Studiis etymologicis incumbentes sciunt dollarium,
monetam illam praeclaram Civitatum Unitarum Americae – quae symbolo $, ignotae magna
ex parte originis, utitur – nomen suum traxisse a thalaro, nummo argenteo, qui
in variis terris Europaeis (imprimis Germanicis) spatio saeculorum XVI-XIX
valebat. Valde aestimatus thalarus erat etiam in aliis terris alias sui monetas
utentibus, nam credebatur difficillime adulterari et iustam semper portionem
argenti continere. Ob hanc famam fuerant thalari saepe quasi nummus communis in
negotiis inter negotiatores variarum nationum, sicut e.gr. thalari Mariae
Theresiae, imperatricis Austriacae, quibus in fine XVIII saeculi commercia
efficiebantur in Proximo Oriente.
Quibus thalaris nomen dedit nummus ab anno Domini 1519 cusus
in urbe Bohemica (in Montibus Metalliferis – Bohemice Rudavy, Theodisce Erzgebirge
- sita), quae hodie Jáchymov, tunc nomine Germanico Joachimsthal (Vallis
Ioachimi) nota erat; unde nomen nummo Joachimsthaler
(thalarus Ioachimvallensis), quod vulgo brevius pronuntiari coepit, usu solum
ultimae vocabuli partis (thaler).
Americani autem nomen thalari (in dollarium mutatum) anno
1785 adoptaverunt etiam ob hanc rem, quod origine non-Britannica fuerit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz