Patmi in insula Sporadum, ubi ante duos menses navi
velifera cum amicis navigabam, rem horribilem passus sum. Spelunca Iohannis
Theologi necnon monasterio eius nominis conspectis, birotam motralem (Anglice motor bike) mihi conduxi, qua vehebar in
montem quendam in septentrinali insulae parte, mulierem meam Catharinam in
sella altera (i.e. post tergum meum) ponens.
In quodam vico titulum cauponae conspeximus et fame
laborantes nos ibi pransuros decrevimus. Cibo autem sumpto in latrinam veni,
ubi... horror, quem semper timueram, tandem in vita mea evenit: claustrum
vetustum - cum, cacatione perfecta, ianuam aperire conarer - subito defunctum
est (sonum audivi mechanismi metallicei fracti). Captivus ergo latrinae factus
sum! Auxilium magna voce petere coepi, sed nemo me audivit. Certe scivi aliquem
citius aut potius illuc adventurum, pessimo in casu Catharinam, sed illa scit
mihi saepe diu in latrina manere placere. Per fenestram prospexi atque
abhorrui: ante me abyssum decem metris altum!
Tunc caupo casu in latrinam venit, fortasse mincturus,
ec, claustro manu forti a se fracto, me captivitate liberavit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz