niedziela, 28 stycznia 2018

Fabulae marinae

Licet in silvis procul a mari habitam, dego nunc in societate nautarum; possessores domi enim par nautarum sunt, verorum "luporum marinorum". Praesertim mulier, Joanna, nota est suis itineribus perlongis solitariis navi velifera per maria totius orbis terrarum factis. Est re vera prima mulier Polona, quae circum terram navigabat sine ullo (praeter unum) adpulsu in terram. "Re vera" dixi, nam officialiter titulus hic ei non tributus est propter procellam maximam, qua Joanna, iam prope finem itineris, coacta est in quodam portu Austroafricano per nonnullos continuos dies noctesque manere. Decrevit se potius vivam sine titulo quam mortuam (etiam sine titulo) esse velle.
Cotidie vesperi Joanna et Alexander mihi fabulas novas marinas narrant. Quae sunt ex. gr.:
1) Ob conamina oecologorum, quibus piscationem balaenarum internationaliter vetatutum iri contigit, numerus balaenarum in maribus citissime denuo crescit. Ob quam rem maximum est periculum nautis - Joanna vix vitam servavit, cum in Oceano Pacifico navis eius in animal hoc illiserit. Aspectus tamen multarum balaenarum aquam in coelum spuentium perpulchrum est - dicunt hospites mei. 2) Et Joanna et Alexander docent veros nautas cantilenas marinas (Anglice shanties) ... minime canere. "Cantilenae marinae canuntur a bibulis, qui quaedam parva itinera velifera fortasse faciunt, sed numquam a nautis veris". Roma locuta, causa finita. 3) Historiam quoque narraverunt hilarem de incolis insularum San Blas (Sancti Blasii) prope Panamam. Ubi autochthones lege prohibuerunt ullum usum electricitatis (ut insula quasi virginea manet?) sed obliti sunt seipsos iam valde assuetos esse ad telephonula cellularia adhibenda. Ita, cotidie sub vesperem ad naves alienigenas ibi adpulsantes suis cymbis adnavigant, apud nautas relinquentes telephonula, quae spatio noctis electricitatem hauriunt. Deinde mane adnavigant ad telephonulas electricitate plenas recipiendas - gratias agentes langustam nautis praebent.    

niedziela, 21 stycznia 2018

Arbor Christi - correctio

Imprope scripsi arborem Nataliciam prohiberi domi tenere ultra Epiphaniam (Jan. 6). Ita fortasse apud veteres (aut fortasse memoria mea omnino mortua est, praesertim rerum, quarum numquam scius fueram), hodie autem multis in domibus mos valet usque Purificationem Mariae sive Festum Candelarum (Feb. 2) arbores has domi "nasci".

Kampinos - etymologia

Sunt, qui putant oppidum Kampinos nomen ducere e Latino 'campus noster'. Primo aspectu redolet haec explanatio "etymologiam popularem", sed deinde... Fortasse in documentis veteribus Latine scriptis (nunc amissis) haec regio re vera Campus Noster nominabatur? Noster, sc. regalis, nam regibus pertinebat tota fere hodierna Silva Nationalis Kampinos. Utcumque res sese habet, nomen minime Polonum esse videtur. Sicut Varsovia ipsa necnon Wawel, collis sacer Cracoviensium.

Pes sive manus diaboli

Hoc vestigium esse credimus pedis aut manus diaboli, qui parietem lapideam ecclesiae-castelli Lanciciensis (prope Lanciciam, vulgo Łęczyca) ascendere conatus est, verisimiliter volens intus irrumpere. Diabolus localis erat, nomine Boruta. Fortasse mox de eo porro scribam.

Meditationes silvestres - nam in silva Kampinos, nunc nive operta, denuo dego

Mala nobis invicem infligimus ob - secundum saltem Bert Hellinger - onera psychica, quae hereditatis causa portamus, mala scilicet maioribus nostris olim oliorum inflicta. Oculum pro oculo, dentem pro dente. Rectius quam ulcisci esset fortasse malis veteribus veniam dare. Ita cyclus mali-et-ultionis sistetur. Sed tunc, in mundo omni sine malo... quid nos ad vitam pergendam excitabit? Vita enim pugna continua est contra mala.

sobota, 20 stycznia 2018

Scalae Hierosolymitanae

Filius meus modo e peregrinatione per Terram Sanctam revertit ac narravit historiam adhuc mihi ignotam. Ecce, propter luctationem continuam de potestate ecclesiae Sancti Sepulchri variarum Hierosolymis ecclesiarum - imprimis ecclesiae Graecae, Latinae et Armeniacae - sultanum Turcicum medio in saeculo XIX decrevisse statum quo ante in Sepulchro porro non mutandum. Nemo ita postea ausus est aliquam ibi rem movere, mutare etc. Ergo scalae ligneae, verisimiliter casu ab operariis ad parietem relictae, ab eo tempore in sui loco manent, nemine usque hodie audente contra decretum sultani agere. Ceterum, sunt qui putent has scalas iam parieti acclinasse AD 1728, nam pictura quaedam basilicae tunc facta eas quasi monstraret. Sunt quoque qui dicunt imam partem scalarum tabulatione niti sub potestate unius ecclesiae (e.gr. Graecicae) manente, summam autem partem (apicem) fenestrae attingere tabulationis, quae ad aliam ecclesiam patet (e.gr. Armeniacam; nam aliae tabulationes partesque aedium Sancti Sepulchri sub potestate aliarum ecclesiarum manent) - nemo ergo scit, cuius ecclesiae sacerdos iubere possit scalas deponi. Hoc tamen nimis ridiculose sonat ac certitudine 99% ad nugas pertinet.

niedziela, 14 stycznia 2018

Hiems quoque in Austria - ut Poeta nuntiat

Martinus Zythophilus hodie mane:
Dura reuertit hiems; cecidit nix nocte nigrante;
caelum mittit adhuc frigida in arua niuem.
Ne querere! Hoc anni scis tempore ninguere saepe!
Nix si nulla foret, nulla querenda foret.

Hiems tandem advenit...

... frigore nocturno -12 C. Nolo domi exire, satis mihi est de fenestro magno (ubi quasi kline ad legendum iacendo aptatum habeo) orbem frigenscentem observare. Sed, cane premente, exeo - magis reficit aura quam poculum caffeae more Italorum expressae. Ceterum, propter aetatem senescentem caffeam istam diabolicam minus minusque facile patior. Conor loco caffeae herbas varias adhibere, adhuc sine magno effectu. Sed exspectate, lectores - modo baccas Hippophae rhamnoidis guto imposui, aquam fervescentem super eas infundens.
(5 min. postea:) Qui dicam? Sapit. Utrum reficiat..., nescio.

piątek, 12 stycznia 2018

Poeta in Posnaniam invitat

Martinus Zythophilus annuntiat scholam poesis Latinae Posnaniae (Magno)Polonorum* proxima aestate habitum iri:
Posnaniam ueniam, Sextili mense uolabo,
ut liceat iuuenes metra docere mihi.
Vos, quibus est cordi Latialis lingua, uenite,
ut uates faciat uos ibi Musa suos,
et, cum pro Tiberi lauet illic moenia Varta,
miro tunc eritis Romuli in urbe modo.

Plura de schola Posnaniensi hic, lector care, invenies: https://scholaaestivaposnaniensis.wordpress.com/
* Magno-Polonorum partim iocose, partim etymologice scripsi, nam Provincia Posnaniensis apud Polonos Wielkopolska, i.e. Polonia Magna (Maior) nominatur; econtra, Provincia Cracoviensis - Małopolska, Polonia Minor.

Cur canes tabellarium latrant?

Quia dominas corrumpit.

niedziela, 7 stycznia 2018

Hiems sine hieme?

Audimus de hieme acerrima in America Septentrionali, frigoribus -40 graduum Celsianorum Ottavae Canadensium. Hic, in Europa, omnino aliter res sese habent - adhuc saltem. Heri, in quodam oppido media in Polonia, ubi aquis saluberrimis fruebar, in caelo subito conspexi duo magna agmina V-formia anserum. Num aves hae peregrinatoriae - quae normaliter tempore brumali remanent in terris magis ad meridiem positis - iam loca nidifica repetunt? Fieri vix posse... Noctu cantum gruum audivi - putarem halucinationem fuisse, nisi tam bene cantum gruum scirem, nam multoties grues in alia regione Poloniae et certe alio anni tempore (a medio Februario, sed numquam Ianuario ineunte!) clamantes audiveram.
Num omnino hiems hoc anno ad nos non adveniet?

sobota, 6 stycznia 2018

Quomodo corcodillus Brunensis hoc novo anno se habeat nuntiat Martinus Zythophilus Poeta

Dependet crocodilus ecce tectis
nec se uisceribus mouet resectis.
Haec iam bestia saeua non uidetur
pendens saecula longa nec timetur
fixis firmiter artubus senectis.

czwartek, 4 stycznia 2018

Carmen Goreyanum - nonnulla loca mutavi

DE PARVVLORVM ZORTE MIZERRIMA
In honorem Eduardi Gorey (1925-2000)
A stat pro Annula, puteo immersa;
B autem pro Berta, in lupam conversa.
C quasi Caelia, aratro dissecta;
Dareus fulminis est tactus vi recta.
Elviram ederunt, sinape addita;
Felicem in mortem fodit Sybarita.
Gregorius diem obiit in stagnis;
Hugonem perditum speluncis in magnis.
Isaiam mortuum antequam propheta*;
Klio? Te ne dura stangulavit beta?
Leonem confectum mentis cruciatu;
Martham vero nimis pressam sui natu.
Neronem efflantem nominis omine;
Otho fatis datus causa ulla sine.
Petrus ore hausit clavem - pax sit Petro;
Quintum tramen tudit ambulantem retro.
Rosam nimis alte irrumabat frater;
Syrus cum aspide lusit. Dolet mater.
Timonem amissum esse in bascauda;
Ursulam nolue_runt: nata-st cum cauda.
Victor haud vincere vim morbi valuit;
Xena in media se via posuit.
Ypsipyle solis radiis combusta;
Zeno conabatur volitare. Frustra.
* sc. factus esset
_ hiatus inopinatus

Pater noster secundum fratres mediaevales

Franciscus vult "Patrem nostrum" mutare. Fortasse haec versio usui erit?
Pater Bacche, qui es in schyphis, sanctificetur bonum vinum. Adveniat damnum tuum. Fiat tempestas tua sicut in schypho, sic etiam in taberna. Potum nostrum da nobis hodie. Et dimitte nobis pocula nostra, sicut et nos dimittimus compotatoribus nostris. Et sic nos inducas in ebrietatem, sed ne libera nos a vino. 

środa, 3 stycznia 2018

Redivivus denuo bibit

Haec re vera evenerunt (aestate anni 2016, ego tamen demum nunc rem comperi):
Wratislaviae Polonorum, noctu, tempore cenae magnae amicorum, Gregorius G., unus potatorum valde iam "madefactus", male se subito sentiens decrevit se sub Iove ambulaturum, ut aere recenti vires recuperet. Sed ambulans in terram decidit, ubi eum alius ambulator nocturnus conspexit, qui medicos arcessivit. Hi, in locum adducti, invenerunt apud Gregorium nullum cordis pulsum ergo pronuntiaverunt eum mortuum. Ita Gregorius in prosectorium adductus est, ubi de "morte" subito ressurectus est, fortasse ob temperaturam frigidam (re vera non mortuus, sed lethargicus erat). Pulsare in ianuam prosectorii coepit ac mox ianitor, facie pallidissima, ianuam aperuit. Biocolytae in prosectorium arcessiti suaserunt Gregorio nosocomium petere, ut corpus "mirifice resurrectum" investigaret. Negavit tamen Gregorius noster atque... amicis adhuc cenantibus - qui de "morte" eius nihil sciverunt - denuo se adiunxit, denuo temetum poscens. Re vera, occasio ad bibendum erat ei haud parva.  

In somniis vidi...

... aquam Niliacam pulveratam, ad cerebella intus purgata aptissimam (ut venditor Arabs affirmabat). Gustavi: acida.

Correctio

Epiphaniae dies certe 6., non 7. Ian.

wtorek, 2 stycznia 2018

Somnium roboticum

(In somnio) cum cane ambulo ac subito telephonulum meum audio sonans - est melodia specialis, qua tantum ego utor <nescio, pro dolor, eius fontem - est fortasse hymnus Nepaliae aut aliae terrae exoticae>. Quaero manu laeva in funda iaccae, sed telephonulum ibi non invenio. Sed certe sonus ex eadem funda emittitur! Num me aures fallunt? Extraho manum de funda et... manus ipsa sonat, nam in telephonulum mutata miraculose est! Palma manus simillima facta est albo visifico telephoni mobilis: monstratur sphaerula viridis (RECIPE) et rubra (ABICE). Nolens volens viridem digito manus dextrae premo. Telephonat filius meus, dicit se modo ex Israelia revertisse <re vera in Palaestina vacationes brumales cum amicis agit>, omnia bene se apud eum habere. Sermone finito, sphaerulam rubram premo. Manum laevam tamen alte in fundam impono, nam nescio quid mihi cum ea - in telephonulum mutata - sit faciendum.
----
Hoc somnium fortasse somniavi, quia symbolam ex Anglica in Polonam linguam verto de robotoribus, digitalizatione necnon, ut dicitur, quarta revolutione industriali. E symbola patet mox nullorum fere operariorum opus erit, nam robotores omnes actiones simplices (atque multas etiam difficiliores) facere valent. Solo anno 2016 numerus robotorum in orbe industriali totius mundi adhibitorum crevit passu 16%.

Tempus normale revertitur - Martinus Zythophilos

Deo gratia, post Saturnalia festaque ebriaca tempus normale revertitur. De hac re Poeta:
Anni est orta secunda lux nouati.
Nobis quae solet esse, uita, festa
cum sind acta, redit diesque currunt
huic anno numero nouo tributo.
Mihi, homini solitario ac sociopathico, tempora Natale & Novi Anni difficillima sunt, ergo nunc gaudeo, rebus cotidianis recuperatis. Sed "saturnalia" apud Polonos re vera usque Epiphaniam aguntur. Ita saltem ruri, secundum mores veterum. Sed non tantum ruri. Ex. gr. mos est in urbibus arbores natalicias die 7. Ian. (i.e. festo Epiphaniae) de domo amovere.

poniedziałek, 1 stycznia 2018

Poeta de votis Novi Anni

Ecce denuo Martinus Zythophilos:
En, nouus annus adest. Siluerunt gaudia, festa,
clamor et ebrietas cedit eunte die.
Spernere uelle merum modo te fortesque liquores
dixisti, sed erunt pocula plena breui.
Te minus esurum uouisti uentre premente:
Mox tibi erit, mendax, mensa grauata cibis.
Quam facile est sacris facere his sua uota diebus!
Difficile est recto reddere uota modo.
Est mihi propositum mihi nil proponere: Cuncta
reddens nulla queo reddere uota simul.