Aesculapiam (tale sibi nomen indiderat), astrologiae
peritam, quae apud nos heri cenavit, rogavi utrum esset mihi modus quidam cognoscendi
in antecessum tempus moriendi. Respondit mortem uniuscuiusque hominis (praeter
hos, qui ob infortunia sint morituri) penedere de horoscopio sui liberorum. Ita
astra tuorum filiorum filiarumque monstrent, quando iis ad vitam sustinendam porro
non tam magni momenti fueris - tunc (plus minusve) morieris. Horribile dictu
cogitatuque horribilius! Oblitus sum rogare Aesculapiam de nepotibus: nonne iis
quoque utiles essent avus aviaque?
Lesbia autem dixit, cenam hesternam coquendo, carotam,
quam in pantopolio emimus – omnino aliam esse quam in horto eductam: videtur
magis "inflata" esse, ob nimiam (ita Lesbia putat) copiam nitrogenii.
Quam differentiam dicit se carotam digitis palpando sentire.
Ego ipse similem differentiam comperi sucum parando,
primum pomis (malis) utendo in horto nostro carptis, deinde pomis in pantopolio
emptis: sucus pomorum nostrorum multo melius sapiebat, licet nostri horti mala sint
aut mala sancti Antonii ( Polonice antonówki)
aut papyracea (papierówki), genera ergo
satis plebeia, dum poma in taberna empta essent generis reginalis (reneta, nota quoque nomine 'regina
pomorum').
Questui nostrum mox aderat quoque Iacobus, venator avidissimus,
dicens se ante nonnullos dies singuli ictu sclopeti necasse aprum pondere 200
chiliogrammatum. Tanti – dixit - apri antea rarissime in silvis inveniebantur,
hodie autem saepius, propter maiorem maioremque copiam maizii ubique ab
agricolis culti, propter – ut multi credunt – coniurationem negotiationis Monsanto
(quae genetice a se mutata semina praebeat vilissimo pretio agricolis).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz