monstrum eiusmodi alatum cum galli Indici capite & paleari, cruribus oblongis, cauda serpentina incurvata & sursum reflexa
Nonne iguanae similis descriptio vobis videatur? Praesertim "caput galli Indici"? Annus fuit 1587, nondum centennio post primum iter Christorphori Columbi in Americam (ubi iguanae degunt), tempus vero breve, ut in Varsoviam monstrum portaretur, sed... fieri potuit. Aliquis viator mysteriosus reptile hoc Varsoviam adduxit, liquitque in ruinis domus ad viam Circuli Curvi spectantis. Homines, qui monstrum ibi repperissent, horrore fere letali afflicti sunt. Certe de vi anthropophona oculorum basilisci mythus sive nuga est. Quid autem de pueris miseribus qui inter huius domus parietinas mortui inventi sint? Fieri potest, ut per cuniculos hypogei reptantes pueri ob absentiam oxygenii perierint.Ecce, explanatio Basilisci Varsoviensis omnino "materialistica". Utrum vera, nescio. Numquam sciemus, quid re vera AD 1587 in via Circuli Curvi factum sit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz