Heri acroasi adfui dominae Marthae, quae cyberdiarium tenet ad "larvas Varsovienses" (http://duchywarszawy.pl/) spectans, sed scribit re vera non tantum de larvis quantum de genio huius aut alii urbis nostrae loci. In acroasi autem narravit de catacumbis, cloacis et cuniculis variis subterraneis civibus fere omnibus ignotis - quos tamen "mandrae" iuvenum contra legem atque interdum in periculo mortis penetrare conantur.
Ego autem, acroasi finita, rogavi dominam Matham, utrum ipsa, cum secundum aut contra legem loca subterranea penetrasset, umquam phantasmata quaedam in cuniculis Varsoviensibus viderit. Respondit seipsam numquam, collegas suas autem interdum manes etc. in talibus locis se conspexisse dicere. Maxime abundet phantasmatis vicus olim Iudaeorum (ghetto), hodie pars urbis nomine Muranów nota - anno 1943, post insurrectionem Iudaeorum, a Germanis omnino deleta. Post bellum mundanum multae domus denuo in hoc vico structae sunt super parietinas aedium veterum, horum cellariis interdum omnino intactis, qua re fit, ut Muranów hodierna 1,5-2,5 metris altius posita est quam regio urbis sibi circumdata. Difficillime ibi est aditum in cuniculos veteres invenire, sed si iam inveneris, larvas fortasse Iudaeorum videbis. Ita saltem iuvenes narrant ruinas penetrantes.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz