His modo diebus visitat patriam meam... manus sanctae
Mariae Magdalenae, quam sex monachi monasterii montis Athos aeronavi
Thessalonica Varsoviam adportaverunt. Reliquia haec sacra in ecclesia cathedrali
(Orthodoxa) Varsoviensi aspectanda erat, me pro dolor Varsoviae absente. Nunc
autem itinera facit manus – in arca aureo-argentea portata – ad maiores urbes
Poloniae, ubi monstanda sit fidelibus in ecclesiis Orhodoxis.
Credunt manum (palmam) mirifice conservatam esse – ossa scilicet
cum carne, atque adhuc et temperiem et odorem carnis humanae habere. Has res
tamen experiri non potes, propter integumentum ex auro et argento factum.
Multa his diebus cogito de reliquiis sanctorum Christianorum,
ut sunt exempli gratia sedecim praeputii infantis Christi aut duo capita
Iohannis Baptistae. Olim hunc cultum spreveram, nunc, me paulatim senescente,
quid sentiam, vero nescio.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz