sobota, 29 kwietnia 2017

Pueros docebo

Primum in vita mea lingua Latina est mihi pueris docenda, licet nulla mihi auctoritas sit docendi (ne opus quidem magistrale complevi). Discipuli mei erunt pueri 7, 8 et 10 annos nati - matres eorum (duae, nam 7 et 10 a. n. sunt fratres) poposcerunt, ut filios docerem, videntes eos maxime incubuisse fabellis Asteridianis [Asterix, -idis?].
Conabor, puto, his fabellis nubeculatis - i.e. versione eorum Latina - in schola mea uti. Insuper "Sermonibus" Orbergianis necnon primis lectionibus enchiridii Clementis Desessard ("Lingua Latina sine molestia").
Non primum est mihi linguam docere, quam minime scio - iam adulescens sermonem Anglicum pro pecunia docebam ad collegas me minores natu.  

1 komentarz:

  1. Optimum magistrum habebunt pueri illi. Mostra quidem eis fabulas Asterigis, diarium autem tuum acerbius teneris mentibus videtur. :-)

    Collegi vero omnes fabulas ejus in Latinam versas:

    http://www.asterix-obelix.nl/?lng=la

    OdpowiedzUsuń