Nunc, tempore celebrationis praemiorum Nobelianorum, multi de novis atque interdum de veteribus Noblistis scribunt. Necnon de his, qui numquam eo honore (=praemio Nobeliano) honestati sunt, licet id sine dubio emererent. Ut exempli gratia Demetrius Mendeleiev, creator tabulae periodicae elementorum, qui annos 1905-1907 ter ut candidatus ad praemium Nobelianum obtinendum pronuntiatus est, ipsum praemium tamen numquam accepit, reclamitante huic rei membro Commissionis Nobelianae, chimiae perito Suetico Svante Arrhenio, cuius theorema dissociationis electroliticae Mendeleiev olim valde vituperaverat.
Praemio Nobeliano numquam ornatus est quoque Henricus Poincare, auctor operis, quod viam aperuit Alberto Einstein ad theorema relativitatis proponendum, neque Gilbert N. Lewis, qui scientiam chimicam de acidis et basibus valde evolvit, ut primus obtinuit "aquam gravem" necnon primus mentionem photonis fecit.
Ipse Einstein praemio Nobeliano honestatus est non propter theorema relativitatis, sed ob operam sui minorem, quae spectabat ad effectum photoelectricum.
Econtra, sine magna difficultate praemium Nobelianum accepit psychiater Lusitanus (=Portugalensis) Egas Moniz, promotor controversia plenae chirurgiae lobotomicae.
Ceterum doctor Franz Messereli, medicus Neoeboracensis, modo divulgavit in actis "New England Journal of Medicine" opinionem Noblistas in his maxime terris nasci, ubi quam plurimae copiae socolatae a populo comeduntur. Calculatione per mille capitum incolarum facta, invenit Messereli terras maxime Noblistis abundantes esse Helvetiam, Suetiam et Daniam, dum Civitates Unitae (USA) in medio demum huius indicis loco manent. Sed ipse Messereli proponit omnino rationalem huius observationis explanationem: terrae, ubi magnae copiae socolatae ab incolis eduntur, sunt terrae generaliter satis pecuniosae, at hae plerumque magnas opes ad pueros educandos studiaque scientifica evolvenda praebent; rebus ita stantibus in his immo terris maxima copia studiosorum nascitur.