niedziela, 26 sierpnia 2012

De theoriis conspirationis mundanae

Sunt variae theoriae conspirationis mundanae, quarum fortasse maxime omnibus nota est haec de "Protocollis senum peritorum montis Sion", secundum quam Iudaei maxime divites interdum clam una conveniunt ut inter se consilia habeant de rebus mundanis ab ipsis regendis.
Ego nullis talibus theoriis fidem do, praeter fortasse unae: puto societates oecologorum, qui contra cibos genetice modificatos acriter pugnant, maxime adiuvari a... fabricatoribus pesticidalium. Nam plantis ita modificatis, ut contra pestes immunes fiant, nullus agricola porro venena pesticidalia emere volet.
Hoc mihi sole clarius videtur. Sed fortasse erro.
(Ceterum – praeter terras Arabicas, ubi "Protocolla senum peritorum montis Sion" adhuc ut res vera plerumque habentur - in Iaponia quoque hic liber maximi momenti est ut... enchiridion potestatis politicae captandae.)

czwartek, 16 sierpnia 2012

De otio suavi

Secundum investigationem a peritis Harvardiensibus peractam, hominem – si tantum condiciones vitae sint sibi secundae – 47% temporis diurni libenter terere somnia sibi fingendo ac nihil re vera faciendo.
Polonice hunc statum mentis nuncupamus phrasi 'de amygdalis caeruleis cogitare'.  

De ciconia gulosa

His modo diebus medii mensis Augusti ciconiis in patria mea ac vicinis terris nidificantibus est mos "senatus" convocare (ita saltem Polonice has congregationes cicioniarum nuncupamus), in quibus aves adultae cum parvulis volatus exercent antequam iter longum una suscipiant in Africam, ubi hiemare solent.
In quodam tali "senatu" a ciconis prope Bohemorum oppidum Rivulum Equarum (Kobyli Potok) habito incolae huius loci conspexerunt unam avium volatu capacem omnino non esse. Perterriti biocolytas acciverunt, hi autem ornithologiae peritos. Qui, ave misera a se examinata, dixerunt causam status infelicis huius ciconiae non esse debilitatem permanentem aut morbum quemdam, sed... nimiam copiam ranarum angiumque, quas in stomacho portabat. Post duos tresve dies – ut putant ornithologi – ciconiam volaturam esse. Nisi certe interea denuo nimium cibum sumpserit.

De quercu reconciliationis

In libro quodam de arboribus Poloniae legi obiter dictam notulam terrae Esthoniae adesse 'quercum reconciliationis', cuius trunco scilicet cavea permagna adest, ubi coniuges (aut amantes) iurgiis continuis inter se certantes ultimam spem salutis quaerant: noctem totam ibi (i.e. in cavea) est iis manendum, deinde (plerumque) se denuo amare incipiant ac longe postea una feliciter vivant.
Sed ego per TTT (=telam totius terrae, Anglice: WorldWideWeb) quaerens nullam huius arboris mentionem(qua in urbe oppidove esset) inveni.

Colloqium in taberna monopola (i.e. ubi potiones alcoholicae emuntur)

Emptor: Des mihi lagoenam vini, quaeso!
Venditor: Nigri aut albi?
Emptor: Nullius est momenti, nam amico caeco donum id dare volo.

poniedziałek, 13 sierpnia 2012

De mandragora a popello falsa

Radix plantae mandragorae (Mandragora officinalis L.), cui multi usus sunt/erant in medicina atque arte magica, dicitur similem esse formae corporis humani. Propter hanc similitudinem populus noster credebat (fortasse adhuc credit) mandragoram ululatu humano plorare, cum e solo evellatur necnon eam tunc maledictiones in hominem se evellentem iactare, quibus efficiatur, ut post mortem anima talis hominis in Orcum ire iubeatur. Sed popellus noster callidissimus specialem invenit modum mandragoram e terra evellendi: canem aut suem ad plantam funibus alligunt, deinde bestiam cogunt protinus ire – ita, funem pone se trahens, evellit quoque sus aut canis ipsam plantam.
Ceterum creditur mandragora sub patibulo semper nasci, nata scilicet e spermate furciferi (furciferi enim de patibulo pendentes in momento mortis saepe rigore penis et interdum eiaculatione laborent).

sobota, 11 sierpnia 2012

De somniis inventoriis

Scripsi modo Mariam Shelley in somnio primum audisse nomen doctoris Frankenstein. Nunc, re melius explorata, inveni eam asseverasse se etiam ipsum doctorem Frankenstein necnon opus eius – gigantem monstruosum – dormiendo vidisse.
Sed quoque Elias Howe, inventor machinae sartoriae, dixit se ideam huius machinis motus primum in somnio anno 1845 habito conspexisse. Somnio quidem horribili, nam vidit in eo nonnullos anthropophagos ad se devorandum paratos, qui circa se saltabant atque hastas quatendo maxime se exterrere conabantur. Deinde, iam experrectus, Howe de motu hastarum cogitans regulam motus acus machinae sartoriae, acus scilicet filum ducentis, excogitavit.
In somniis quoque primum conspecta sint a sui inventoribus:
- "methodus scientifica" Cartesii
- monstruosus androida Terminator dispositoris scaenarum James Cameron
- formula benzeni (C6H6), quam eius inventor, August Kekulé, dixit neminem aliter quam in somniis animo fingere posse
- structura acidi disoxyribonucleinici (DNA), a James Watson conspecta ut scalae heliconeae alicuius domus
- argumentum fabulae de doctore Jekyll et domino Hyde Roberti Louis Stevenson
Primum quoque in somnio Paul McCartney melodiam cantilenae "Yesterday" asseverat se audisse.

