Mox dabo lectoribus meam coniecturam phaenomeni basilisci AD 1587 Varsoviae visi. Primum tamen quid de hac re alii - ecce testimonium Iohannis (Hans) Christiani Erndtel, medici Augusti II, regis Poloniae & Saxoniae, qui homo rationalista nugis minime favebat:
Nescio (...) quo fato Warsavia nostra
quondam hanc subiit infelicitatem, ut, ac si Basiliscus anno Christi 1587. in
hac urbe detectus fuerit, relationes hinc inde sparsae essent. Quis primus
fuerit hujus commenti autor, dicere non possum, ex relatione aliorum autem, dum
in Polonia per breve tempus versaretur Joh. Pincier, Doctor & Professor Marburgensis<Johannes Pincier (1556–1624), rector
Universitatis Marburgensis>, aut a solo D. Mosano
Episcopo quodam, hanc audivit fabulam, posteaque aenigmatis suis inseruit Lib.
III, Specim. 23. Ex his Dan. Sennertus, alias insignis & eruditus vir, quod
dolendum pro complenda sua Scientia Naturali, ne Basiliscus Serpentum omnium
Rex & Dominus putatitius, deficeret, idem fabulosum commentum repetiit Lib.
VII, cap. 10, ex quo postea Gockelius & alii, unus ex altero, de monstrosa
novitate valde gaudentes, exscripserunt historiolam, donec tandem etiam
Historicus quidam Nicolaus Chvalkovius (qui quam infelix alias fuerit in relationibus
suis Jus Publicum Poloniae spectantibus, “Anonymus in Exercitatione” singulari,
huic operi accomodata & 1685 publicata, demonstravit) fabulam cum omnibus
circumstantiis a Pincierio in medium primo allatis, additis aliis mendaciis,
quibus Warsavienses credulum mulctarunt, in “Singularibus Poloniae” recensuit.
Taedet hic chartam onerare mendacio aperto, & historiam Basilisci
Warsavienis in extenso apponere, sufficiat monuisse, quod in Archivis tum
Regio, quod in Arce conservatur, tum civitatis, quod in urbis curia prostat, ne
χρή quidem de Basilisco Warsaviae quondam reperto
& viso inveniatur; siquidem pro rei veritate detegenda, non saltem ipsum
Regni Cancellariae Archivarium, sed etiam Senatoriae dignitate conspicuum
quendam Medicum Warsaviae solicitavi, ut Annales evolverent, qui etiam in
scripto sua mihi lartiti suerunt testimonia, quod ex Annalibus nihil de
Basilisco Warsaviensi probari possit. Pertinet igitur ad nugas & aniles
fabulas haec D. Pincier relatio: nunquam enim per totum terrarum orbem monstrum eiusmodi alatum cum galli Indici capite &
paleari, cruribus oblongis, cauda serpentina incurvata & sursum reflexa,
visum fuit aut recensitum ab Historiae Naturalis scriptoribus non suspectis. [Ch.
H. Erndtel, “Warsavia physice illustrata”, s. 62]
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz