Scimus veteres Graecos Romanosque sperare se tonitrua abigere
posse poppysmatis ("fulgetras poppysmis adorare consensus gentium est"
– scripsit maior Pliniorum). Postea, saeculo XVIII, Beniaminus Franklin alexiceraunon
sive apagogum fulminis invenit. Adhuc tamen saepe in silvis aut montibus
itinerantes nulla huius modi protectione uti possimus. Tunc suadet Ursus (Bear) Grylls manere, tempore scilicet tempestatis
tonitruosae, in loco quam humillimo, fugere autem loca aperta, arbores
solitarias necnon rupes prominentiores. Si fieri potest, debeas se humi recumbere
in aliquo loco sicco, procul a rebus metallicis; bene quoque sit si horologium
atque ulla ornameta metallica corpori deponas.
Dicit quoque Ursus noster intrepidus seipsum tempore
quadam tempestatis fulminosae corpus movere propius viro, qui narrabat se olim
e caelo tactum fuisse. Credebat enim Grylls probabilitatem statisticam minimam
esse eum (=hominem olim iam confulminatum) denuo a Iove pulsum iri.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz