Tantopere adamasset rex
Anglorum Eduardus VII (1841-1910) venationem, ut in sua praeda rusticana ac
venatoria Sandringham (comitatūs Norfolciensis) anno 1901 decrevit omnium in
his aedibus (circiter 180) horologiorum manus dimidiam horae parte ante horam
Grenovicianam (Greenwich) cursituras,
ut scilicet diutius lux diurna in caelo maneret (quod maximi momenti
venatoribus erat, praesertim hiemalibus diebus). Hic mos valebat - postea
quoque in Castello Vindesorensi (Windsor)
necnon Balmoralensi - usque annum 1936, nam novus rex Eduardus VIII magis quam
venationem rem amatoriam curabat (ut patet ex facto quod dignitatem regalem
deposuit ut cum uxore familiae regali ingrata, Wallis Simpson, una viveret),
neque placuit ei horologia horam incorrectam monstrare*.
Constat quouqe iussu Eduardi VII (aut fortasse uxoris sui, reginae
Alexandrae) anno 1908, tempore Olympiae Londinensis, cursum Marathoniensem 385
yardis solito longiorem factum esse ut initium cursurae spectarent e fenestris
Castelli Vindesorensis principissa Maria cum liberis.
* Inter ambos Eduardos, annos scilicet 1910-36, regnabat
Georgius V, qui semihoram insolitam Sandringhamensem a patre inheritam piissime
observabat.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz