Pollicitus sum ante nonnullos dies novas fabellas de signis supranaturalibus in regione mea factis lectoribus praebere. Ecce heri visitavi ecclesiam oppidi Osieck (siti circiter 35 chiliometris a Varsovia; in veteribus actis Latinis nomen oppidi: Civitas Osiecensis) atque petram spectavi prope ecclesiam statem, ubi - secundum memoriam incolarum - servatur vestigium unguis diaboli:
Fabula localis fert diabolo licitum esse ecclesiam Luciferi in hoc loco struere, una tamen condicione: ut strueret eam totam (usque lapidem ultimam) spatio unius noctis. Coepit ergo diabolus terram lapidosam fodere in saltu proximo, unde permultas lapides volatu (erat enim diabolus alatus) in locum speratae ecclesiae transportavit - in loco fosionis autem ob abductionem petrarum vallis facta est, cui usque hodie nomen Fossa Diabolica, vulgo Czarci Dół. Cum autem iam ad diluculum ultimam petram per aera transportavit, lux subito facta est, gallus cecinit at perterritus diabolus lapidem pedibus captam in terram demisit - unguis vestigium clare in superficie lapidis videtur.
Ob condicionem fractam ecclesiam - iam fere in finem structam - non Lucifero sed apostolis Andreae et Bartholomaeo dicatam esse.
In Fossa autem Diabolica noctu etiam hodie audiatur lamentatio diaboli, querentis ob sui laborem male finitum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz