sobota, 19 stycznia 2013

De more Moscovitarum ursos domi tenere

In encyclopaedia Wikipediana de imperatrice Russiae Elisabetha Romanova (1709-1762) legens inveni et hunc nuntium: "Prohibuit illa incolis Moscoviae domi aut in palatiis ursos tenere, qui tempore diei catenati fremitus minaces in homines praetereuntes iactarent at noctu ipsi libere per vias urbis grassarentur".

1 komentarz:

  1. Hi ursi non longe videntur abesse ab iuvenibus inurbanis insulsisque qui ferebantur quondam solere interdiu feminas contemplari, nutare, nictare, sibilare, vellicare, vocare, molesti esse, fores elogiorum carbonibus implere, veneres suas impune iactare, ac tanquam totidem tropaeis superbire; noctu et virginum aut matronarum pudicitiam expugnare conari. Gratias igitur agamus quod cum temporis morumque progressu urbaniores nunc se praebent viri hodierni.

    OdpowiedzUsuń