Docet porro dominus Skrok, cuius libri ("Enchiridion archaeologiae imaginativae") nuper hic mentionem feci, apud Slavos (necnon eorum vicinos, Baltos sive gentes Balticas) peculiarem cultum arborum semper adfuisse. Iam Ibn Rosteh, peregrinator Arabicus decimi saeculi, repperit Slavos cuiusdam vici hodiernae Rutheniae (=Ucrainae) unoquoque die Mercurii ad arborem giganteam inutilem (quae scilicet fructus edibiles ferebat nullos) prope vicum crescentem properare, ut eam ornamentis variis ornarent deinde ante arborem in humum pronos se iacerent, victimas precesque ei offerentes.
Secundum Skrok, peculialiter coli solebat a maioribus nostris alnus, quae arbor (sicut quoque salix) maxime amat terras palustres. Igniculos in paludibus saepe vagantes – quos hodie scimus nebulas esse methanii flammā modo captas – populus noster crederet esse regem alnorum choream sui filiarum per loca uliginosa ducentem.
Eadem superstitione certe etiam vicini Slavorum occidentales, Germani, laborabant, ut patet ex ipso titulo carminis epicolyrici praeclari poetae Theodiscorum, Iohannis Goethe: Der Erlkönig (Rex alnorum). Sed origo et significatio huius tituli non est omnino certa, nam fabula carminis originem traxisse a multis creditur ex alio simili carmine gentis Danicae, quod in Theodiscam linguam vertit alter clarus poeta (licet esset et adhuc sit magis clarus ut philosophus) huius gentis, Iohannes Herder. Carmen autem Danicum intitulatum erat Elverkonge/Ellerkonge (Rex Elforum[1]), quem titulum tamen Herder per errorem reddidit Theodisce ut Erlkönig (Rex alnorum).
Altera superstitio cum Slavorum tum Germanorum spectat ad ipsum lignum alni, quod, cum modo caesum sit, colorem cito in rubrum mutat, quasi sanguinem fundens.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz