wtorek, 25 grudnia 2012

De daemonibus Pocutiae

Pocutia (Ukrainice: Покуття, Rumanice: Pocuţia, Polonice: Pokucie) est regio montana hodiernae Ucrainae, quae a Ruthenis imprimis inhabitur, ad limen Rumanicum spectat ac nomen suum ab urbe Cuti ducit, licet maxima eius urbs sit Colomea. Ut quaelibet fere regio mundi, Pocutia quoque habet suos proprios daemones, partim eosdem ut larvae vicinarum gentium Slavicarum, partim suorum terrae peculiares. De umbris Pocutiae copiosissime scribebat Ansgarius (Oskar) Kolberg (1814-1890), ethnologus Polonus. In libro quodam eius inveni descriptionem unius speciei umbrarum, quarum natura mihi maxime iucunda videatur:
Rachmanae sunt creaturae parvae sub terra habitantes, ubi cuniculos permultos habent. Incolunt varias regiones sed imprimis loca deserta steppica, quae ad orientem solis spectant. Horum solam escam esse testas ovorum, quae a Ruthenis Pocutiae incolis tempore Paschatis in rivulos eiciuntur ut sacrificium praebitum deo Rachmanin, regi mortuorum. Qui Rachmanae lapsu viginti dierum Pascha semper celebrant, tunc enim demum supradicta testa ovorum in aqua fluitantes ad ipsorum loca perveniant – tam longum iter aquatile est in regnum subterrestre Rachmanarum. At ipsi, licet sint Christianae fidei, sub terra degentes atque in lucem rarissime provenientes nesciunt tempus exactum Paschatis, quod unoquoque anno in alium diem cadit, ergo exspectant primum adventum cum flumine testarum ovorum, deinde demum ipsum festum celebrant.

piątek, 21 grudnia 2012

Vigiliae minime nocturnae

"Vigiles nocturnos" (sive "Vigilias nocturnas") quisque bene scit esse praeclaram tabulam pictam a Rembrandt, quae hodie in Museo Regali (Rijksmuseum) Amstelodamiensi coram publico monstratur. Primum tamen nomen picturae fuisse omnino aliud, nominabatur enim, postquam anno 1642 picta erat, "Caterva capitanei Frans Banning Cocq" et ostendebat ordinem Amstelodamiensis associationis sclopetatorum per portam magnam urbis proficiscentes (alterum tunc in usu nomen picturae erat "Exodus sclopetatorum"). Novum nomen tabulae datum est demum in saeculo XIX, cum lapsu temporis color eius multo opacior factus sit ac putabatur abhinc pictura scaenam nocturnam monstrare (re vera exodus sollemnis huius sclopetatorum associationis tempore diei semper habebatur et certe ita a Rembrandt est pictus). 
Renovatione anno 1975 finita aura opaca picturae adempta est, sed nomen ei casu indutum adhuc manet.

piątek, 14 grudnia 2012

Opinio de vampyribus necnon Christianitate

"Fortasse iunctionem maximi momenti inter vampyres et Christianitatem esse importantiam sanguinis in traditione Christiana, praesertim Romano-Catholica. Sicut vampyres sanguinem consumere debent, ut suam contra naturam eternalem vitam sustentent, ita Christianis necesse est sanguinem Christi consumere, ut salutem ac vitam post mortem accipiant." Regina Hansen, Roman Catholicism in Fantastic Film: Essays on Belief, Spectacle, Ritual and Imagery (Catholicismus Romanus in pelliculis phantasticis: de fide, spectaculis, ritu atque imaginibus)

wtorek, 11 grudnia 2012

Misterium horologiorum (narratio Casparis):

"In fine diei satis tepidi decrevi me refecturum saepem e perticis factum, quae circumit domum meam et hortum, praesertim in loco viae publicae proximo, ubi perticae dente temporis maxime consumptae erant. Saepem ita cum iam reparabam, subito audivi horologia vetera stativa, quorum quinque aut sex in uno domus conclavi habebamus, horas pulsare incipere. Qud vero mirum mihi videbatur, nam horologia haec permultos iam annos defuncta manserunt ac solam causam, cur ea domi teneremus, fuisse memoriam horum pristini possessoris, proavi scilicet nostri, qui toto fere spatio vitae fungebatur officio horologiarii.
Talia – mecum, miratus, reputavi, causam logicam phaenomeni miri invenire conans – nihilominus eveniunt: horologia vetera statim denuo vivere, ad tempus saltem breve, interdum incipiunt, licet mirum porro hoc in casu sit horologiorum mortuorum nonnulla simul resurexisse.
Cum plus quam quadraginta horas pulsas audissem, reparationem perticarum interrupi, saepem reliqui ac domum intravi. His modo a me factis, horologia sonos edere desiverunt at tunc crepitus incredibilis e via publica adveniens auditus est. Domum statim eggressus conspexi autoplaustrum permagnum elemetis e caemento concreto factis oneratum in eum locum, ubi saepem reficiebam, propter incuriam gubernatoris incidisse. Si ibi mansissem, sine ullo dubio mortuus essem".

niedziela, 9 grudnia 2012

De nominibus daemonum (porro)

Iam nimis hic de daemonibus Slavicis scripsi, non potui tamen mihi temperare, quin mentionem denuo facerem nonnullorum, quorum aut nomina aut indoles mihi maxime scitu digna putarem. Quae, exempli gratia, sunt obscaena nomina daemonum-ventorum:
- Merda Suina (Świńskie Gówno), ut nominatur daemon ventus-turbinis in Masuria et ei vicina Varmia, regionibus lacustribus Poloniae orientali-borealis
- Adalbertus Cacatus (Srala-Bartek), eiusdem generis venti daemonis nomen in Silesia Inferiori.
Mentione digna quoque est – licet nihil habeat in nomine obscaenitatis - larva eximiae formae, cui in Silesia Media nomen (plurale tantum) Genua (Kolanka). Quae larva, cum hominibus apparet, monstrat tantum suos pedes (a calce usque genua), relicta corporis parte invisibili; plerumque latent istae in anfractibus muri aut viae, unde subito apparentes terrent exadversum ambulantes.
Aviae Aquaticae (Baby Wodne vel Kazytki) sunt autem animae mulierum (saepissime veterum), quae mortem sibi invenerunt nimis temeti (=alcoholis) bibendo. Quo nomine nuncupantur istae plerumque in finibus orientalibus hodiernae Poloniae, ubi ritus Graecae et Romanae Christianitatis miscentur.
Satis tamen sit (hodie saltem) umbrarum! Bonam tranquillamque tibi exopto noctem, lector care!

De remediis alcoholicis etc.

In "Athenis novis" patris Benedicti Chmielowski inveni consilia contra crapulam, id est nimiam ebrietatem post cenam, quae sunt:
- moderatio bibendi
- consumptio (ante bibendum) ovorum noctuae (coctorum in aqua aut frictorum – hoc consilium se invenisse dicit Chmielowski apud Jarcam[?] quendam, ego autem memini simile quid apud Plinium legisse)
- consumptio (ante bibendum) pulmonis (fricti) caprae (id facere "Africanus" quidam suadeat, fortasse Leo Africanus, peregrinator ac diplomata Arabicus).
Ceterum, docet Chmielowski (de Troglodytibus Africanis scribens, sed, ut e textu sentio, sententiam sui generalem hic pronuntians), morem uxores a maritis basiari eo tantum inventum esse, ut sciret mar, ne biberit quid alcoholis mulier sua.

piątek, 7 grudnia 2012

De atheismo ac miraculis

Eandem historiam P. - amici scilicet mei, peregrinatoris intrepidi ac pii viri Christiani, valde olim in via aegrotantis atque a daemonibus Caucasis mirum in modum tunc servati - cum scripsissem heri Polonice in foro Facebookiano, hodie mane accepi responsionem Ludovici Lewin Lutetiensis, narrantis fabulam de physico praeclaro Niels Bohr, cuius in diaeta solea ferrea (sc. equi) clavis ad ianuam pendebat infixa, quasi symbolum bonae fortunae - ut mos saepe est usque diem hodiernum in multis terris Europaeis tales soleas super ianuis aedium tenere, eo modo quasi sortem sibi propitium in domum invitare. Amicus tamen quisdam, qui, cum studiosum Danicum visitasset, soleam ferream in pariete videns stupefactus rogavit:
- Num tam superstitiosus vero es, ut credas hanc soleam tibi bonam fortunam laturam?
Cui respondit Bohr:
- Minime, non credo. Sed haec solea tantam potestatem habet, ut bonam fortunam afferat quoque iis, qui eam id facere posse non credunt.
xxx xxx
Supradicta fabella mihi aliam in mentem revocavit, Sinicam. Ad tempus fabula spectat V-III saeculi ante Christum natum, i.e. tempus aureum classicae philosophiae Sinensis, cum permulti magistri ubique Serum permultos discipulos habebant, sicut eodem fere tempore in Graecia. Unus talium philosophorum, vir iam vetus, qui doctrinae atheismi favebat, sepulturae aderat sui discipuli iuvenis, qui quadam morte infortuna subito mortuus est. Quem magistrum intrantem cum discipulus modo mortuus adesse sensisset, statim effecit ut arca funebris in adoratione sursum in altitudinem circiter unius metri super terram sublata sit. Quam rem videns magister:
- Noli id facere, mi puer amabilis, nam bene scis me miracula fieri minime credere.
His auditis, arca funebris obsequenter in terram appulit.   

środa, 5 grudnia 2012

De daemonibus localibus sive geniis loci

Petrus est amicus meus vetus ac viator intrepidus, cui maxime placet regiones ut ita dicam turbulentas visere. Ab anno 1991, postquam scilicet regimen communisticum in Unione Sovietica abolitum erat, itinera permulta fecit in terras Caucasi montis necnon iis vicinas civitates Mediae Asiae. Tempore unius talis itineris subito laboravit morbo, quem homines locales nuncupabant eodem nomine ut pestis Yersinia (Russice: чума́), morbus scilicet valde mortifer, qui in orbe nostro hodierno in paucissimis iam regionibus remanet.
Contra pestem (ac verisimiliter contra mortem) luctabatur amicus meus nonnnullas septimanas in casa quadam montana regionis Abchazicae in lectulo iacens. Deinde, contra spem omnem, morbum superavit. Rogavi, quibus medicamentis usus sit; repondit:
- Nullis praeter incantationes samanarum, quibus auxilium daemonum montanorum petebatur.
Cui ego:
- Sed tu te christianum esse putas. Num vero credis te a daemonibus Caucasis servatum esse?
- Scis, hem... Christianus sum, sed ibi... isti daemones aliquo modo valent.