Sumus in Africa Meridionali AD 1995, tempus est ludorum
mundi pedifolii. Multa nocte ducem manus Austroafricanae harpasti (=follis
ovalis, Anglice rugby), François
Pienaar, amatrix eius rogat ut coeant, sicut solebant facere antea unaquoque nocte.
Pienaar nolit, nam a sui exercitatore prohibitus est (sicut omnes lusores
Austroafricani), quin spatio 24 horarum ante certamen futueret, nam post coitum
athletae multo peius ludant. At certamen est ei participandum cras, abhinc post
quindecim horas... Sed puella rogat, orat, obsecrat et Pienaar concedit: una
Venerem colunt et postero die manus Austroafricana... vincit. Sequentibus
noctibus Pienaar continuo cum amatrice rem habet, sed nihilominus manus eius
superat aemulatores in quinque novis certaminibus. Fortasse ergo prohibitio
couendi non iuste ab exercitatore exigebatur...
De hac re – utrum scilicet coitus ante certamen athletis
noceat, nulli sit momenti an fortasse prosit – disputasse dicitur iam Plato
(sed in quo opere, ignoro) et hodie multi exercitatores ex athletis exigunt, ne
coitu utantur nocte ante certamen. Sed investigationes medicinales monstrant coitum
non exhaurire vires magnopere: et vir et femina tempore unius fututionis amittunt
200-300 calorias, item plus minusve ut tempore ambulationis spatio dimidiae horae.
His effectibus nisi, nonnulli athletae non solum non evitant coitum, sed conantur
quam saepissime eo uti. Ronda Rousey exempli gratia, Americana pugnatrix
judoca, fatetur se ante omnem pugnam coitum quaerere.
Prohibitores tamen coeundi fortasse recte athletas monent,
sed non ob timorem calorias amittendi. Agitur de ipso quaesitione stupri –
omnes fere athletae solitarii (sine scilicet uxoribus/maritis sive
amatricibus/amatoribus eos/eas per loca certaminum sequentibus)
fututrices/fututores sibi quaerunt in cauponis nocturnis et similibus locis.
Ubi plerumque multum alcoholis bibitur ac nicotiana fumantur. Quae ambae res
sine dubio valetudini athletarum nocent.
De supradictis rebus
legi in commentario Alexandrae Sobczak, diurnariae ephemeridis Polonae
"Gazeta wyborcza", cui inscriptio est "Libido in
certaminibus".
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz