Adalbertus, diurnarius, qui et ipse montes altissimos mundi ascendit
et (saepius) de disciplina alpinistica pro ephemeridibus scribit, modo e
Nepalia revertit, ubi cacumina nonnulla Himalaiorum pervasus erat, vestigia
sequens duorum Polonorum, qui praeterito anno mortem in horum montium praeruptis
sibi inopinato invenerunt. Nudius tertius cum aliis amicis cenae aderamus, ubi
Adalbertus multa scite narrabat de Himalaiis montibus [est quoque nomen
graeco-latinum Mons Ima(v)us, sed mihi non placet], de hominibus scilicet in
montes ascendendo mortuis, de rebus technicis ad disciplinam alpinisticam
spectantibus etc. Nihil tamen dixit de re mihi maximi momenti, id est homine
niveo*, nomine Tibetanico yeti noto.
Utrum viderint eum Adalbertus aliive ascensores an non viderint. Nihilominus "aura"
cenae tam sollemnis erat, ne ausus sim de hac re rogare.
* Nescio utrum nomen 'homo niveus' ad yeti denotandum optimum sit, nam eodem nomine interdum nuncupantur
"idola" e nive a pueris structa.
Fieri potest ut sit quidam ursus, cuius incessus et statura ad hominis similitudinem accedant: et nonnulli homines rerum naturae periti asseverant certa se habere indicia quibus novum quoddam genus ursi illis in montibus latitare probetur: unde haud absurdum est exploratorem rogare an quid ipse viderit, quod ad hoc aenigma enodandum pertineat. Sed niveis ursis rarius est animal, quod hic deprehendimus: nempe Iconoclasten pudore suffusum et omni audacia privatum.
OdpowiedzUsuńFortasse ursus, fortasse simia magna, fortasse quid aliud, fortasse... nihil, foetus imaginationis. Mihi maximi momenti videtur numerus magnus hominum, qui credunt (aut saltem ita loquuntur) se "hominem" hunc vidisse. In Kazachstania, ad metropolin eorum Alma Ata, cum septem aut octo rusticis locutus sum, qui omnes dixerunt se plus quam semel "eum" vidisse.
OdpowiedzUsuń