His modo diebus medii mensis Augusti ciconiis in patria mea ac vicinis terris nidificantibus est mos "senatus" convocare (ita saltem Polonice has congregationes cicioniarum nuncupamus), in quibus aves adultae cum parvulis volatus exercent antequam iter longum una suscipiant in Africam, ubi hiemare solent.
In quodam tali "senatu" a ciconis prope Bohemorum oppidum Rivulum Equarum (Kobyli Potok) habito incolae huius loci conspexerunt unam avium volatu capacem omnino non esse. Perterriti biocolytas acciverunt, hi autem ornithologiae peritos. Qui, ave misera a se examinata, dixerunt causam status infelicis huius ciconiae non esse debilitatem permanentem aut morbum quemdam, sed... nimiam copiam ranarum angiumque, quas in stomacho portabat. Post duos tresve dies – ut putant ornithologi – ciconiam volaturam esse. Nisi certe interea denuo nimium cibum sumpserit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz