Scimus sanctum Petrum mortem sibi elegisse in cruce, cruribus sursum capite deorsum pendente. Minime enim dignus se putabat – secundum saltem traditionem Christianam – ut simili Iesui Christo morte moriretur. Sed ego suspicor Petrum speravisse se ita crucifixum multo citius moriturum quam normali modo de cruce pendendo (i.e. capite sursum, cruribus deorsum positis).
Irena autem, psychologa variarum rerum perita, dicit hanc opinionem iam ante me alios pronuntiavisse. Et ipsa adduxit exemplum martyrorum Christianorum missionariorum, qui saeculis XVI- XVII in Sinis mortui sunt. Hi de patibulo capitibus deorsum pendentes, incisiones habebant in summo capite a carnifice Serico incisis, ne nimia copia sanguinis in cerebrum infunderetur, quod nimis citam mortem efficeret.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz