wtorek, 16 października 2018

Poetria de libro facierum

De libro facierum III
Saltate larvae, ludite scurrulae,
quemquem iuvabit fallere imaginem:
concurrite ad saltationem
perpetuam, abdite vanitatem!
Quidnam est poetae cum petulantia?
Cordi est poetae nil nisi veritas:
seu mortis inducet periclum
seu referet necopinum amorem.
Ergo politam deice parmulam:
larvam fabrilem detrahe vultui,
ut splendeas humanitate
ingenua facieque aperta.
(Anna Elissa Radke)

Brak komentarzy:

Publikowanie komentarza