Aranei (i.e. araneae-mares) sunt re vera artis amatoriae
peritissimi, licet plerique copulent... semel tantum in spatio totius sui vitae
- asseverat Robert Rozwałka, scientista Insituti Zoologiae Universitatis Mariae
Curie-Skłodowskae (Lublini Polonorum). Ut ait hic, non esse verum feminam aranei
marem suum saepe (ut creditur) post coitum devorare – id evenire tantum, cum
femina fame maxima laboret. Insuper adesse e.gr. araneas familiae Xysticorum, quarum mares ante coitum
feminam palpando mulcendoque quasi sopiunt ac deinde, semi ita paralysatam,
filo ligant, ne tempore fututionis libidinem ista amittat et/aut (multo peius!)
amatorem devorare conetur.
Ceterum apud multa genera aranearum mos valet ut mas
feminae, quam futuere vult, donum primum apportat, quod araena aestimet,
antequam ei aut sinat secum coire (cum donum sit verbi gratia musca pinguis)
aut non sinat (culice macro donum dato; sed etiam tunc femina minime fututa donum
apud se retinet!). Ita facit e.gr. Pisaura mirabilis - huius generis
araneus muscam a se captam primum fila (sc. a se ad telam texendam producta)
circumvolvit, sicut nos dona amicis danda imponimus papyro taenia circumvoluto.
Apud nonnullas Araneidas mos quoque
valet fututricis sibi speratae "ostium occantare", id est modos
musicos efficere filos telae (quasi citharae chordas) pedibus pulsando. Agitur
hic non de fortuito, sed a maioribus tradito rhytmo, cui femina, amasione a se
probato, cantilena invitatoria respondet, dum amatoribus spretis alteram cantilenam
canit, sc. recusationis.
Qui modi musici nonnullis araneis (feminis) tamen finem
horribilem adportant. Sunt enim aliae araneae – generis Ero aut Mimetus – qui araneas
canentes libenter devorent. Illae didicerunt ita harum modos amatorios imitari,
ut femina, cantilena sibi suavissima omnino obstupefacta, ianuam amatori (ut
putat) late aperit at... videt ante se stantem hostem sui atque occisorem.
Ut diximus, multi aranei (mares) semel tantum in vita
futuunt. Ad coitum maturi saepe nulli rei praeter feminam inveniendam student,
ne quidem de esca sibi necessaria curant, ita ut fame ac defatigatione
moriantur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz