In patria mea ultimos duos tresve annos cornucopiam
habemus periodicorum de rebus gestibus tractantium. Agitur imprimis de actis
hebdomadalibus (generalibus), quae insuper semel in mense editionem specialem
lectoribus praebent ad disciplinam historicam spectantem.
Noctu sancti Silvestris (i.e. festo Novi Anni) apud
amicos conveni editorem unius horum periodicorum. Rogavi nonne nimia esset
copia eorum et quomodo de lectoribus sibi alliciendis pugnarent. Assensus est
mecum de nimio periodicorum numero. At de lectore expugnando dixit:
- Nihil tantopore lectores allicit ut themata alterius
belli mundani, praesertim res ad exercitum Germanorum pertinentes. Per varias
ergo ambages conamur ut photographema aut imaginem faciei Hitleris in involucro
(prima pagina) ponamus – tunc certi sumus lectores sescentos eo mense nobis
fore.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz