wtorek, 16 października 2018

Quidquid agis/agas...

Nicolaus Gross in novissima (188.) Epistula Leonina:

QUIDQUID AGIS PRUDENTER AGAS ET RESPICE FINEM
GESTA ROMANORUM Cap.103 (95)
in: ed. Berolini 1872 Hermann Oesterley, p.431, lin.32sq.
N.B.: Ibidem legitur agas, non agis.
Haec sententia, quae invenitur in Gestorum Romanorum opere mediaevali, derivatur ab apologo Aesopi 78, qui spectat ad Duas Ranas. Porro in Dictis Aureis Pseudo-Pythagoreis inveniuntur verba haec: Βουλεύου δὲ πρὸ ἔργου, ὅπως μὴ μῶρα πέληται, i.e. Delibera ante factum, ne quid stulti fiat.

De omnibus rebus cum consensu et providencia semper agendis
GESTA ROMANORUM Cap.103 (95)
in: ed. Hermann Oesterley, Berolini 1872, p.431-434
https://archive.org/details/gestaromanorum00oestgoog/page/n444
Domicianus regnavit, prudens valde et per omnia justus, quoniam
nulli parcebat, quin per viam justicie transiret. Accidit semel, dum in
mensa sederet, venit quidam mercator et ad januam pulsavit; janitor
vero portam aperuit et, quid ei placeret, quesivit. At ille: Mercator
sum, aliqua habeo ad vendendum utilia pro persona imperatoris.
Janitor hoc audiens eum introduxit; ille vero imperatorem satis
humiliter salutavit. Ait ei imperator: Carissime, quale mercatorium ad
vendendum habes? Et ille: Domine, tres sapiencias. Qui ait: Et
quomodo michi dabis quamlibet sapienciam? Et ille: Pro mille
florenis. Ait rex: Et si sapienciae tue michi non prosunt, pecuniam
meam perdo. Ait mercator: Domine, si sapiencie mee in vobis locum
non optinent, pecuniam reddam. Ait imperator: Optime dicis, dic
modo michi sapiencias, quas michi vendere velis. Et ille: Domine,
prima sapiencia est ista: Quicquid agas, prudenter agas, et respice
finem. Secunda est ista: Numquam viam publicam dimittas propter
semitam. Tercia sapiencia est ista: Numquam hospicium ad
manendum de nocte in domo alicujus accipias, ubi dominus domus est
senex et uxor junvencula. Hec tria custodias, et bene tibi erit. Rex
dedit ei pro qualibet sapiencia mille florenos; et primam sapienciam,
scilicet: Quicquid agas etc., fecit scribi in aula, in camera et in
omnibus locis, in quibus ambulare [82 b] solebat, et in mappis, in
quibus comedebat.

1 komentarz:

  1. Harrah's Cherokee Casino Resort - Mapyro
    Information 강릉 출장샵 and Reviews about Harrah's 안성 출장마사지 Cherokee Casino Resort, including 영천 출장안마 Hotel and Casino Directory, 출장샵 Address, Phone number, Reviews, Games, 보령 출장샵 Games,

    OdpowiedzUsuń