środa, 8 sierpnia 2012

De ortu fabulae Frankensteinianae

Omnes, puto, scimus fabulam de monstro a doctore Victorio Frankenstein creato, de quo primum Maria (Mary) Shelley fabulam anno 1818 in lucem editam scripsit, cui titulus "Frankenstein sive Prometheus hodiernus". Agitur in hoc libro de viro studioso, qui hominem artificiosum creat de partibus cadaverum hominum modo mortuorum ad vitam miraculose (galvanice?) revocatis. Hic liber multi – ut e.g. Brian Aldiss – putant esse unam primarum fabularum (nisi omnino primam) generis scientiae ficticiae (SF).
Ut scimus, librum Shelleyanum productum esse disputationis nocturnae aestate anni 1816 habitae in villa quadam ad ripam Lacus Genuensis sita. Cui disputationi participes fuerunt: ipsa Maria Shelley (tunc 18 annos nata), maritus eius, poeta Anglus Percy Bysshe Shelley, alter praeclarus Anglorum poeta Lord Byron [et simul huius villae Helveticae ad tempus possessor] necnon tertius Anglicae gentis poeta, originem ex Italia trahens John Polidori. Inter alia, disputabatur de fabulis horribilibus, in arte scribendi quarum palmam tunc Germani ferebant. At tempus erat omni terrae triste, nam annus 1816 vix aestatem ullam habuit, sole obruto nubibus vulcanicis, propter eruptionem Indonesiani montis ignivomi Tambora uno anno antea. Byrone instigante, omnes decreverunt se in certamine participaturos fabulam quam optimam de rebus supernaturalibus scribendi. Proximis septimanis (nisi diebus) Mary Shelley coepit scribere suum "Frankensteinum", dum Byroni perficere initium tantum fabellae contigit, cuius maximam partem John Polidori deinde exaravit, qui ei titulum dedit "Vampyrus" (The Vampyre, in lucem editus anno 1819). Ita una cena communis iuvenum litteratorum Anglorum duas margaritas produxit generis fabularum phantasticarum.
May Shelley dixit postea se nomen Frankenstein in somnio primum audisse, sed multi credunt rem aliter se habuisse et dominam Shelley scite adhibuisse nomen alicuius arcis, quarum haud parvum numerus in variis Germaniae partibus adsunt, ut in oppido Hassiense Mühltal, Thuryngiense Bad Salzungen, deinde oppida sive vici nomine ipso Frankenstein nominata, quae exstant in Palatinato, Saxonia necnon Silesia Inferiori, quae regio ab anno 1945 sub dominatione Polonorum hodie manet atque ipsum hoc oppidum, de quo narramus, quod per multa saecula Frankenstein in Schlesien, hodie Ząbkowice Śląskie nominatur.
Sunt, qui putent – praesertim Poloni, sed etiam nonnulli Germani – hoc oppidum Silesianum verum fontem fabulae Shelleyanae fuisse, nam hic anno 1606 res evenit, quae imaginationi scriptrici Anglae incitamen praebere potuerit ad historiam doctoris Frankenstein inveniendam. Dico de iudicio octo fossorum (quorum in numero aderat una mulier), accusatorum furti (rectius: multorum furtorum) variarum partium cadaverum, quae cadavera ante sepeliendum in sacello coemeterii ab ipsis custodiebantur. Sed hic fortasse finis similitudini cum fabula Shelleyana, nam fossores Silesiani non ad hominem novum creandam his cadaveribus utebantur, sed ad materiam pulveratam et valde toxicam producendam, quam deinde domos incolarum huius oppidi clam illinere solebant, quod facinus effecit ortus epidemiae. Incriminati quoque sunt inter alia vescendi cordibus infantium (fetuum) ex ventre mortuarum mulierum gravidarum ereptis. Utrum verae fuerint hae incriminationes horrescentes an falsae, nescimus – omnes octo capite damnati sunt ac necati morte horribili: primum mutilationibus corporis, deinde vivicomburio dati sunt.
Nuntii de fossoribus Frankensteinianis (Silesianis) late divulgati sunt XVII saeculo ineunte per totam Germaniam et alibi; fortasse advolaverunt quoque ad mensam, ubi quattuor iuvenes litterati Angli suam disputationem nocturnam habebant. Alii tamen aliter de hac re sentiunt. E.g. Radu Florescu, rerum gestarum peritus natu  Dacoromanus, asseverat Mariam et Percy Shelley Helvetiam petentes in via visitasse alteram arcem Frankenstein, ad oppidum Rhenanum Darmstadt sitam, ubi praeclarus alchimista Conradus Dippel (1673-1734) experimenta fecerat cum cadaveribus hominum. 
Sed fortasse, sequentes regulam "in dubio pro reo", credendum nobis potius sit ipsi Mary Shelley dicenti se in somnio nomen Frankenstein primum audisse?

niedziela, 5 sierpnia 2012

De cultu arborum apud Slavos (3)

Populus tremula credebatur efficax esse contra dolorem dentium necnon contra umbras (=lemures)ac versipelles (lycanthropos). Opinio tremulam vim contra umbras habere posse  – cui praeter Slavos etiam Germani et nonnullae aliae gentes paruisse videntur – originem duxisse potest e quibusdam apocryphis (sint hi tantum fabellae populares) biblicis, secundum quos Cainum occidisse Abel paxillo e ligno tremulae facto; alii apocryphi putant e simili ligno factam fuisse crucem cui Christus deinde affixus est; sunt etiam fabulae narrantes Iudam se de ramo talis arboris pependisse. Constat populos varios credidisse tantum paxillis tremuleis cordi affixis vampyri (=phantasmata sanguisuga) neci posse – tali paxillo (si bene memini) utuntur, qui vampyrum Draculam necant in libro eiusdem tituli a Bram Stoker scripto. In Polonia orientali-et-meridionali gomphi e tremula facti adhibebantur ad operculum arcae funebri affigendum, ne umbra mortui casu arcam relinqueret et vivos vexaret.
Tertia indoles populi tremulae (praeter sc. vim contra dolorem dentium et lemures) sit scientia fures sequi.
Populus autem alba, quae in Poloniam adportata est ex Italia demum saeculo XVII, putabatur praemunire homines prope se habitantes ne praecoci quadam morte moriantur.
Fraxinus protegat homines contra effascinationes maleficarum, fulmina (de hac re heri, dum de fulguribus narrabam, nondum scivi) necnon morsus serpentium. Christophorus Kluk, botanicus Polonus saeculi XVIII, putabat "inter fraxinum et anguem tantam esse inimicitiam, ne hic audeat per humum foliis fraxineis stratum serpere". Sucum e stirpe fraxini expressum usque nuper ruricolae putabant optime mederi morsus viperarum.
Sub fronde autem aceris pseudoplatani opportune sit dormire (seu potius meridiatione uti) atque etiam amorem alicui puellae declarare.

sobota, 4 sierpnia 2012

De arborum cultu apud Slavos (porro): de tiliis fulgetras repellentibus

Tilia putabatur esse arbor hilaris, quae curaret morbos animi necnon protegeret homines contra fulminis ictus, ergo libenter ab agricolis plantabatur iuxta domos (ita, ut arbor satis procera, re vera domum incolasque eius protegens, eodem modo ut hodie id facit e metallo factum alexiceraunon Franklinianum). In Montibus Carpathis, quo tiliae adportatae primum sunt demum saeculo XIX (ergo tempore, cum alexiceraunon generaliter iam adhibebatur), saepissime plantabantur tiliae circum aedes ligneas ecclesiarum gentium, ut ita dicam, Ruthenorum montanorum – Boicorum scilicet Lemcorumque.
Sed vis tiliae contra fulgetras nota iam erat in orbe antiquo. Apud Romanos tilia erat arbor Veneris – fortasse credebatur Domina Caeli optimam protectionem esse contra sui mariti tela de caelo missa?
Ceterum non solum tilia apud Slavos contra ictum fulminis valere credebatur. In vicis multarum regionum Poloniae omnino tutae a fulminibus putabantur domus, in tecto quarum ciconiae nidificarent. Percommunis erat mos (qui in nonnullis vicis adhuc servatur) tempore procellae in fenestris ardentem 'cereum fulmineum' (Polonice gromnica, a verbo grom, id est 'fulmen') ponere, qui tonitrus repelleret. Hi cerei fulminei etiam hodie in ecclesiis a sacerdotibus lege consecrantur die Purificationis Beatae Virginis Mariae (2 Feb.), cui festo a populo nomen datum est Matki Bożej Gromnicznej, quod Latine reddere possumus ut (festum) Deiparae Fulmineae; officialiter in liturgia catholica festum hoc nominatur (Latine) Dies Luminis sive Festum Luminarium.
Adesse quoque in Polonia orientali - ubi traditio ecclesiae catholicae valde cum moribus ecclesiae orthodoxae misceantur - mos tempore ante festum Corporis Christi colligere in pratis madidis herbam notam nomine populari grzmotnik, a verbo grzmot ('tonitrus'). Haec herba verisimiliter – ut ex ipso nomine coniecturam facere possimus – creditur contra tonitrua efficax esse. Sed de qua herba loquimur? Officiale eius nomen Linnaeanum esse, nota bene!, Alchemilla vulgaris et creditur illa inter alia nimias menstruationes muliebres cohibere atque tempus earum (cum irregularia sint) temperare.
Supradicta alchemilla inserta est deinde corollis, quibus puellae mulieresque capita sua ornant tempore pomparum habitarum in viis ecclesiae proximis unoquoque die octavae festi Corporis Christi. Quae corollae ultimo die octavae a sacerdotibus sacrantur, deinde domi pone iconas sanctorum ponuntur. Nostra alchemilla alexicerauna habet in tali corolla vicinas (i.e. alias herbas partesve plantarum) vero incredibiles, quarum aut natura (ut secale cornutum clavicipis purpureae, ex quo LSD fabricatur; urtica, quae pedes aut manus nudatas mordet; sambucus nigra, quae est maxime commune venenum in Europa) aut ipsa nomina (czarcie żebro sive 'costa diaboli'; Linnaeanice: Cirsium oleraceum, quae pueros vaccasque contra effascinationes corroborabat) horrore afficiunt. Haud parva ergo instrumenta veneficarum portant in se istae corollae ad usum in pompis festi Corporis Christi factae (at minime totum ordinem plantarum ad hunc usum adhibitarum hic adduxi)! Sed satis harum rerum, nam de arboribus imprimis propositum mihi fuerat scribere.
Unam rem nihilominus addicere debeo, licet nihil cum arboribus commune habeat: unus saltem mos olim communis se contra fulgura protegendi iam non in usu esse in mundo hodierno videtur. Scripsit enim Plinius Maior: Fulgetras poppysmis adorare consensus gentium est (28,25). Sed ego de nulla gente umquam audivi, quae hanc exercitationem (i.e. poppysmata ex ore tempore procellarum edere) hodie porro faceret.

De cultu alni apud Slavos et Germanos

Docet porro dominus Skrok, cuius libri ("Enchiridion archaeologiae imaginativae") nuper hic mentionem feci, apud Slavos (necnon eorum vicinos, Baltos sive gentes Balticas) peculiarem cultum arborum semper adfuisse. Iam Ibn Rosteh, peregrinator Arabicus decimi saeculi, repperit Slavos cuiusdam vici hodiernae Rutheniae (=Ucrainae) unoquoque die Mercurii ad arborem giganteam inutilem (quae scilicet fructus edibiles ferebat nullos) prope vicum crescentem properare, ut eam ornamentis variis ornarent deinde ante arborem in humum pronos se iacerent, victimas precesque ei offerentes.
Secundum Skrok, peculialiter coli solebat a maioribus nostris alnus, quae arbor (sicut quoque salix) maxime amat terras palustres. Igniculos in paludibus saepe vagantes – quos hodie scimus nebulas esse methanii flammā modo captas – populus noster crederet esse regem alnorum choream sui filiarum per loca uliginosa ducentem.
Eadem superstitione certe etiam vicini Slavorum occidentales, Germani, laborabant, ut patet ex ipso titulo carminis epicolyrici praeclari poetae Theodiscorum, Iohannis Goethe: Der Erlkönig (Rex alnorum). Sed origo et significatio huius tituli non est omnino certa, nam fabula carminis originem traxisse a multis creditur ex alio simili carmine gentis Danicae, quod in Theodiscam linguam vertit alter clarus poeta (licet esset et adhuc sit magis clarus ut philosophus) huius gentis, Iohannes Herder. Carmen autem Danicum intitulatum erat Elverkonge/Ellerkonge (Rex Elforum[1]), quem titulum tamen Herder per errorem reddidit Theodisce ut Erlkönig (Rex alnorum).  
Altera superstitio cum Slavorum tum Germanorum spectat ad ipsum lignum alni, quod, cum modo caesum sit, colorem cito in rubrum mutat, quasi sanguinem fundens.




[1] Qui sunt daemones parvi silvestres Germanorum, masculini, perpulchra corporis forma praediti.

czwartek, 2 sierpnia 2012

Septies diviotiores videamur quam re vera sumus

Secundum opinionem Argentariae Collocationum Internationalium (Bank for International Settlements), summam instrumentorum derivatorum (ut dicuntur) per totum orbem terrarum praebitorum praeterito anno excessisse septingentos biliones dolariorum (700 000 000 000 000 USD), septies ergo tantum quam sit totius mundi productus domesticus. Haec pecunia "vana" instrumenta sunt, quae imprimis speculationi quaestuosae serviunt – eorum nimium incrementum multi economiastae putant causam principalem fuisse hodiernae crisis oeconomicae. At pecunia haec crescere pergit...