Populus tremula credebatur efficax esse contra dolorem dentium necnon contra umbras (=lemures)ac versipelles (lycanthropos). Opinio tremulam vim contra umbras habere posse – cui praeter Slavos etiam Germani et nonnullae aliae gentes paruisse videntur – originem duxisse potest e quibusdam apocryphis (sint hi tantum fabellae populares) biblicis, secundum quos Cainum occidisse Abel paxillo e ligno tremulae facto; alii apocryphi putant e simili ligno factam fuisse crucem cui Christus deinde affixus est; sunt etiam fabulae narrantes Iudam se de ramo talis arboris pependisse. Constat populos varios credidisse tantum paxillis tremuleis cordi affixis vampyri (=phantasmata sanguisuga) neci posse – tali paxillo (si bene memini) utuntur, qui vampyrum Draculam necant in libro eiusdem tituli a Bram Stoker scripto. In Polonia orientali-et-meridionali gomphi e tremula facti adhibebantur ad operculum arcae funebri affigendum, ne umbra mortui casu arcam relinqueret et vivos vexaret.
Tertia indoles populi tremulae (praeter sc. vim contra dolorem dentium et lemures) sit scientia fures sequi.
Populus autem alba, quae in Poloniam adportata est ex Italia demum saeculo XVII, putabatur praemunire homines prope se habitantes ne praecoci quadam morte moriantur.
Fraxinus protegat homines contra effascinationes maleficarum, fulmina (de hac re heri, dum de fulguribus narrabam, nondum scivi) necnon morsus serpentium. Christophorus Kluk, botanicus Polonus saeculi XVIII, putabat "inter fraxinum et anguem tantam esse inimicitiam, ne hic audeat per humum foliis fraxineis stratum serpere". Sucum e stirpe fraxini expressum usque nuper ruricolae putabant optime mederi morsus viperarum.
Sub fronde autem aceris pseudoplatani opportune sit dormire (seu potius meridiatione uti) atque etiam amorem alicui puellae declarare.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz