Secundum Officium
Statisticum Polonorum 18,2% ruricolarum et 4,7% horum, qui in urbibus habitant,
nullum balneum/latrinam domi habere.
Hactenus statistica,
cetera de memoria narrabo. Maxima pars ruricolarum balneo in aede sua carentium
utuntur, ut puto, latrinis externalibus, saepissime in forma structurae ligeae,
quae vulgo nominatur sławojka, a nomine
Felitiani (Felicjan) Sławoj-Składkowski,
ministri rerum internarum annos 1926-29 (postea, annos 1936-39, minister
primarius regiminis erat), qui valde agricolas adhortatus est, ut tales
latrinas ligneas struerentur, nam tunc permulti nullum locum ad cacandum
habebant prater... stabulum. (Ego semel solum, AD 1986, domum rusticam
visitavi, ubi in stabulo, una cum equis vaccisque cacabatur, in parte Poloniae montana,
quae est imprimis ab Ucrainis inhabitata.) Hodie multi adhortationes Sławojanas
irrident, tunc tamen fuerant hae re vera "progressus civilisationalis".
Ceterum latrinae
externales e ligno structae valde idoenae sunt prater hiemem, cum gelum nates
mordeat. Avia mea patrua, anno 1987 mortua, totius vitae spatio solum tali
latrina utebatur, corpus autem lavabat in eluacro cum epitonio aquatico, quo
culina domi eius instructa erat.
Ubi autem 4,7%
urbicolarum cacent meiantve, ubi corpus lavent, prorsus nescio. In
latrinis/balneisque publicis fortasse.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz