Martinus Zythophilos cito transit pontem Pragensem:
Condidit in lato Carolus rex flumine pontem,
saecula post septem quem lauat humor adhuc.
Membra uiri sancti qua regia traditit ira
fluctibus, effigies de nece nota monet.
Praeteriens statuam tacite te, sancte, saluto,
sed mihi non curae est fluminis unda tui,
nam caupona citis pedibus iam quaeritur a me,
qua puer apportet pocula plena frequens.
sobota, 31 marca 2018
piątek, 30 marca 2018
Insania nomastica Bruxellensium
Commissio Europaea modo prohibuit usum in terris UE nominis 'butyrum arachidicum' (Anglice peanut butter), nam butyrum vero non sit. Ita, butyrum non est, sed materiam butyraceam sine dubio habet. Omnes mihi notae linguae hodiernae 'butyrum' in nomine eius habent (excepta Nederlandica, ubi pindakaas, 'caseus arachidicus'), sed hoc non satis esse eurodespotis - se putant sapientiores esse. Superbia pleni Unionem in absurdum atque abyssum reducunt.
Philologus, qui bibliothecas odit
Memini quoque C., philologi classici Varsoviensis sat clari, qui gloria(ba)tur se numquam bibliothecae publicae adfuisse, secundum Horatianum: Odi profanum vulgus et arceo... Quomodo usque ad gradum doctoralem sibi progredi contigerit? Amicam fututricem habuit in bibliotheca universitatis laborantem. Nunc, quoad audio, divorti sunt - fortasse ad gradum professoralem non progredietur.
Alio anni tempore alius animus
Memini sociologii Russi Petropolitani (pro dolor non memini nominis eius) qui ante 20 ca. annos mihi dixit apud se, i.e. Petropoli, homines in demoscopiis omnino alia responsa dedere hieme, alia autem aestate. Aestate omnes (seu fere) se melius de sorte sua (prospectuve vitae) sentire, hieme peius.
poniedziałek, 26 marca 2018
Sancti multicorporales
In sola Francogallia inveniuntur 5 corpora, 6 capita et 17 manus sancti Andreae, 2 corpora, 4 capita et 63 digiti sancti Hieronymi, 30 corpora sancti Georgii necnon 3 corpora, 6 capita, 7 manus et pedes sancti Ignatii, quem, ut scimus, leones comederunt.
Ita scripsit Iohannes (Jan) Gondowicz in commentario ad "Encyclopaediam stultitiae", auctore Mattheo (Matthijs) van Boxsel.
Ad quod "sacrilegium" respondet tamen amicus meus Laurentius (Wawrzyniec) Sztark:
Hilariter, sed non accurate dictum. Nam quid sit digitus sancti Hieronymi? Fortasse una ossulorum? Crania tota dantur an particulae? Et unde haec scientia? Desunt fontes.

niedziela, 18 marca 2018
De tribus astris Iudaeorum
Hodie cum mystagogo coemeterium Varsoviense Iudaeorum visitavi. Inter alia talem historiam ab eo viro dictam audivi: Cur tumuli Iudaei saepe ornentur imagine trium astrorum? Nam dicitur multis in locis Bibliorum "astris ornatus, -a, -um", est quasi locutio proverbialis Hebraica. At sculpere in lapide non facile est. Non satis tamen erat sculpere unam stellam, nam Scriptura dicit clare: "astris", non "astro". At unus aster non sunt astri. Non satis erat etiam sculpere duas stellas, nam... duas esse re vera unam, nam primam, ut modo diximus, non numerare inter astros.
Demum tres portare sensum pluralitatis, i.e. dualitatis.
Est res contorta. Ut est saepe "logica" Iudaeorum.
Demum tres portare sensum pluralitatis, i.e. dualitatis.
Est res contorta. Ut est saepe "logica" Iudaeorum.
czwartek, 15 marca 2018
Confusio pharmaceutica
Duo medicamenta cotidie sumere coepi: Tegretol - quod medetur epilepsiae sive morbo comitiali, necnon Backlofen - quod adhibetur contra sclerosin multiplicem (SM). Sed ego minime laboro utroque: neque epilepticus sim, neque quis sclerosi musculorum raptus. Cur ergo?
Casu inventum esse has ambas medicinas prodesse alcoholicis. Tegretol cohibet "condiciones psychice extremas", e.gr. furiam (qua interdum sine causa rapior), dum Backlofen magnopere reducit tensionem musculorum, qui sceleto iunguntur. Vi huius magnopere confido, nam nimiam tensionem musculorum toto fere die sentio.
Nuntiabo lectoribus de effectu.
Interim bonum diem exopto.

Subskrybuj:
Posty (Atom)