Lanius est avis vero crudellima: victimas suas, ut mures insectave (e.g. gryllotalpa) captas, nisi statim comedit, vepribus imponat, corpus scilicet victimae (interdum adhuc semi-vivae) spina percutiens - ita suspensi tenentur, quasi in armario, ad usum futurum. Ob hunc morem verisimiliter 'lanius', a laniendo, nuncupatur, nescio utrum iam a Romanis, certe a Linnaeo.
Quae tamen crudellima avis natura aliarum linguarum sui nominibus non monstratur (inter saltem linguas mihi notas).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz