Cui, licet nemo originem locutionis monstraverit, nonnulli ad rem responderunt, tangentes imprimis quaestionem *sexisticam*, utrum HOMO an VIR potius contra ventum mingeret. De hac re urbanissime Victorius Ciarrocchi Italus Pisaurensis:
Verba Amstelodamensis inscriptionis a te, Gisela, relatae, vere
sunt haec: "Homo sapiens non urinat in ventum".
Qua de sententia fortasse adnotari potest: A) Vocabulum, quod
est 'Homo', generatim spectat ad viros et feminas.
B) Sed quoniam ob differentias anatomicas mingendi functio non
eodem modo evenit in viris et in feminis, rectius
fuit scribere: "Vir [eqs]". C) Fieri potest ut errem,
sed adiectivum, quod est 'sapiens', inopportunum videtur esse;
scilicet melius: 'prudens'. D) Etsi adnumerandus non sum
iis Latinitatis cultoribus putantibus solam linguam Latinam
'auream' colendam esse, tamen bonum verbum temporale, quo
vesicae evacuatio significatur, est 'mingere'; minus
bonum 'urinare'. Breviter: neque Latine neque anatomice omnino
rectam putaverim eam inscriptionem; est opinio
personalis, videlicet. Ego e memoria (sine fonte) attuli dictionem:
Vir prudens non mingit in ventum
quod tamen mea creatio involuntaria - e quadam dictione Polona (Człek przezorny nie szcza pod wiatr?) - aeque fieri potest. Addidi quoque observationem *sexisticam*: “Vir” scripsi, nam mulieres aliter mingunt, vix “in ventum” nominari possit, simul tamen asseverans: Ego, vir, sedens iam 20 annos mingo, ne sella pertusa maculetur.
Tunc autem Thomas Coloniensis Ihnken adtulit incredibilem cogitatu animadversionem Herodoti:
Quod attinet ad hanc
novam quaestionem -utrum aliter ac viri mingant mulieres-, non neglegendum est
testimonium Herodoti, veracissimi illius historiographi Graeci,
qui refert de Aegyptiis haec: οὐρέουσι αἱ μὲν γυναῖκες
ὀρθαί, οἱ δὲ ἄνδρες κατήμενοι. (Mingunt mulieres stantes, viri sedentes)
(2,35) Victorius porro monstravit librum maxime ad has res studendas fortasse idoneum:
Fortasse etiamnunc
utilis est (quantum olim in librorum existimatione quadam legerim!),
ad eas res melius
cognoscendas, liber ferme inscriptus ita: 'De rebus apud omnes gentes
excrementitiis'
(Anglice: 'Scatologic rites of all nations'), quem scripsit Ioannes Gregorius
Bourke (1846-1896), vir Philadelphiensis.Originem dicti utrum Pythagoram fuerit, rogat Beatus Helvetius Salodurensis:
Lego apud Picum Mirandolanum Pythagoram illum dixisse cavendum esse, ne aut adversus solem emingamus aut inter sacrificandum ungues resecemus. Estne illud Pythagorae iocus sacer velut multa alia praecepta ad mysteria Pythagorea pertinentia? An est praeceptum quoddam, cuius sensus me praeterit? Estne cur arcum pluvium efficiat qui adversus solem vesicam suam levet? Quod quidem quid Pythagorae refert?
Porro de Herodoti loco de mulieribus Aegyptiacis Ioannes Oleastrensis (Juan Garcia Gutierrez):
Apud Herodotum ut hic videtur
constare, mulieres Aegyptiae mingere solebant stantes, viri autem sedentes.
Quod quidem creditu difficile est, ob naturalem utriusque (sc. viri et feminae)
conformationem. Veri similius videtur e contra accidere solitum esse, sc. viros
stare, feminas vero sedere. Herodoti auctoritatem minuere nullo modo velim,
nisi quod quaedam historiolae mihi parvo aut potius nullo creditu dignae
videantur. Talis est haec de foeminarum Aegyptiarum mingitione.
Insuper Eduardus Minnesotianus attulit anthologiam locorum ad actum mingendi spectantium necnon nuntium de mulieribus US-Americanis hodie more virorum meientibus:
Quaedam gnomes (dicta insignia) de mingendo:
Antiquo more mingens pēdit absque pudore. [Schola
Salernitensis] Dum fugans canis mingit, fugiens lupus evasit.
Dum socius mingit, minge aut mingere finge.
Puer, sacer est locus; extra mingito. Pueri, sacer est
locus; extra meite.
Mingere cum bumbis, Res saluberrima est lumbis. Mingere
cum bumbis est bonum lumbis. [bumbus, bumbum idem valet ac peditum] Hospes, ad
hunc tumulum ne meias. Pueri, sacer est locus; extra meite [mingite].
Si non aegrotat, bene mingit qui bene potat.
Satis iucundum mihi est illud Herodoti de mulieribus
pluviam auream aspergentibus. His diebus in C. F. A. saltem sunt mulieres quae
FUD* adhibent aut in montibus aut in latrinis virorum:
* fistula urinalis dominabus (Anglice femininus urinalis
dolus, ductus)