Vestigia vitae extra terram reperire iam diu spes est
multorum, praesertim fortasse scientistarum Administrationis US-Americanorum
Aeronauticae et Spatialis (NASA). Quae res (=inventio vitae extraterrestrialis)
iam proximos nonnullos annos – sonet id incredibile! - fieri possit, usu telescopii
Webbiani (James Webb Space Telescope),
quod in aethram missum iri anno 2018. Multoties accuratius hoc telescopium
operari speratur, quam telescopium Hubbleanum – hoc enim in orbita terrae
volat, illud autem mittendus est in locum 1,5 mln chiliometrorum a planeta
nostra remotum. Illud quoque e novissimis materiis nanotechnologicis struitur,
quae tempore, cum telescopium Hubbleanum struebatur, nondum notae fuerant.
Quomodo tamen vestigia ipsa vitae in aliis stellis
errantibus (=planetis) inveniamus? Studiosi sperant telescopium novum tantopere
accuratum esse, ut structura chemica athmosphaerae egzoplanetarum perscrutari
possit. Tunc, cum reperiamus planetam quandam magnam copiam oxygenii possidere,
verisimile fore ibi vivos organismos esse, qui scilicet dioxydum carbonicum in
oxygenium transforment. Praeter ipsam structuram chemicam, maximi momenti fore
incrementum et decrementum copiae oxygenii in variis temporibus anni, sicut in
terra nostra, ubi aestate in boreali hemisphaera (ubi maxima pars terrarum,
ergo quoque plantarum et animalium, inveniantur) copia oxygenii crescit, dum
hieme crebrius (ceteris temporibus) fit dioxydum carbonicum. NASA-ni sperant a
decem usque viginti centesimas egzoplanetarum condiciones geothermicas habere,
in quibus vita nasci possit.
Nondum tamen instrumenta habemus, quibus conspiciantur
lumina urbium alicuius civilisationis extraterrestralis, si talis adest. Talia telescopia
enim insctructa esse debeant speculis diametro plus quam 20 metrorum, dum
speculum telescopii Webbiani erit diametro "solum" 6,5 metrorum.
Certe scimus iam nunc maiora specula struere, nequimus tamen adhuc ea in
aethram mittere – non habemus tam magnas rochetas.