sobota, 29 kwietnia 2017

Pueros docebo (correctio)

Asterix, -igis. Ergo fabellae Asterigianae.
Ita saltem secundum translatorem Latinum, dominum Rubri-Castellanum (Karl-Heinz Graf von Rothenburg).

Reliquiae itinerantes

Semper mirabar apud Christianos orthodoxos reliquia sacra "itinerari" - ante nonnullos abhinc annos, cum per vias atque invia orientialis partis Poloniae autoraeda vehebar, ter (sic!) incidi in "manum tepidam" sanctae Mariae Magdalenae, quae, assula arboris Crucis comitata [quibus ambobus "domum" esse monasterium Simonopetrinum montis Athonis], itinera faciebat inter varias ecclesias orthodoxas terrae meae. Ut tunc didici, manus laeva Mariae Magdalenae mirabiliter cum carne relicta temperaturam servare creditur carnis vivae, id est 36,6 graduum Celsianorum.
Nos autem, catholici, ipsi peregrinationes facere debemus ad loca sancta, ubi relictae corporis partes sanctorum servari creduntur. Ut ex. gr. sanctus Andreas Bobola AD 1657 a Cosaccis caesus, cuius corpus usque hodie putredine intactum manet in sanctuario Varsoviensi.
Nunc modo aliquo in loco legi, quam magna instrumenta "politica" reliquiae itinerantes orthodoxorum essent: Cum anno 2011 e Graeco monasterio montis Athonis in Russiam adportata est "zona Beatae Virginis Mariae", primis 39 diebus eam conspexerunt 3,1 miliones fidelium, quorum una milio in ipsa Muscovia.  

Pueros docebo

Primum in vita mea lingua Latina est mihi pueris docenda, licet nulla mihi auctoritas sit docendi (ne opus quidem magistrale complevi). Discipuli mei erunt pueri 7, 8 et 10 annos nati - matres eorum (duae, nam 7 et 10 a. n. sunt fratres) poposcerunt, ut filios docerem, videntes eos maxime incubuisse fabellis Asteridianis [Asterix, -idis?].
Conabor, puto, his fabellis nubeculatis - i.e. versione eorum Latina - in schola mea uti. Insuper "Sermonibus" Orbergianis necnon primis lectionibus enchiridii Clementis Desessard ("Lingua Latina sine molestia").
Non primum est mihi linguam docere, quam minime scio - iam adulescens sermonem Anglicum pro pecunia docebam ad collegas me minores natu.  

środa, 26 kwietnia 2017

Plantas dolorem sentire?

Ita saltem putant studiosi Missouriani (Universitatis Studiorum US-Civitatis Missouri); invenerunt enim plantas scire se ex. gr. ab insectis edi (consumi), neque hoc facto gaudere, nam se contra sui comedonem protegere conentur.
Agitur de planta nomine Linnaeano Arabidopsis, quae cognata est brassicae, sinapi necnon aliis membris familiae Brassicacearum - illa saepissime a studiosis in experimentis adhibetur, nam prima plantarum fuit, cuius genoma biologi didicerunt.
Experimentis ita Missouriani invenerunt arabidopsen respondere ad sonos quos uruca producit folia eius (=arabidopsis) comedendo, nam inter biologos creditur plantas aliquando sonos audire posse.
Repertum est, sonis urucae "auditis" arabidopsis producit toxica olea sinapinea, quibus folia sui minime sapida urucis fiunt.
Aliis autem sonis "auditis" arabidopsis (facies Arabica?) similes sonos non producit.
Cavete ergo, vegetariani - vos quoque dolorem afficitis!  


niedziela, 23 kwietnia 2017

Quies in Urbe (2)

Optime ad usum meum respondit Andreas Przemyslensis alicui gregali GLL, qui morem birotandi per vias Urbis (=Romae) laudat. Responsum est generale pedestrum (ergo et mei) cyclistis:
Quam pulchre et dilecte per Urbem birota vehere. Sine rumore a te facto atque aere venenato veneniferoque. Egomet cotidie autem pedibus ad negotium faciendum eo. Latitudo viae quinque chilom[etrorum]... Cotidie decem [ergo] chilometra pedibus eo. Pedibus eundo delector saepiusque mihi utilius est autoreda. Eundo me orationem habeo Deo dedicatam. Itaque eundo oro orando eo.

Quies in Urbe

Ubi gentium quietem inveniam in Urbe mea?! Ubique cursus hominum, autoraedarum, birotistarum - hi omnium pessimi, nam et viis autocineticis et pavimentis pedestribus datis utuntur, cavere ergo continuo debeo, praesertim cum cane stipatus ambulem. Olim oliorum quietem in... coemeteriis quaerebam - solebam ibi scamno sedens librum legere. Nunc autem cum cane coemeteria, sicut ecclesias, intrare nequeo.
Deo gratia, adsunt nonnullae cauponae caffeariae, ubi licet mihi cum cane & libro (& computatro) manere.
Ceterum Sole nimis splendente laboro, umbram ergo peto, aut arborum, aut, saepius, caeliscalpiorum.

Nuntius araneus

Ut nuntiat gregalibus GLL Eduardus Minnesotianus, Latine reddendo nuntium Caroli Shepherd:
Biologi apud Universtitatem Helveticam Basilēae in ephemeride c.t.
_Scientia rerum naturae_ scribentes mense Martio aestimaverunt omnes araneas orbis terrarum quotannis circiter 400 billiones* chiliogrammatum comedere praedarum, tantundem fere pondo quantum omnes homines planetae carnes, volatilia, et pisces consumunt."
*Annotatio interpretis: nescio utrum haec pondera sint integra animantium viventium an solummodo partium ad vescendum aptarum. E. g. araneae enzyma peptica in corpora praedarum iniectare solent quae intima tantum neque exoskeletum liquefacere valent.

czwartek, 20 kwietnia 2017

Apud tonstricem

Ter quaterve per annum tonstricem adibo viae Subsignanorum (vulgo Podchorążych). Heri tonstrix me iam portam intrantem salutavit verbis:
- Iam scisne?
- Quid?
- Tertium bellum inchoatur!
- Ubi gentium?
- In Corea Septenrtionali.
- Kimus vero ruchetam misit?
- Minime. Sed Trumpanus dixit se scire quomodo Kimum necaret.
- Et...
- Et tunc protectrix Kimiana, Sinae aut Russia, Americam mordebit. Tunc bellum horribile per totum planetam ardebit. Incipiet hoc etiam anno.
- Unde scis?
- Nostradamus dixit. Et illi.
"Nostradamus et illi", ut tonsurae tempore didici, dixerunt quoque Poloniam - Deo gratia - ut sola terra in mundo fere intactam fore. Fere, nam illuvies permagna aggressura est vicinam Germaniam.
- Rebus ita stantibus - docet tonstrix mea - fieri non potest, ut paululum saltem et nos illuvie tacti non simus. Sed relativiter parvo dolore laborabimus.

wtorek, 18 kwietnia 2017

Spina non bene progressui aptata

Psychiater meus docet spinam dorsi (columnam vertebralem) nondum adaptatam esse ad progressum evolutionalem, quo progressu factum esse ut homo rectus stet ambuletve. Ob staturam rectam difficultatibus non tantum osseis laboramus, sed quoque ex.gr. doloribus musculorum pedum, nam hi musculi iunctionibus nervosis cum variis columnae vertebralis partibus iunguntur. Ceterum, effectum huius staturae esse abortus, animalibus fere ignoti, nam fetus in corpore mulieris formatur "modo veteri", id est ad staturam quadrupedalem proprio.
Certe, pretium horum dolorum esse usum manuum, quibus animalia, praeter fortasse simias, aequa cum facilitate uti nesciant. Psychiater meus docet ceterum pessime homini esse sedere: melius iam ambulare aut iacere.
Bene mihi est habere psychiatram, qui primum medicus "simplex" (anaesthesiologus) fuerat.

sobota, 15 kwietnia 2017

Crescit eundo

Hodie omnes ex interreti nuntios piscuntur. Antea acta diurna legimus, diurnarii autem imprimis nuntiolis utebantur magnarum agenturarum ut Reuters, AFP, AP, DPA, TASS.
Non semper tamen ita. Anno 1830, ut legimus in diario huius temporis redactoris principalis epehemeridis "Kurier warszawski" ("Cursor Varsoviensis"), diurnarii munus coepit mane cum... ambulatione per vias foraque urbis (id est et Polonae, et Iudaeae Varsoviae partium), ubi rumores maxime currerent. Deinde officinam editorialem in via Wierzbowa (Salicea) 9 repetebant ac scribebant omnia quae modo audiverant.

piątek, 14 kwietnia 2017

Ars moriendi Czartoryskiana

Die 4 Aprilis AD 1782 Varsoviae in palatio sui mortuus est princeps Augustus Alexander Czartoryski, conditor granditatis huius gentis Lituano-Rutheno-Polonae. Dicitur eo die tempore pomeridiano chartulis (genere whist) ludere cum episcopo-nuntio papali ad regem Polonorum misso. Uno temporis momento principem dixisse ad episcopum:
- Ignoscat mihi Excellentia Vestra, sed ludum usque finem perducere nequibo, nam morior.
Atque his dictis, mortuus est.
Obstupefactus nuntius papalis signum crucis fecit manu chartulas adhuc tenente.

czwartek, 13 kwietnia 2017

Duae amatrices? Nefas!

Nuper historiam audivi ex amica (non Johanna, sed alia, nominis iam immemor sum) de viro quodam Varsaviensi marito, qui praeter uxorem amatricem habebat. Ita per nonnullos annos, sine magna familiae conturbatione - uxor suspicabatur "rem", sed nil officialiter sciebat. Deinde, uno die amatrix invenit virum illum alteram amatricem clam tenere (utroque, et viro sc. et tertiae mulieri, munus erat in eadem argentaria; ceterum, alterae amatrici et alter maritus et pueri aderant). Tunc, prima amatrix maxime irata... uxorem viri appropinquit, omnia ei et de se, et de altera amatrice narravit.
Ambae mulieres se opprobrium vindicaturas decreverunt, cogitantes fortasse: unam amatricem viro habere decet, duas - minime! Ambae ad directores argentariae venerunt, dicentes iis habere duos operarios, qui minime mores patrios honorant. Dixerunt quoque se omnes huius argentariae clientes rei certiores facturas. Directores, ob timorem malae sui in terra catholica famae, et virum et alteram eius amatricem munere privaverunt.
Cavete ergo, nimis libidinosi!

wtorek, 11 kwietnia 2017

Obsessiones matutinae pomeridianaeque

Interdum sentio omnes circum me mulieres volunt mecum "rem" habere. Ita ex. gr. nuper unoquoque die Martis mane, cum laophoro lineae 131 vectus stationem ferriviariam peto, ut amicam meam novam in suburbio habitantem visitem. Tunc omnes laophoro vehentes feminae videntur mihi in me oculos desiderio plenos infigere. Fortasse in meis oculis vident cupiditatem Veneream atque ab hac, quasi foenum ab igne, accenduntur? Aut fortasse lapsu oculorum laboro.
Cum Johanna convenimus semi-clam, mane, cum pueri eius - duos habet filios - in scholis Varsoviae maneant. Sumus ambo fere senescentes - ego 50, illa 46 a.n. - at in abdito latere debemus ut iuvenes.
Ceterum, Deo preces ago quod nunc, post tot annos, cum muliere "dormio", cuius formam corporalem spectare pura voluptas mihi est. Praeteritorum enim annorum amicas malui in vestibus conspicere, hanc - nudam horis longis intueor ac non satis mihi est.
Latine nescit ac factioni politicae mihi adversae favet, sed quid? Per-pul-chra est! Amo, cum Varsoviam tempore pomeridiano tramine, deinde domum laophoro 131 repeto, digitos meos olfacere voluptatem nostram redolentes.

piątek, 7 kwietnia 2017

Larvae vici Iudaeorum

Heri acroasi adfui dominae Marthae, quae cyberdiarium tenet ad "larvas Varsovienses" (http://duchywarszawy.pl/) spectans, sed scribit re vera non tantum de larvis quantum de genio huius aut alii urbis nostrae loci. In acroasi autem narravit de catacumbis, cloacis et cuniculis variis subterraneis civibus fere omnibus ignotis - quos tamen "mandrae" iuvenum contra legem atque interdum in periculo mortis penetrare conantur.
Ego autem, acroasi finita, rogavi dominam Matham, utrum ipsa, cum secundum aut contra legem loca subterranea penetrasset, umquam phantasmata quaedam in cuniculis Varsoviensibus viderit. Respondit seipsam numquam, collegas suas autem interdum manes etc. in talibus locis se conspexisse dicere. Maxime abundet phantasmatis vicus olim Iudaeorum (ghetto), hodie pars urbis nomine Muranów nota - anno 1943, post insurrectionem Iudaeorum, a Germanis omnino deleta. Post bellum mundanum multae domus denuo in hoc vico structae sunt super parietinas aedium veterum, horum cellariis interdum omnino intactis, qua re fit, ut Muranów hodierna 1,5-2,5 metris altius posita est quam regio urbis sibi circumdata. Difficillime ibi est aditum in cuniculos veteres invenire, sed si iam inveneris, larvas fortasse Iudaeorum videbis. Ita saltem iuvenes narrant ruinas penetrantes.    

czwartek, 6 kwietnia 2017

Iuxta mare ambulantes

Quattuor homines nosco, qui iuxta totum litus Polonicum Maris Baltici - longitudine 439 chiliometrorum - pedibus, saepe nudis, per harenam ambulaverunt.
Duo sunt par (uxor et maritus) propinquorum meorum - hi geologi sunt academici urbis Gedaniae, ergo munus obtinuerunt structuram subterraneam litoris Baltici investigandi. Dicunt se spatio nonnullorum annorum hoc modo - terram scilicet ad altitudinem nonnullorum metrorum hic et illic terebrantes - totam longitudinem litoris terrae nostrae emensos esse (portubus similibusque locis exceptis). Scio eos autoraeda usos esse, qua instrumenta terebrandi necnon 1-2 operarii vecti erant, sed dicunt nihilominus se semper quoque ambulationes longas fecisse.
Tertius peregrinator litoralis erat con-discipulus meus ex lycaeo. Qui paululum mente captus erat ac tempus quoddam in asylo delirantium (phrenocomio) trivit. Hic mihi postea dixit iter iuxtamarinum optime ei evenit, praeter unam noctem, quam insciens in campo exercitationis militaris degebat, nam mane experrectus est displosionibus prope se telorum ignivomorum!
Quartum ambulatorem modo cognovi esse amicum meum veterem Petrum P., qui redactor est actorum menstrualium ad res Iudaeas spectantium "Midrasz". Eum rogavi:
- Nonne difficultatem in iuxta litus maris ambulando esse unum pedem (qui propius mare est) semper infimiore loco esse quam alterum? Nam terra in litore semper aliquantulum ad mare declinatur...
Assensus est et dixit se conatum esse, ubi fieri potuit, non in ipso litore, sed aliqua a mari distantia (20-50 metris) ambulare, ubi terra planior plerumque maneat.  

Meditatio matutina diei pluviosae

Iuvenes fenestras aperiunt, senes claudunt. Ergo senex sum, nam semper claudo fenestras, quas apertas reliquit Evelina, mulier 34 annos nata, quae matrem meam curat.

wtorek, 4 kwietnia 2017

Praeceptum diei: in coleos cacare

Praeceptum diei hodierni techna bibliomantiae quaesivi, digito scilicet caeco lexicon Latino-Polonum aperiens. Digitus cadit in fragmen Laberii, apud Nonium servatum: foriolus esse videre, in coleos cacas.

poniedziałek, 3 kwietnia 2017

Sapientia calendariorum: nudius tertius

Die prima Aprilis solemus maxime in Polonia mentiri. Etiam magistratus nostri. Mos olim erat stationem televisifiam publicam (alias ceterum usque 1989 a. non habuimus) maximum mendacium eo die dicere, postero autem die narrare de civibus qui mendacio officiali falsi sint. Item acta diurna, apud quae sat frequens mendacium fuit de crocodillis in cloacis urbis Varsoviae habitantibus.
Memini autem stationem televisificam quodam anno, fortasse AD 1978, nuntiasse a regiminibus mundi decretum esse systema horologiorum mutatum iri - loco 12 horarum 60 quaeque minutarum habebimus abhinc 10 horas centumminutarias; horologiarii gratis horologia civium ad novum systema aptabunt.
Nonnulli incolae postero die mane, horologia domestica manibus tenentes, ante portas horologiariorum adventum horum stomachose exspectabant.
Meum privatim maximum mendacium fuit eo die quodam anno, postquam cum amica Venerem colueramus, ei dixisse cummem praeservativam (Anglice: condom) frictione rupisse. [Quod mihi re vera semel accidit, sed non eo die et non cum eadem amica.]

Sapientia calendariorum: heri

Sancti Francisci die
nil in agro fiet.
Id est, fructus nondum afferet ager.

niedziela, 2 kwietnia 2017

Diluvii tristis testis

Ecce sceleton longitudinis unius metri, quod anno 1726 invenit in sua patria Helvetia Iacobus Iohannes (Jakob Johann) Scheuchzer, Helveticus medicus atque naturae studiosus. Scheuchzer putavit sceleton pertinere ad hominem, qui vitam amiserat tempore diluvii biblici, ergo dedit ei nomen proto-taxonomicum ("proto" scripsi, nam Linnaeus tunc vicesimum demum annum vitae agebat) Homo diluvii tristis testis. Deinde - ossibus purificatis - inventum esse sceletum spectare ad genus extinctae salamandrae, quae hodie nuncupatur Andrias scheuchzeri.
Ecce sceletum post purificationem: