niedziela, 14 października 2012

Cogitationes Nobelianae

Nunc, tempore celebrationis praemiorum Nobelianorum, multi de novis atque interdum de veteribus Noblistis scribunt. Necnon de his, qui numquam eo honore (=praemio Nobeliano) honestati sunt, licet id sine dubio emererent. Ut exempli gratia Demetrius Mendeleiev, creator tabulae periodicae elementorum, qui annos 1905-1907 ter ut candidatus ad praemium Nobelianum obtinendum pronuntiatus est, ipsum praemium tamen numquam accepit, reclamitante huic rei membro Commissionis Nobelianae, chimiae perito Suetico Svante Arrhenio, cuius theorema dissociationis electroliticae Mendeleiev olim valde vituperaverat.
Praemio Nobeliano numquam ornatus est quoque Henricus Poincare, auctor operis, quod viam aperuit Alberto Einstein ad theorema relativitatis proponendum, neque Gilbert N. Lewis, qui scientiam chimicam de acidis et basibus valde evolvit, ut primus obtinuit "aquam gravem" necnon primus mentionem photonis fecit.
Ipse Einstein praemio Nobeliano honestatus est non propter theorema relativitatis, sed ob operam sui minorem, quae spectabat ad effectum photoelectricum.
Econtra, sine magna difficultate praemium Nobelianum accepit psychiater Lusitanus (=Portugalensis) Egas Moniz, promotor controversia plenae chirurgiae lobotomicae.
Ceterum doctor Franz Messereli, medicus Neoeboracensis, modo divulgavit in actis "New England Journal of Medicine" opinionem Noblistas in his maxime terris nasci, ubi quam plurimae copiae socolatae a populo comeduntur. Calculatione per mille capitum incolarum facta, invenit Messereli terras maxime Noblistis abundantes esse Helvetiam, Suetiam et Daniam, dum Civitates Unitae (USA) in medio demum huius indicis loco manent. Sed ipse Messereli proponit omnino rationalem huius observationis explanationem: terrae, ubi magnae copiae socolatae ab incolis eduntur, sunt terrae generaliter satis pecuniosae, at hae plerumque magnas opes ad pueros educandos studiaque scientifica evolvenda praebent; rebus ita stantibus in his immo terris maxima copia studiosorum nascitur.

De reverentia Salvatoris aut... astutia sancti Petri

Scimus sanctum Petrum mortem sibi elegisse in cruce, cruribus sursum capite deorsum pendente. Minime enim dignus se putabat – secundum saltem traditionem Christianam – ut simili Iesui Christo morte moriretur. Sed ego suspicor Petrum speravisse se ita crucifixum multo citius moriturum quam normali modo de cruce pendendo (i.e. capite sursum, cruribus deorsum positis).
Irena autem, psychologa variarum rerum perita, dicit hanc opinionem iam ante me alios pronuntiavisse. Et ipsa adduxit exemplum martyrorum Christianorum missionariorum, qui saeculis XVI- XVII in Sinis mortui sunt. Hi de patibulo capitibus deorsum pendentes, incisiones habebant in summo capite a carnifice Serico incisis, ne nimia copia sanguinis in cerebrum infunderetur, quod nimis citam mortem efficeret.

De post mortem triumpho communismi

Scribit Thomas Vulpius, de demonstrationibus his diebus in Germania habitis narrans: "Homines in fora conveniunt et divitias faeneratorum [ita Vulpius capitalistas nuncupat] esse publicandas, divitibus multa maiora vectigalia solvenda oneraque a paperibus in divites inclinanda clamitant. (...) Tabulas, quae dicta socialistica continent, tollunt et circumferunt. (...) Ubique videntur ea signa, quae compluribus annis ante attrocissimae dictaturae esse existimabantur: malleolus et fax."

sobota, 13 października 2012

Desperatio simiarum

'Désespoir des singes' sive 'desperatio simiarum' est nomen Francogallicum arboris, quae scientifice nominatur Araucaria araucana et est arbor nationalis Chiliae. Desperatio, nam magis quam abies aut pinus haec arbor conifera "acubus" cooperta est, simiae ergo nullo modo eam ascendere possunt, ne dicam de arte in ramo sedendi.
Ceterum... Unde simiae in Chilia? Certe desunt, at nomen arboris perversum invenerunt primum Angli, eam nuncupantes 'monkey puzzle', id est 'difficultas simiarum'. Deinde Galli nomen id in suam linguam transtulerunt, magis accurate quam Angli rem acu tangentes.

De "Silicernio Finneganorum" Joyceano

Modo in lucem data est translatio Polona "Silicernii (=epularum funebrium) Finneganorum" (Anglice: Finnegans Wake) a James Joyce scripti ut ultimus suus liber (publice divulgatus anno 1939), quem nonnulli putant testimonium insaniae scriptoris fuisse. Quod opus, balbutatione quasi-Anglica scriptum, difficillimum est fortasse omnium librorum umquam scriptorum ad intellegendum, ne dicam ad transferendum in alias linguas. Nihilominus, Christophoro (Krzysztof) Bartnicki contigit, post pugnam decem annorum, rem Polonice reddere.
Qui translator talem sui opinionem de conatibus Joyceanis pronuntiavit:
"Laborabat Joyce nonnullis sexuali-physiologicis proclivitabitus, quae – ut ita dicam – differabant a communi more se gerendi. Dico de mira eius proclivitate ad uxorem et fortasse ad filiam – nemo scit, utrum talibus proclivitatibus laboraret in cogitationibus tantum an quoque in mundo reali. Filia pronuntiata a medicis est schizophrenia laborare. Puto Joyce scripsisse "Silicernium Finneganorum" ut hoc problema a se in abdito modo abigeret, ne teneret id porro in pectore".

środa, 10 października 2012

Valet non manus, sed ignis

Octopus sole clarius demonstrat veritatem ad creationem civilisationis technicae opus non tam fuisse manuum (quarum octopus praeditus est perlargiter) quam ignis (qui non facile invenitur sub aqua) – quasi iocose scripsit hodie diurnarius-scientista Piotr Cieśliński in sui cyberdiario (=blog), quem ego hic cito sine permissione.

wtorek, 9 października 2012

Dialogus amantium

Ego: Cur mecum coire nolis?
Anna: Nam maritum amo.
Ego: Cur ergo bis coivisti?
Anna: Ebria fui...
Ego: Ebria ergo oblivisceris te maritum amare?
Anna: Ita...
Ego: Solutio huius rei simplex mihi videtur: ama porro mariitum et bibe quam maxime!
Anna: Hem...

niedziela, 7 października 2012

De somniis paene accurate propheticis

N. narravit mihi se diem mortis aviae sui fere accuratem uno anno prius in somnio didicisse, scilicet 8 diem Aprilis, at re vera avia mortua est 9 die Aprilis (2010 anni) hora octava matutina.

Liquamen Magonicum (=mayonnaise)

Optime mihi sapit liquamen Magonicum, quod omni fere cibo addere conor. Memini me - postquam annum academicum 1987-88 Pecchini Serum degeram, ubi nullum eiusdem generis liquamen invenire valebam ergo desiderio Magonici unius totius anni laborabam - limite Sovietico in reditu domum (i.e. in Poloniam) tramine transsiberiano superato, totam pyxidem liquaminis Magonici, quam in taberna Russorum statim emi (praeter caviarium sive acupenseris ova necnon panem secalicium, quarum cuppediarum ne morsum singulum spatio huius anni gustaveram) stante pede cochleario utens comedisse.

sobota, 6 października 2012

De hospitalitate monticolarum Ruthenorum

Historiam incredibilem mihi Carolina narravit, quae modo cum amicis regionem Rutheniae (=Ucrainae) visitavit olim nomine Pokucie notam (est regio montana in hodierno limite communi Rutheniae et Dacoromaniae). Nam monticolas hos tam philoxenos olim (etiam saeculo XX ineunte) fuisse constat ut peregrinatoribus ex urbibus Austro-Hungariae venientibus ad montes Carpates escendendos et sui vicos visitantibus et tectum, et cibum et deinde... uxores suas libenter ac gratis ad futuendum praebuerint.
Hoc phaenomenon hodie ethnologi Rutheni explanant ratione omnino oeconomica, nam paupertate (nisi interdum fame) strictis monticolis operae pretium erat... uxores gravidas habere patribus urbanis, qui scilicet postea pecuniam ad suos (vere aut non) puerulos educandos uxorum maritis mitterent. Certe cavendum erat inscriptionem (=domicilium) apud talem hospitem poscere antequam domum montanam tam sibi omni ex parte patentem relinqueret.