Ad Aquas Salinas (vulgo Solec-Zdrój) cum Lesbia venimus, una cum filio Lesbiae, Gaspare (15
annos nato), et Alexandro, filio meo (19 a.n.). Balneatione duarum horarum ibi
fructi sumus, postea per totum diem optime nos sentiebamus.
In via autem ecclesiam in vico Łopuszno visitavi, ubi
conspexi mensam ligneam, in quattuor sui angulis calvariis humanis
"ornatam".
Diu disputabamus cum Lesbia de aquis medicinalibus,
quibus regio nostra Masoviensis pro dolor non scatet. Illa dixit se putare
Hungaros, apud quos permultae sunt loci cum aquis salubribus, quaesivisse atque
invenisse apud se tot aquas quia... aditum in mare non habent. Nam si haberent,
tempus in oris maritimis libentius tererent. Eadem – eius sententia – ratio valet
ad Hungarorum vicinos Slovacos necnon Bohemos (ubi praeclarae Aquae Carolinae,
Germanice Karlsbad, Bohemice Karlovy Vary).
Ceterum acutum dictum Aquis Salinis audivi. Disputabatur
utrum exstet vita post mortem an non. Quisdam collocutor respondit
probabilitatem vitam post mortem exstare esse quinquaginta centesimarum (50%).
- Cur ita? – exclamavimus una, tam accurata computatione
commoti.
- Nam – respondit collocutor – aut vita post mortem
adest, aut deest, tertium non datur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz