poniedziałek, 9 grudnia 2013

De silva suicidiaria Aokigahara

Aokigahara (Iaponice 'mare arborum') esse nomen silvae in latere montis sacrae Iaponum Fujiyama crescentis. Qui locus maxime opacus (propter arbores altissimas) ac mirissima silentia praeditus (quasi desint ibi aves aliaque animalia) redolet auram lugubrem (insuper compassum nesciat ibi plagam borealem recte indicere). Inde videlicet fit ut Aokigahara alliciat in se homines qui sibi manus inferre cupiant.  
Ita unoquoque anno circiter centum cadavera hominum sua manu interfectorum inventa sunt in ea silva. Numerus hic continuo crescebat et anno 2004 centum octo cadavera in silva Aokigahara inventa sunt. Postea magistraturs prohibuerunt numerum suicidiorum divulgare, ne nimis de tota re in Iaponia loquatur, quod novos suicidii petitores in istum locum adduci possit.
Magistratibus localibus infamia silvae ut loci idonei ad moriendum etiam ob hanc causam non placet, quod saepissime ipsi  – vectigalibus localibus adhibitis – sepulturam cadaverum perficere debeant.   Ab his ergo (sc. magistratibus) agmina civium vigilantium in silvam Aokigahara uno quoque die mittuntur, ut "suicidiarios in spe" quam celerrime inveniant eosque aut hortatu aut vi ad stationem vigilorum publicorum adducant.
Aokigahara alterum locum tenet in indice locorum maxime suicidiariis idoneorum. Palmam in hoc indice tenet pons Portae Aureae urbis Sancti Francisci, dum tertium locum – saxosa ora maritima Britannorum Beachy Head.