Modo in cinematographo vidi pelliculam biographicam
"Dei", tractantem de vita professoris medicinae Sbignei (Zbigniew) Religa (1938-2009), qui primus
in Polonia coepit (a. 1985) corda hominibus transplantare, contra vim
permultorum tunc cardiochirurgiae peritorum. Quem hominem licet ipse numquam
cognovissem, domui eius bis aut ter adfui, nam amicitia iunctus eram cum filia
professoris, Margarita (Gosia)
Religa, quacum tunc litteris Sinicis studebam (hodie est ipsa directrix
cathedrae sinologicae Universitatis Varsoviensis).
Occasione pelliculi multi diurnarii de professore Religa
in actis diurnis modo scipserunt, commemorantes etiam audaciam coram ipsius
morti, cum enim in fine vitae contra carcinoma pulmonare pugnaret, publice in
percontationibus diurnariis dicebat plus minusve talia:
- Bene, mox moriar, sed quid tunc? Nonne omnes morituri
sumus?
Ut notum est, in nosocomio professoris Religa ab anno
1985 super septingenta corda hominibus variis morbis cardiacis laborantibus implantata
sunt (extracta imprimis e cadaveribus victimarum infortuniorum viariorum).
In pellicula monstrata est quoque operatio chirurgica,
qua professor Religa homini quodam cor novum exspectantem, videns vetus cor
patientis mox moriturum, cor... suinum transplantavit, quod, ut sperabat, sustentaret
aegrotum spatio nonnullorum dierum. Pro dolor, homo hic tunc mortuus est, nullis
datoribus cordis cito inventis. Quam rem professor Religa et collaboratores sui
tunc coram prosecutore publico hanc rem investigante celaverunt.
Unus diurnariorum his diebus de professore Religa
scribentium nuntiavit autem rem vero incredibilem. Ex indagatione enim horum
super septingentorum hominum novis cordibus instructorum (quorum maxima pars
viri sunt mediae aetatis, fortasse quia viri saepius morbis cardiacis laborent
quam mulieres) patet multos eorum tempore quodam post chirurgiam divortionem
cum uxore petivisse ac novam, iuveniores sibi coniugem invenisse. Optime ergo
funguntur corda nova a professore (et hodie a discipulis eius) aegrotis implantata!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz