria-
rum velit.

środa, 1 marca 2017

Quid re vera manducabat sanctus Iohannes?

In suo evangelio Matthaeus (3:4) dicit de Ioanne Baptista: Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre. Graecae ἀκρίδες tamen spectare possunt et ad locustas et ad fructus arboris ceratonicae (Linnaeanice Ceratonia siliqua, quod a Graeco κεράτιον, quod sua vice a 'cornu' κέρας, nam fructus arboris et cornui arietino et siliquae fabaceae similis est (vide photographema supra datum). Nonnulli ergo putant sanctum Ioannem re vera comedisse non locustas, sed arboris fructus. Memoria tamen tenere debemus locustae communiter edebantur apud pauperes gentium orbis Mediterranei. Fructus autem Ceratoniae siliquae edebantur solum tempore siccitatis vel alii generis calamitatis (ut alterum bellum mundanum, cum fructus hos manducabant incolae insulae Melitae). Evangelista Lucas (15:16), narrans in parabola de filio prodigo fructus arboris comendente, usus est eodem nomine κεράτιον, quod tamen sanctus Hieronymus Latine ut 'siliqua' reddidit: Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. 
Inde patet sanctum Hieronymum credidisse 1) filium prodigum vesci arboris fructubus, 2) Ioannem vesci locustis. Quid autem de hac re ipsi ambo evangelistae cogitassent, incertum manet.
Multae linguae hodiernae fructum Ceratoniae siliquae nuncupant 'panem sancti Ioannis'. Ni fallor, sola Polona lingua habet huius arboris nomen scientificum (nomine communi caremus, quia arbor ipsa apud nos non nascitur), quod spectat et ad fabam et... locustam (szarańczyn strakowy).
Melitenses autem temetum ex hoc fructu faciunt:


Felicissmum vobis opto Novum Annum!

Kalendis Martiis, ante tempus Iulii Caesaris, novus annus Romae incipiebat. Cuius rei testes sunt usque hodie menses September, October, November ac December, qui secundum novum calendarium Iulianum minime septimus... etc. in ordine sunt, sed nonus, decimus, undecimus et duodecimus.
Eodem die aedibus Vestae novus ignis aeternus accendebatur. Patres Salii suas vagationes-saltationes 19 dierum in honorem dei Martis per vias Urbis incipiebant, carmina canentes linqua obsoleta, vix alicui intellegibili.  
Postea, festo novi anni iam in Kalendas Ianuarias prolato, Kal. Mart. Matronalia, id est festum matronum, habebantur. Mulieres preces ad Iunonam Lucinam dicebant in luco aedibus huius deae addito in monte Esquilino, poscentes felicitatem pro se ac sua familia. Viri autem uxoribus dona eodem die dare solebant. Matronalia fortasse inspiraverunt inventrices hodierni Internationalis Diei Mulierum, qui in Europa saltem 8 die m. Martis celebratur. (Sunt ceterum id festum una cum Kalendis Maiis, i.e. die sollemni operariorum, sollemnissime olim in orbe communistico celebrato, exempla festorum ab US-Americanis primum introductorum, quorum tamen postea ipsi inventores omnino obliti sunt.)