Tymon, maritus Lesbiae, est diurnarius de rebus scientificis pro variis ephemeridibus scribens. Hic olim symbolam divulgavit de quodam studioso Iaponico, qui sperabat se inventurum structurumque machinam... titillandi. Nullo enim modo homini contingit se ipsum digitis mulcendo ad titillationem adducere, necessaria semper est alterius hominis manus. At ebrius tunc oblitus sum finem narrationis: successeritne studiosus Iapo in opere suo an non?
His dictis, in memoriam venit alter inventor, Polonus, supradicto Iapone sine dubio cerritior, qui asseverabat se invenisse machinam per tempora retrorsum ambulandi. Tunc mihi munus apud agenturam Reuterianam Varsoviae fuit, quo uno fere quoque die, horis subvespertinis, telephonare solebat inventor noster rogans, ut de machina a se inventa scriberemus. Primum urbaniter cum eo agebamus, sed cum nimis molestus nobis factus sit, amica mea ei per telephonum dixit: "Rogo, domine care, telephones ad nos heri!"
Hoc a se audito, numquam denuo telephonavit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz