Quattuor homines nosco, qui iuxta totum litus Polonicum Maris Baltici - longitudine 439 chiliometrorum - pedibus, saepe nudis, per harenam ambulaverunt.
Duo sunt par (uxor et maritus) propinquorum meorum - hi geologi sunt academici urbis Gedaniae, ergo munus obtinuerunt structuram subterraneam litoris Baltici investigandi. Dicunt se spatio nonnullorum annorum hoc modo - terram scilicet ad altitudinem nonnullorum metrorum hic et illic terebrantes - totam longitudinem litoris terrae nostrae emensos esse (portubus similibusque locis exceptis). Scio eos autoraeda usos esse, qua instrumenta terebrandi necnon 1-2 operarii vecti erant, sed dicunt nihilominus se semper quoque ambulationes longas fecisse.
Tertius peregrinator litoralis erat con-discipulus meus ex lycaeo. Qui paululum mente captus erat ac tempus quoddam in asylo delirantium (phrenocomio) trivit. Hic mihi postea dixit iter iuxtamarinum optime ei evenit, praeter unam noctem, quam insciens in campo exercitationis militaris degebat, nam mane experrectus est displosionibus prope se telorum ignivomorum!
Quartum ambulatorem modo cognovi esse amicum meum veterem Petrum P., qui redactor est actorum menstrualium ad res Iudaeas spectantium "Midrasz". Eum rogavi:
- Nonne difficultatem in iuxta litus maris ambulando esse unum pedem (qui propius mare est) semper infimiore loco esse quam alterum? Nam terra in litore semper aliquantulum ad mare declinatur...
Assensus est et dixit se conatum esse, ubi fieri potuit, non in ipso litore, sed aliqua a mari distantia (20-50 metris) ambulare, ubi terra planior plerumque maneat.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz