środa, 30 sierpnia 2017

Zythophilos de veris Polonis

Si uis te ueris nos adnumerare Polonis,
talia sunt certe lintea emenda tibi.

Anti-Iudaica hysteria Polonorum crescit

Ecce Marcus Olszewski, praeses Polonae (regiminalis!) Societatis Periegeticae, modo publice dixit se nolle porro peregrinos adhortari ut... Museum Auschwitz (in loco scilicet huius nominis ergastuli perniciosi a Hitlerianis structi) visitent.
"Volumus - ait Olszewski - adhortari eos, ut loca adeant, ubi monstratur noster cultus civilis nostraque constributio progressui Europae. Necesse non est, ut monstremus loca ac facta, quae spectant ad historiam aliarum gentium. (...) Maximum damnum tempore ultimi belli mundani acceperunt dilecti non inter Iudaeos, sed Polonos. Memores esse debemus culturam Iudaeorum incolumem fere e bello evasisse".
Deo gratia, his dictis dominus Olszewski statim munere privatus est. Etiam nationalistis Poloniam nunc regnantibus talia modum excedere videntur.    
Unoquoque anno plus quam milio peregrinatorum museum Auschwitz visitant.

Inter museos pugna. Etiam inter gentes.

Divulgati sunt modo numeri statistici recentiores, qui ad rem periegeticam Varsoviensem spectant. Constat ergo praeterito (2016) anno urbem meam visitasse omnino 20 miliones hominum, in quo numero 3 miliones alienigenarum. Hi in summa intermedia per diem morationis 1.500 aureos solvunt, dum visitatores ex aliis Poloniae partibus - 400.
Mihi maximi momenti sunt numeri ad "simultatem" spectantes duorum museorum historicorum: Iudaeorum Polonorum Museum (nomine "Polin", quod Hebraice Poloniam significet) necnon (ethnice Polonicum) Museum Insurrectionis Varsoviensis [contra occupatores Theodiscos, anno 1944].
Nam adest vero simultas amborum: "Polin" [quod ipse nondum visitavi propter nimium cotidie laborem, ignaviam etc.] dicitur interdum non bene de Polonis "narrare"; fortasse iuste. Museum Insurrectionis econtra glorificat martyres Polonos - ibi semel adfui ac audivi mystagogum iuvenem dicentem: "At re vera nostrates [=Poloni sc. ethnici] non meliorem Iudaeis sortem tempore [alterius mundani] belli passi sunt"; tunc decrevi me porro hoc museum non visitaturum.
Sed revertamur ad numeros. E domesticis peregrinatoribus 34% Museum Insurrectionis adeunt (primus locus inter omnes Varsoviae partes a Polonis visitatus), nemo tamen fere adit Museum "Polin" (non datur numerus in ephemeride, unde de hac re lego, patet tantum deesse "Polin" inter 5 primos locos a concivibus meis visitatos).
Inter autem peregrinatores extraneos res omnino aliter se habent: "Polin" 13% attrahit, Insurrectio - 8% (in primis autem locis sunt: Urbs Vetus - 48%, Palatium Culturae Scientiaeque - 16%).
Pergit ita pugna Polonorum cum Iudaeis, licet hi omnes fere nobis iam desint. (Aut fortasse pergit tantum in mente mea insana? Sed si ego mente captus, tunc... mystagogus iste iuvenis sanus?)    

wtorek, 29 sierpnia 2017

Autumno schola est incipienda - disticha Martini Zythophili

Diffugere dies calidi, sunt otia lapsa,
iam mox incipiet, qui fuit ante, labor.
Multa paranda tibi sunt hoc iam tempore, ut acris
sufficiat laticis copia magna satis.

Astronautae lotium suum bibentes

- Sine lotio denuo in aquam mutato nolimus de expugnatione aliorum planetarum somniare - nuntiant studiosi Americanae Societatis Chimicae.
Iam nunc in Internationali Statione Cosmica (ISS) urina regyratui (Anglice recycling) datur. Astronautae iocantur:
- Lotium matutinum vespero ut caffeam bibes.
Re vera, machina regyratoria, qua statio ISS instruitur, similis aliquantulum specie videatur magnis machinis caffeae exprimendae (Italice caffettiera).
Americani astronautae sine querimonia id factum necessarium accipiunt, Russi tamen paululum queruntur - hi officialiter nondum lotium bibere assensi sunt. Sed veritatem esse aquam recentiorem - ut ceterum omnes alias res - in ISS, quae statio in orbita terrae volat, adportare constare fortunam.

Perit (denuo) Roma?

Male se habent res Romae. Ecce Victorius Ciarrocchi Pisaurensis citat Latineque reddit verba praeclari aracheologi Itali Andrae Carandini (e percontatione a diurnariis ephemeridis "Corriere della Sera" peracta):
«Iam senex Romanus sum: proximo mense Novembri octogesimum annum explebo, sed Urbem adeo misere iacentem  numquam videram».
Pergit vir ille - legimus in epistulae Ciarrocchi ad Gregem Latine Loquentium missa - qui peregre nunc ferias degit, ferme ita:
«Multae praesentes condiciones memoriam Romani imperii occidui revocant (...). Dolenter dicam (...) nullum est mihi Romae desiderium nullaque in Urbem rediendi voluptas (...) quae olim notissimae mihi erant viae, easdem non iam agnosco. Quo quidem tristiore statu omnes totius Occidentis condiciones quodammodo contineri mihi videntur» 
Coniecto eum de magna copia immigrantium in viis Urbis spatiantium queri. 

Tormenta reintroducenda?

Noctu, in ore maritimo Ariminio (Rimini), quattuor viri, verisimiliter Arabicae originis, appropinquaverunt par iuvenum Polonorum. Poposcerunt bacillos nicotiarios, quos cum a Polonis negati essent, in eos vehementer aggressi sunt: vir Polonus vapulavit ita ut mentem amisit, mulierem multoties stuprati sunt.
His nuntiis acceptis vicarius ministri iustitiae Polonorum, Patricius Jaki, publice dixit se velle tales bestias in mortem dare, prius autem tormentis. His dictis ministri - qui ortus est e factione conservativa nunc in Polonia regnante, nomine Lex et Iustitia - plaudunt permulti internautae. Ipse autem dominus Jaki, a diurnariis rogatus, qualibus immo cruciatibus vellet aggressores stupratoresque dare, respondit:
- Nolite mea verba mutare. Dixi tantum quod multi nostrum sentiunt.    

niedziela, 27 sierpnia 2017

Pythia Cracoviensis

Num iam dixi vobis me amicam habere Cracoviensem, Pythiam omniscientem? Quae non tantum fortasse futura vaticinari scit (licet nonnulla etiam!), quam causas secretas rerum praeteritarum (minime omnium, sed satis multarum). Hanc non saepe convenio, nam aliis in urbibus habitamus, sed cum iam conveniam, rogare soleo de aliquo secreto politico, scandalo etc.
Olim eam de abdicatione papae Benedicti XVI rogavi. "Haec res perfacilis explanatu est - respondit. - Scandalum paedophliliae in Ecclesia iam nimis patuisse. At factio leava in Vaticano, liberalium sc. homosexualiumque, premere coepit papam, minantes se rem publice divulgaturos, nisi papa sibi maiorem partem potestatis daret. Quod Benedictus facere noluit, ergo se potius abdicare decrevit, conclavi subsequente factione laeva nihilominus triumphante."
Rogavi, unde talia sciret, respondit se privatim patrem cardinalem nosse qui amicus bonus Iohanni Paulo II fuerat, nam suus (=Pythiae) avus et huius patris cardinalis pater una fungebantur munere fabrorum in ferrovia regionis Cracoviensis. At amici secreta inter se non habent.
Ante nonnullos dies Pythiam inopinate Varsoviae versantem conveni, rogavique - nescio cur - de sorte aeronavis vectoriae societatis Malaysian Airlines, quae m. Martis die 8 a. 2011, cum Kuala Lumpur profecta est, omnino aliam directionem quam destinata (Beijing) petivit deinde evanuit aliqua in parte Oceani Indici. Pythia "scit" aeronavim hanc portavisse permagnam copiam auri, aeriplanigae ergo in volatu necaverunt omnes 237 vectores (inclusis verisimiliter puellis aerariis), Ang. air hostesses) per subitam deminutionem aeris pressionis, deinde adpulerunt in insulam quandam, ubi "emptores" auri eos expectabant. Unde id sciat Pythia? Avunculus eius procurator (actor publicus) est peritus calamitatum aeriarum, qui dicit talem esse hypothesin maximi nunc momenti inter sui collegas in toto mundo.
Quis vult, Pythiae credat. Sine dubio valentes habet cognatos.        

In finem aestatis - Martin Freundorfer

Perpulchrum carmen, termpori huic aptum, modo scripsit Martinus Zythophilos Vindobonensis:
En, aestate fruamur et calore
atque undis lacuum lauemus artus,
nam mox frigidiora tempora, ut fit,
autumnus feret otiumque dulce
nobis eripiet diesque reddet
dempta luce magis breues magisque.

piątek, 25 sierpnia 2017

Loca ubi nullus sonus audiatur in agris Poloniae orientalis, ad finem Albo-Ruthenum (2)

Collegam de hac re rogavi, qui prope haec loca habitat. Respondit se nihil scire, sed, si de caedibus loquimur cadaveribus insepultis etc., certe talia loca - dicit - adsunt, spectantia ad tempus alterius belli mundani, rectius: annum 1941, cum, postquam regiones antea a Sovieticis duos annos occupatos modo a Hitlerianis "liberatae" sunt, horum locorum incolae Poloni sua sponte "proditores Iudaeos" (quos suspicabantur collaborationis cum communistis) in multis vicis oppidisve necaverunt, mulieribus liberisque non exceptis. De maxima caede in oppido Jedwabne mundus iam scit, sed sunt multa alia loca, de quibus usque hodie taceatur.
Utrum haec sit causa silentiae subitae in agris huius regionibus, de qua nuper scripsi? Non puto. Natura non plorat homines insepultos magis quam ploraret canes aut mures aut insecta. Si de hac re iam dicimus... Canis mea, quae ceterum valde est audax, in duobus locis urbis meae - diceres nulla re specialioribus - subito caudam sub ventrem ponit ac plane aliquid timet. Multoties illuc cum cane veni, semper cum eodem effectu.

niedziela, 20 sierpnia 2017

Dictum attributum C. G. Jung (sed eius certe non est)

"Simul plus quam quattuor mulieres habere insania est".
(Res mira: al Quranum quoque quattuor maxime uxores viro permittit. Coincidentia?)

czwartek, 17 sierpnia 2017

Nimis mane respirantes

In horto publico ad palatium Cuniculariam (vulgo: Królikarnia), lapide plus minusve tertio a meo novo habitaculo, amatores disciplinae Hinduisticae respirationem salubrem exercent. Praeconium conventuum in actis diurnis dant, vocantes lectores in eum hortum venire... prima luce, cum galli scilicet canunt, hodie ex. gr. hora 5:03 matutina! Cum vita mundi sc. incipiat.
Eo tempore interdum nondum dormio, ac si aliquid tunc exereceo, est respiratio somnifera, minime e somno excitatura! Mihi enim et noctuis vita aliis quam mundo horis incipit, aliisque finit.
Olim hortum nationalem visitavi Turri Albae (vulgo: Białowieża) prope finem Polono-Albaruthenum, ubi permagna copia avium nidificunt. Maximam ibi voluptatem esse peregrinatoribus - a peritis localibus ductis - aves clam & inspicere & auscultare. Sed periti hi ducunt greges periegetarum hora antelucana! Rebus ita stantibus avium Turri Albae multitudinem non vidi, praeter nonnullas pomeridianas; noctu tantum striges audivi.
Sunt quoque silvis prope Turrim Albam loca mira, ubi nullus sonus audiatur; incolae credunt ibi insepultos humi iacere, sed cuius essent insepulti caedis, incolae nesciunt. Aut sciunt, sed tacent. De hac re olim iam hic, puto, scripsi.  

wtorek, 15 sierpnia 2017

Tramen lascivitate plenum?

Modo habitaculum mutavi. Matre bene a nosocoma curata, solitarius nunc vivo in habitaculo amicorum (qui peregre vitam degunt) in parte urbis meae, quae nominatur Ursinovia (vulgo Ursynów) - a nomine conditoris huius loci, cuiusdam magnatum XIX saeculi (tunc ager rusticus hic fuit); ceterum ursulum habet Ursinovia in signo.
Cotidie ergo utor tramine subterraneo, quod Ursinoviam in duas partes aequas secat. Multo mihi facilius vita nunc videtur, nam tramine hoc in multas urbis partes celeriter vehor (regio autem, ubi mater mea vivit, a tramine subterraneo aliquantulum remota manet, lapide plus minusque quarto; duas solum lineas - formam crucis facientes - traminis subterranei habemus).
In tramine hoc autem, praesertim inter quinque stationes ad ipsam Ursinoviam spectantes, saepe mihi videtur me... a mulieribus oculis lascivitate plenis spectari! Magis certe quam in aliis modis communicationis urbanae, ut laophora (Ang. buses) aut tramina viaria (Ang. streetcars). Cur ita fit? Nam, puto, Ursinovia est pars urbis nova, ubi maior quam alibi pars habitantium homines relative iuvenes sunt, ceterum homines - ut e demoscopiis patet - minime pauperi. At tales saepe solitarii sunt.
Maxime "prurire" videntur mihi tramine utentes mulieres Ursinovienses mediae, ut ita dicam, aetatis (inter 35 et... fortasse 60 annos natae), horis aut matutinis (post solitariam modo noctem?), aut vespertinis (solitariam noctem timentes?).
Sed fortasse lapsu oculorum mentisque senescens laboro, ratione Freudiana phaenomena videns mihi optata, quae tamen re vera desunt.    

niedziela, 13 sierpnia 2017

Vivos voco, defunctos plango, fulmina frango

Omnis campana habet suum vocem propriam, omnis ecclesia sonat ergo aliter - satis esse aures non hebetos habere ut id audias. (In terris autem mahumetanis omnis muezzin certe aliter cantat; non mihi iudicandum quid melius: muezzin an campana, ambos amo.)
In terris *normalibus* campana tota suam vitam plerumque in eadem ecclesia degit, saepe nomen sui habet, a donatore aut alia re historica sibi datum. Sed in terris, quae - ut Polonia - nimis digitis historiae sunt maculatae, campanae itinerantur. Dico praesertim de ultimis bellis mundanis, cum occupantes - Russi et Germani - decretis suis omnes (aut fere) ecclesias campanis privaverunt, ut campanarum materia metallica ad tormenta flanda uteretur (item quidem apud se, sc. in Russis et Germanicis regionibus fecerunt; res erat ergo magis rationis oeconomicae belli, quam pugna caeca contra religionem identitatemque localem).
Quod et ipse nuper didici "secreta" campanarum Varsoviensium investigando. Ecce, a vetero parocho ecclesiae sancti Augustini inveni ecclesiam hanc habere nunc non suas proprias campanas sed... "praeda" bellica: campanam Russicam (cum scriptura Cyrylica) atque Germanam, auto rectius Gedaniensem, cum scripto Latino: Laudetur Jezus Christus. Amen. Me fecit Jah. Gotfr. Anthoni 24 IV 1742 Gedaniae.
Nam primo bello mundano finito in campum suburbanum urbis nostrae a militibus adportata sunt... decem milia campanarum, quae scilicet nondum ab occupatoribus ad officinas ferrarias missae erant (ergo quasi belli sospites vitam servaverunt). Parochis Varsoviensibus tunc licuit campanas novas ad ecclesias campanis privatas ad libitum eligere.      

sobota, 12 sierpnia 2017

Pater Bonaventura Duda R.I.P.

Modo mortuus est clarus pater franciscanus Croata Bonaventura Duda. Quem eiusdem ordinis pater Aurelius Vidulić talibus verbis commemorat & ultimum vale dicit:
Notissimus franciscanus frater Bonaventura Duda in provecta senectute his diebus mortuus est et Zagrabiae a magna multitudine in requiem aeternam prosecutus et sepultus est. Omnibus in populo, praesertim iuvenibus, perquam carus erat.

Quodam die cum iuvenibus in circulo sub divo sedebat et eo sermocinante avis quaedam satis calvum caput eius tepido munusculo suo donavit. Iuvenes iniustissime se habebant nescientes hoc momento quomodo se gererent. Pater Bonaventura quieto animo sudariolum suum linteum e tascha deprompsit, verticem suum calvum detersit et modo vere franciscano omnes omnino relaxavit dicens: "Gratias ago tibi, Deus, quia vaccae non volant." 

wtorek, 8 sierpnia 2017

Modo sic, modo sic

Quod tamen Christina, consobrina mea, dicere solet ("Uno die in currru [sedes], altero sub rota [iaces]") iam lingua Latina (Petroniana) habet multo brevius: modo sic, modo sic.
Legimus enim in XLV capitulo "Satiricorum": 'Modo sic, modo sic', inquit rusticus: varium porcum perdiderat. Quod hodie non est, cras erit: sic vita truditur.
Puto varium - id est multicolorem, maculatum - porcum maximi pretii orbe in Romano fuisse, an fallor? Aut adesse hic quoque ludum verborum: varius, i.e. semper mutabilis?

sobota, 5 sierpnia 2017

Cum musica Bachiana...

... eadem mihi est difficultas ut cum mulieribus vel vinis: si iam incipiam, nil aliud facere volo.
Deo gratia, nil aliud hodie est mihi faciendum.

Inter Martialem et Bachum

Diebus nuper mihi nigerrimis amica quaedam suasit: Cur musicam ad mentem saniendam aptam non audias? "Fugam" exempli gratia Bachianam?
Hodie demum, uno mense postea, ausus sum locum ab ea in Tela Totius Mundi (TTT) indicatum digito premere. Resonat ergo domus canticis Bachianis, Samuele Feinberg canente (claves clavichordii pulsante); animus meus vero quiescit.
Post Martialem (8, 45, 2) dicam: Hanc lucem lactea gemma notet!
Sed non omna semper optata efficiuntur. Rebus tam in arduis quam bonis sanam debemus servare mentem. Ut consanguinea mea Christina dicere solet: Uno die in currru [sedes], altero sub rota [iaces].
Nihilominus, sit Tibi, lector care, hodiernus dies serenitate plenus.

środa, 2 sierpnia 2017

Sub glacie

Quadraginta annos post mortem repertum est cadaver viri Theodisci in Alpibus Helvetiae partis Meridionalis.
Propter liquefactionem molis cuiusdam glaciatae in pago Valesiae (Valais/Wallis), in altitudine 3.500 metrorum super faciem maris duo alpinistae repererunt sub glacie eminens cadaver infelicis periegetae montani natione Theodisca, qui, tunc vir annos 44 natus, amissus est cum temptaret acumen montis Lagginhorn ascendere mense Augusto 1987 anni.
Glaciariis in dies fere liquefactis nova cadavera "antiqua" sub glacie inveniuntur. Modo praeterito mense Iulio reperta sunt corpora coniugum Dumoulin, qui ante 75 abhinc annos, mense Octobre AD 1942, domum suam in vico Chandolin (eiusdem pagi Valesiae) reliquerunt, ut vaccas in pratis montanis ultra hunc vicum degentes immulgerent. Numquam postea a vivis vidi sunt.
Amicus meus Italus - nunc ipse iam duos annos mortuus, multorum annorum "Ephemeridis" redactor Erimano Pizzotti (Herimannus Novocomensis) - narravit mihi olim historiam sui collegae e pueritia, qui, ut iam vir adultus iter Alpinum sua sponte fecit, de quo numquam revertit, neque cadaver eius umquam inventum est; sed hoc in casu Herimannum suspicatum esse suicidium collegae, nam hic "animo depresso laborabat" ac "semper quasi mortem exspectabat".