Putares Unionem Europaeam (UE) coetum praesertim infidelium (atheistarum) esse in sinistram partem ideologicam inclinantium. Arsene Heitz (1908-1989) tamen, pictor Francogallus atque inventor vexilli UE monstrantis duodecim stellas in coelo caeruleo circulum facientes, fassus est se inspiratum fuisse Nomismate Immaculatae Conceptionis BVM, quod signum in revelatione divina (ut asseverabat) vidit Gallica sancta Catharina Laboure. Alteram fontem inspirationis Heitzianae fuisse Apocalypticam "mulier(em) amicta(m) sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim".
Duodecim stellae effigies Consilii Europaei factae sunt anno 1955. AD 1983 hoc signum ut suum adoptavit Parlamentum Europaeum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz