Nam apud matrem denuo habito, ab uxore relegatus propter morbum alcoholismi.
Prima nocte necavi bestiolam unam, altera... novem, inter quas una crurem meum ascendere conaretur. Tertia nocte canis ad me revertit - nam primum uxor eam tenere voluit, postea, ut businesswoman, animadvertit se tempus ad canem curandam non habere. Mihi autem temporis adesse ut Matuzalemi. Fortasse praesentia canis effecit, ut blattae domum magna e parte relinquerent; sed nihilominus 3-4 cotidie neco (imprimis digitis, iam non perhorresco hoc contactu directo).
Conor quoque cum spongiolis (Angllice 'ear plugs') dormire, nam timeo ne nidum sibi in aure meo instituant. Hoc accidit olim amicae meae (amicae, non fututrici); dixit id fuisse molestistissimam experientiam eius totius vitae.
Ceterum, conor has bestias intellegere - vivere volunt, ut nos omnes. At dicuntur a nonnnullis nobis intelligentiores esse.
Nulla elementa chimica contra eos diu valent - post tempus quoddam modum inveniunt cum veneno in pace vivendi.
Ita de blattis domus matris mei. Ignoscite diuturnum silentium - tempus non erat mihi facile.
Valete quam optime, lectores! Si fieri possit, sine blattis.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz